Macedonius quoque inremediabili in spiritum sanctum impietate blasphemans, licet eiusdem substantiae patrem et filium dixerit, sanctum tamen spiritum creaturam uocans reus totius diuinitatis fuit, quia laedi in trinitate aliquid non potest sine totius trinitatis iniuria. Photinus autem quamuis Iesum qui ex uirgine natus est deum dixerit, male tamen cum principio hominis principium dei esse confinxit. Apollinaris uero hominem unitum deo inconsiderate intellegens humanam eum non habuisse animam male credidit, quia non minoris erroris est domino Iesu Christo inpropria addere quam propria derogare. quidquid enim de illo non ita dicitur ut est, etiamsi honor uideatur, iniuria est. ita singuli ex dissimilitudine haereseon haeresin procreantes omnes quidem a se diuersa, sed omnes tamen fidei aduersa senserunt. nuper quoque, id est in diebus nostris, emersisse haeresim uene - 1 machedoniani N Photiniaci scripsi: phitoniaci N fatiniani M photiniani pv 3 pulularunt p 5 sahellii Mp similitudine N 6 here- seos NMp scisma Mp et filio M 8 hlasphemia p 9 est om. p 12 eonomius M 13 ammodum Na sibi trinitatem in diuinitate esse concedat equalem tamen non esse contendit M 14 ammittens Na 15 machedonius N 19 fotinus Mv phatinus pa 23 intelligens Mp credit N 25 quicquid Mp 27 similitudine Nav (non p) hereseon NMp heresin Np heresim M 29 heresim NMp nosam ex maxima Belgarum urbe conspeximus, certi erroris, incerti nominis, quia, cum recenti capite ex antiqua Hebionitarum stirpe surrexerit, dubium admodum est antiqua magis dici an recens debeat. noua enim assertoribus, sed uetusta erroribus fuit.