e gemino ditata mari; cum serta refudit canities, iam turba procax noctisque recedit ambitus et raro pulsatur ianua tactu, seque reformidat speculo damnante senectus; Stat tamen atque alias succingit lena ministras dilectumque diu quamvis longaeva lupanar circuit et retinent mores, quod perdidit aetas. Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica virtus esset in eunuchis thalamos servare pudicos, solus adulteriis crevit. nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit. Eous rector consulque futurus pectebat dominae crines et saepe lavanti nudus in argento lympham gestabat alumnae, et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis. Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum corruerat passa facies rugosior uva: flava minus presso finduntur vomere rura, nec vento sic vela tremunt. miserabile turpes exedere caput tineae; deserta patebant inter valla comae: qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo. scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim, has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris