impia diversis aptarem membra quadrigis. germani nunc usque tui responsa colebat: en iterum calcat. tali te credere monstro post patrem fratremque paras? sed magna rependit inque tuam sortem numerosas transtulit urbes! ergo fas pretio cedet? mercede placebit proditio? taceo, laesi quod transfuga fratris, quod levis ingenio. quamvis discrimine summo proditor adportet suspensa morte salutem numquam gratus erit. damnamus luce reperta perfidiam nec nos patimur committere tali. hoc genus emptori cives eum moenibus offert, hoc vendit patriam. plerique in tempus abusi mox odere tamen: tenuit sic Graia Philippus oppida; Pellaeo libertas concidit auro. Romani scelerum semper sprevere ministros.