<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa025.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>
                  Age nunc de relatiuis speculemur pro quibus omne quod dictum est sumpsimus ad disputationem; maxime enim haec non uidentur secundum se facere praedicationem quae perspicue ex alieno aduentu
                  
                  <milestone unit="loebline" n="5"/> constare perspiciuntur. Age enim, quoniam dominus ac seruus relatiua sunt, uideamus utrumne ita sit ut secundum se sit praedicatio an minime. Atqui si auferas seruum, abstuleris et dominum j at non etiam si auferas albedinem, abstuleris quoque album, sed
                  
                  <milestone unit="loebline" n="10"/> interest, quod albedo accidit albo, qua sublata perit nimirum album. At in domino, si seruum auferas, perit uocabulum quo dominus uocabatur; sed non accidit seruus domino ut albedo albo, sed potestas quaedam qua seruus coercetur. Quae quoniam sublato
                  
                  <milestone unit="loebline" n="15"/> deperit seruo, constat non eam per se domino accidere sed per seruorum quodam modo extrinsecus accessum.
                  Non igitur dici potest praedicationem relatiuam quidquam rei de qua dicitur secundum se uel addere uel minuere uel mutare. Quae tota non in eo quod
                  <pb n="p.26"/>
                  <milestone unit="loebline" n="20"/> est esse consistit, sed in eo quod est in comparatione aliquo modo se habere, nec semper ad aliud sed aliquotiens ad idem. Age enim stet quisquam. Ei igitur si accedam dexter, erit ille sinister ad me comparatus, non quod ille ipse sinister sit, sed quod
                  
                  <milestone unit="loebline" n="25"/> ego dexter accesserim. Rursus ego sinister accedo, item ille fit dexter, non quod ita sit per se dexter uelut albus ac longus, sed quod me accedente fit dexter atque id quod est a me et ex me est minime uero ex sese.
                  
                  <milestone unit="loebline" n="30"/> Quare quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alternare uel mutare queunt nullamque omnino uariare essentiam. Quocirca si pater ac filius ad aliquid dicuntur nihilque aliud ut dictum est differunt
                  
                  <milestone unit="loebline" n="35"/> nisi sola relatione, relatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit et secundum rem de qua dicitur, non faciet alteritatem rerum de qua dicitur, sed, si dici potest, quo quidem modo id quod uix intellegi potuit interpretatum est, personarum.
                  
                  <milestone unit="loebline" n="40"/> Omnino enim magna regulae est ueritas in rebus incorporalibus distantias effici differentiis non locis. Neque accessisse diei potest aliquid deo, ut pater fieret; non enim coepit esse umquam pater eo quod substantialis quidem ei est productio filii,
                  
                  <milestone unit="loebline" n="45"/> relatiua uero praedicatio patris. Ac si meminimus omnium in prioribus de deo sententiarum, ita cogitemus processisse quidem ex deo patre filium deum et ex utrisque spiritum sanctum; hos, quoniam in-
                  <pb n="p.28"/>
                  corporales sint, minime Iocis distare. Quoniam uero
                  
                  <milestone unit="loebline" n="50"/> pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, deus
                  uero nullas habet differentias quibus differat ab deo,
                  a nullo eorum differt. Differentiae uero ubi absunt,
                  abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas.
                  Nihil autem aliud gigni potuit ex deo nisi deus; et
                  
                  <milestone unit="loebline" n="55"/> in rebus numerabilibus repetitio unitatum non facit
                  modis omnibus pluralitatem. Trium igitur idonee
                  constituta est unitas.</p></div></div></body></text></TEI>