aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes. si mihi Gildonem nequeunt abducere fata, me rape Gildoni. felicior ilia perustae pars Libyae, nimio quae se munita calore defendit tantique vacat secura tyranni. crescat zona rubens; medius flagrantis Olympi me quoque limes agat; melius deserta iacebo vomeris impatiens. pulsis dominentur aristis dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas. quid me temperies iuvit? quid mitior aether? Gildoni fecunda fui. iam solis habenae bis senas torquent hiemes, cervicibus ex quo haeret triste iugum. nostris iam luctibus ille consenuit regnumque sibi tot vindicat annos. atque utinam regnum! privato iure tenemur exigui specie fundi, quod Nilus et Atlas