noxia pollicitum domino miscere venena Fabricius regi nudata fraude remisit, infesto quem Marte petit, bellumque negavit per famuli patrare nefas, ductosque Camillus trans murum pueros obsessae reddidit urbi. Traduntur poenis alii, eum proelia tollunt; hic manet ut moveat? quod respuit alter in hostem, suscipis in fratrem? longi pro dedecus aevi! cui placet, australes Gildo condonat habenas tantaque mutatos sequitur provincia mores. quaslibet ad partes animus nutaverit anceps, transfundit secum Libyam refluumque malignus commodat imperium. Mauri fuit Africa munus. tollite Massylas fraudes, removete bilingues insidias et verba soli spirantia virus. ne consanguineis certetur comminus armis, ne, precor. haec trucibus Thebis, haec digna Mycenis; in Mauros hoc crimen eat. Quid noster iniquum molitur Stilicho? quando non ille iubenti paruit? an quisquam nobis devinctior extat? ut sileam varies mecum quos gesserit actus, quae vidi post fata, loquar. cum divus abirem, res incompositas (fateor) tumidasque reliqui. stringebat vetitos etiamnum exercitus enses Alpinis odiis, alternaque iurgia victi victoresque dabant. vix haec amentia nostris excubiis, nedum puero rectore quiesset. heu quantum timui vobis, quid libera tanti militis auderet moles, cum patre remoto ferveret iam laeta novis! dissensus acerbus