sparsaque sanguineis pastorum funera campis. adgredior latebras monstri mirumque relatu conspicio: dilapsus honos, cervice minaces defluxere iubae; fractos inglorius armos supposuit, servile gemens; iniectaque vincla unguibus et subitae collo sonuere catenae, nunc etiam paribus secum certare tropaeis hortator me cogit avus. quonam usque remoti cunctamur? decuit pridem complere biremes et pelagi superare moras, transmittere primus ipse paro; quaecumque meo gens barbara nutu stringitur, adveniat: Germania cuncta feratur navibus et socia comitentur classe Sygambri. pallida translatum iam sentiat Africa Rhenum. an patiar tot probra sedens iuvenisque relinquam quae tenui rexique puer? bis noster ad Alpes alterius genitor defensum regna cucurrit. nos praedae faciles insultandique iacemus?” Finierat. Stilicho contra cui talia reddit: “adversine tubam princeps dignabere Mauri? auferet ignavus clari solacia leti. te bellante mori? decernet Honorius inde, hinc Gildo? prius astra Chaos miscebit Averno. vindictam mandasse sat est; plus nominis horror quam tuus ensis aget. minuit praesentia famam. qui stetit aequatur campo, collataque nescit maiestatem acies. sed quod magis utile factu atque hosti gravius (sensus adverte) docebo est illi patribus, sed non et moribus isdem Mascezel, fugiens qui dira piacula fratris