solitarium quippe hominem dominum nostrum Iesum Christum natum esse blasphemans hoc, quod ad dei postea honorem potestatemque peruenerit, humani meriti, non diuinae asseruit fuisse naturae, ac per hoc eum deitatem ipsam non ex proprietate unitae sibi diuinitatis semper habuisse, sed postea pro praemio laboris passionisque meruisse, cum utique dominum saluatoremque nostrum non deum natum, sed a deo blasphemaret adsumptum, confinis scilicet huic haeresi quae nunc extitit et quasi germana et consanguinea, quaeque tam Hebionitis quam his recentibus consentanea tempore quidem fuit inter utrosque media, sed utrisque tamen peruersitate coniuncta. sint quamuis eius nonnulla alia his, quae iam diximus, consimilia: sed longum est uniuersa memorare. neque enim nunc ad dicendum commemorationem praeteritorum, sed confutationem nouorum sumpsimus. Illud sane unum praetereundum non arbitramur, quod peculiare ac proprium supra dictae illius haereseos quae ex Pelagiano errore descenderat fuit, quod dicentes quidam solitarium hominem legum Christum sine ulla peccati contagione uixisse eo progressi sunt, ut adsererent homines, si uelint, sine peccato esse posse (consequens enim existimabant, ut, si homo solitarius Iesus Christus sine peccato fuisset, omnes quoque homines sine dei adiutorio esse possent, quidquid ille homo solitarius sine consortio dei esse potuisset), ac sic nullam 1 e M belgarum p: aelgarum NMa 2 ebionitarum Mv 8 ammodum N 4 asertoribus N1 5 solitariom quippe] addit N1 ita mar- rius rène: INCÂVT EXPRESSISTI HERESES 9 unitate N 10 itaque p 12 heresi NMp 18 ac consangoinea Mv 14 ebionitis Mv 15 utrisque ex utriusque N 16 sunt pt eias om. Npa: de interpunctione cf. IIII, 13, 2 17 commemorare M 19 sumsimus N 20 sane] se N 21 here- NMp 22 pelegiano M quod dicentes] incauT ezpressisti margo N quidam ex quidem N 28 peccati om. p 24 nellent M 26 solatarins M 27 possint r quicquid Mp 28 ao si Np 23* facerent inter omnem hominem ac dominum nostrum Iesum Christum esse distantiam, cam idem utique homo nisu atque industria sua mereri possit, quod Christus studio ac labore meruisset.