spesque suas vitamque tuo commisit asylo. hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit insidiis, patrias in pignora contulit iras et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras naturamque simul fratremque hominemque cruentus exuit et tenuem caesis invidit harenam. hoc facinus refugo damnavit sole Mycenas avertitque diem; sceleri sed reddidit Atreus crimen et infandas excusat coniuge mensas. hic odium, non poena fuit. te perdita iura, te pater ultorem, te nudi pulvere manes, te pietas polluta rogat; si flentibus aram et proprium miseris numen statuistis, Athenae, si Pandionias planctu traxere phalanges Inachides belloque rogos meruere maritis, si maesto squalore comae lacrimisque senatum in Numidas pulsus solio commovit Adherbal: hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis. quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem.” Haec ubi sederunt genero, notissima Marti robora, praecipuos electa pube maniplos disponit portuque rates instaurat Etrusco. Herculeam suus Alcides Ioviamque cohortem rex ducit superum, premitur nec signifer ullo pondere: festinant adeo vexilla moveri.