hoc facinus refugo damnavit sole Mycenas avertitque diem; sceleri sed reddidit Atreus crimen et infandas excusat coniuge mensas. hic odium, non poena fuit. te perdita iura, te pater ultorem, te nudi pulvere manes, te pietas polluta rogat; si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal: hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis. quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem.”