Christianae religionis reuerentiam plures usurpant, sed ea fides pollet maxime ac solitarie quae cum propter uniuersalium praecepta regularum, quibus eiusdem religionis intellegatur auctoritas, tum propterea, quod eius cultus per omnes paene mundi terminos emanauit, catholica, uel uniuersalis uocatur. Cuius haec de trinitatis unitate sententia est Pater, inquiunt, deus filius deus spiritus sanctus deus. Igitur pater filius spiritus sanctus unus non tres dii. Cuius coniunctionis ratio est indifferentia. Eos enim differentia comitatur qui uel augent uel minuunt, ut Arriani qui gradibus meritorum trinitatem uariantes distrahunt atque in pluralitatem diducunt. Principium enim pluralitatis alteritas est; praeter altentatem enim nec pluralitas quid sit intellegi potest. Trium namque rerum uel quotlibet tum genere tum specie tum numero diuersitas constat; quotiens enim idem dicitur, totiens diuersum etiam praedicatum Idem uero dicitur tribus modis: aut genere ut idem homo quod equus, quia his idem genus ut animal; uel specie ut idem Cato quod Cicero, quia, eadem species ut homo; uel numero ut Tullius et Cicero, quia unus est numero. Quare diuersum etiam uel genere uel specie uel numero dicitur. Sed numero differentiam accidentium uarietas facit. Nam tres homines neque genere neque specie sed suis acci de litibus distant; nam uel si animo cuncta ab bis accidentia separemus, tamen locus cunctis diuersus est quem unum fingere nullo modo possumus; duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens. Atque ideo sunt numero plures, quoniam accidentibus plures fiunt. Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intellegi atque capi potest dispiciamus, nam, sicut optime dictum uidetur, eruditi est hominis unum quodque ut ipsum est ita de eo fidem capere temptare. Nam cum tres sint speculatiuae partes, naturalis, in motu inabstracta ἀνυπεχαίρετο (considerat enim corporum formas cum materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu sunt ut cum terra deorsum ignis sursum fertur, habetque motum forma materiae coniuncta), mathematica, sine motu inabstracta (haec enim formas corporum speculatur sine materia ac per hoc sine motu, quae formae cum in materia sint, ab his separari non possunt), theologica, sine motu abstracta atque separabilis (nam dei substantia et materia et motu caret), in naturalibus igitur rationabiliter, in mathematicis disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit neque diduci ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere forma neque imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque esse ex forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum formam qua in eo insignita est effigies animalis dicitur, ipsumque aes non secundum terram quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram. Terra quoque ipsa non secundum ἄποιον ὕλην dicitur, sed secundum siccitatem grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam esse dicitur sed secundum propriam formam. Sed diuina substantia sine materia forma est atque ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt id quod sunt. Vnum quodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae, sed non hoc uel hoc singulariter, ut cum homo terrenus constet ex anima corporeque, corpus et anima est, non uel corpus uel anima in partem; igitur non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque quia nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae subiectae accidentibus sunt ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia subiecta humanitati suscipit quodlibet acci- dens, ipsa, hoc suscipere uidetur humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas uocantes, dum imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus.