Deus uero a deo nullo differt, ne uel accidentibus uel substantialibus differentiis in subiecto positis distent. Vbi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas, quare nec numerus; igitur unitas tantum. Nam quod tertio repetitur deus, cum pater ac filius et spiritus sanctus nuncupatur, tres unitates non faciunt pluralitatem numeri in eo quod ipsae sunt, si aduertamus ad res numerabiles ac non ad ipsum numerum. Illic enim unitatum repetitio numerum facit. In eo autem numero qui in rebus numerabilibus constat, repetitio unitatum atque pluralitas minime facit numerabilium rerum numerosam diuersitatem. Numerus enim duplex est, unus quidem quo numera-mus, alter uero qui in rebus numerabilibus constat. Etenim unum res est; unitas, quo unum dicimus. Duo rursus in rebus sunt ut Homines uel lapides; dualitas nihil, sed tantum dualitas qua duo homines uel duo lapides fiunt. Et in ceteris eodem modo. Ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, uel si de eodem dicam gladius unus mucro unus ensis unus. Potest enim unus tot uocabulis gladius agnosci; haec enim unitatum iteratio potius est non numeratio, uelut si ita dicamus ensis mucro gladius, repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum, uelut si dicam sol sol sol, non tres soles effecerim, sed de uno totiens praedicauerim. Non igitur si de patre ac filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Hoc enim illis ut dictum est imminet qui inter eos distantiam faciunt meritorum. Catholicis uero nihil in differentia constituentibus ipsamque formam ut est esse ponentibus neque aliud esse quam est ipsum quod est opinantibus recte repetitio de eodem quam enumeratio diuersi uidetur esse cum dicitur deus pater deus filius deus spiritus sanctus atque haec trinitas unus deus, uelut ensis atque mucro unus gladius, uelut sol sol sol unus sol. Sed hoc interim ad eam dictum sit significationem demonstrationemque qua ostenditur non omnem unitatum repetitionem numerum pluralitatemque perficere. Non uero ita dicitur pater ac filius et spiritus sanctus quasi multiuocum quiddam; nam mucro et ensis et ipse est et idem, pater uero ac filius et spiritus sanctus idem equidem est, non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est. Requirentibus enim: Ipse est pater qui filius? .Minime, inquiunt., Rursus: Idem alter qui alter? Negatur. Non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare subintrat numerus quem ex subiectorum diuersitate confici superius explanatum est. De qua re breuiter considerabimus, si prius illud, quem ad modum de deo unum quodque praedicatur, praemiserimus. Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi, quando, habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talia sunt qualia subiecta permiserint; nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione substantia est, pars in accidentium numero est. At haec cum quis in diuinam uerterit praedicationem, cuncta mutantur quae praedicari possunt. Ad aliquid uero omnino non potest praedicari, nam substantia in illo non est uere substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae uenire queunt. Quorum ut amplior fiat intellectus exempla subdenda sunt. Nam cum dicimus deus, substantiam quidem significare uidemur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum uero iustus, qualitatem quidem sed non accidentem, sed eam quae sit substantia sed ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud est quod iustus est, sed idem est esse deo quod iusto. Item cum dicitur magnus uel maximus, quantitatem quidem significare uidemur, sed eam quae sit ipsa substantia, talis qualem esse diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo quod magno. De forma enim eius superius monstratum est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque copulate hoc modo: nam cum dicimus substantia (ut homo uel deus), ita dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia,, ut substantia homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus uero hoc ipsum deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc ipsum deus est. Rursus iustus, quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus homo iustus uel deus iustus, ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. Magnus etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua uero neque de deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de homine uel de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec quasi circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc praedicationem ostenditur. De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in omni sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco. Quando uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est. Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod uero de deo dicitur semper est, unum quidem significat, quasi omni praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit. Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam semper praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens, quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum nunc quasi currens tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero nunc permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias semper, facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas. Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim uestitus currit de homine, de deo cuncta possidens regit. Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico currit uel regit uel nunc est uel semper est, refertur quidem uel ad facere uel ad tempus—si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest—sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum, Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt. Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem 1 ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.