Colobiis quoque lineis induti, quae uix ad cubitorum ! ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos habere eos actus et opera Mundi huius suggerat abs-j cisio manicarum et ab omni conuersatione terrena mortificatos eos uelaminis linei doceat indumentum audiantque per hoc apostolum cotidie sibi dicentem: mortificate membra uestra quae sunt super terram, illud quoque ipso habitu protestante: mortui enim estis, et uita uestra abscondita- i dita est cum Christo in deo, et: uiuo autem iam non \' ego, uiuit uero in me Christus, mihique hic mundus crucifixus est et ego mundo. Gestant etiam resticulas duplices laneo plexas subtemine, quas Graeci ὰναλάβους uocant, nos uero subcinctoria seu redimicula uel proprie rebracchiatoria possumus appellare. quae descendentia per summa ceruicis et e lateribus colli diuisa utrarumque alarum sinus ambiunt atque hinc inde succingunt, I ut constringentia latitudinem uestimenti ad corpus contrahant atque coniungant, et ita constrictis bracchiis inpigri ad omne opus explicitique reddantur, illud apostoli praeceptum studentes omni uirtute conplere: quia non solum mihi sed etiam his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, et: si quis non uult operari, nec manducet. 6] Col. 3, 5. 8] 1. c. 3. 9] Gal. 2, 20. 10] Gal. 6, 14. 20] Act. 20, 34. 21J n Thess. 3, 8. 24] 1. c. 10. 1 IIII GL non distinguit H, sed K additum in marg . golobiis H1 3 abscisio O: abacisaio gLt 4 terrenam G1 6 menbra L 7 IIIud] illo H 10 uiuet Hl mihique hiu GL; mihi H 12 V GL H m marg. H sabtemine GSH7: Bubtegmine H1L υ 13 greci GH graece L ANA- AABOYC GS: AIIXAAbuyC H ANABѠ Λ ѠYC L uocent H: om. t subcinctoria lP: succinctoria GWL 14 rebracchiatoria G1: rebrach. rell . possimus Hx 15 e lateribus H et \'omnia ms. apud Cuyckium: a lateribus L lateribus G 16 adque H 18 brocchiis L: brachiis rell . 19 explicitique G\\ ezplicatique L expeditique Hv (ef. p. 10, 17) 20 hiia Lt 21 suutj erant H 23 et die GL: ac die Hv 24 graueremus H1 grauarimua LI nee] non L Post haec angusto palliolo tam amictus humilitatem quam uilitatem pretii conpendiumque sectantes colla pariter atque umeros tegunt, quae mafortes tam nostro quam ipsorum nuncupantur eloquio, et ita. planeticarum atque byrrorum pretia simul ambitionemque declinant. Ultimum est habitus eorum pellis caprina, quae melotis uel pera appellatur, et baculus, quae gestant ad imitationem eorum qui professionis huius praefigurauere lineas iam in ueteri testamento. de quibus apostolus circumierunt, inquit, in melotis et pellibus caprinis egentes, angustiati, adflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae. qui tamen habitus pellis caprinae significat mortificata omni petulantia carnalium passionum debere eos in summa uirtutum grauitate consistere nec quicquam petulcum uel calidum iuuentutis ac mobilitatis antiquae in eorum corpore residere. Nam et baculum gestasse eosdem uiros etiam Helisaeus, qui unus ex ipsis est, docet, cum dicit ad Giezi puerum suum, mittens eum ad suscitandum filium mulieris: tolle baculum meum et currens uade, pone eum super faciem pueri, et uiuet. quem utique non dedisset ei propheta gestandum, nisi eum manu sua solitus esset iugiter circumferre. cuius gestatio spiritaliter monet numquam debere eos inter tot oblatrantes uitiorum canes et inuisibiles spiritalium nequitiarum bestias inermes incedere (de quibus beatus Dauid liberari postulans dicit: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi), sed inruentes eas retundere ad 9] Hebr. 11, 87-38. 19] IIII Reg. 4, 29. 26] Ps. 73,19 (LXX). 1 VI GL K in marg. H 2 preci\' L humeros GHL1 humires L\' 4 planiticarum GH1 byrrorum GIPL: birrorum Hi 6 VII GL K in marg. H ultimus Lrv melotis GH . melotes Lv 7 quem H 8 liniM H1 iam om. Gc 9 circuierunt G2L inquid GH1 10 et] rasura in G 12 et in montibus L 13 mortificata post eos habet L 15 callidum G1H 17 VIII GL: K in marg. H helyaeua G heliseus BL 18 ·ι ezi G gezi H gyeti L 21 et uiuet HL: ut uiuat Gv 26 se liberarp poatolans L 27 confidtentem L1 ad crucis signaculum G: crucia signaculo HL υ XVU. Cass. 1. 9 crucis signaculum ac longius propulsare, atque aduersum se 1 saeuientes iugi memoria dominicae passionis et imitatione illius: mortificationis extinguere.