invito1 genitore, vide, civile calebat discidium; dubio stabant Romana sub ictu; quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem auxilio? fovere Getae, venere Geloni. solus at hic non puppe data, non milite misso subsedit fluitante fide, si signa petisset obvia, detecto summissius hoste dolerem: restitit in speculis fati turbaque reductus libravit geminas eventu iudice vires ad rerum momenta cliens seseque daturus victori; fortuna simul cum mente pependit. o si non cupidis essem praereptus ab astris, exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis impia diversis aptarem membra quadrigis. germani nunc usque tui responsa colebat: en iterum calcat. tali te credere monstro post patrem fratremque paras? sed magna rependit inque tuam sortem numerosas transtulit urbes! ergo fas pretio cedet? mercede placebit proditio? taceo, laesi quod transfuga fratris, quod levis ingenio. quamvis discrimine summo proditor adportet suspensa morte salutem numquam gratus erit. damnamus luce reperta perfidiam nec nos patimur committere tali. hoc genus emptori cives eum moenibus offert, hoc vendit patriam. plerique in tempus abusi mox odere tamen: tenuit sic Graia Philippus oppida; Pellaeo libertas concidit auro. Romani scelerum semper sprevere ministros.