Anxie te quidem diuque sustinui, ut de ea quae in conuentu mota est quaestione loquerentur. Sed quoniam et tu quominus uenires occupatione distractus es et ego in crastinum constitutis negotiis implicabor, mando litteris quae coram loquenda seruaueram. Meministi enim, cum in concilio legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere confiteri, in duabus negare: catholicos uero utrique dicto fidem praebere, nam et ex duabus eum naturis consistere et in duabus apud uerae fidei sectatores aequaliter credi. Cuius dicti nouitate percussus harum coniunc- tionum quae ex duabus naturis uel in duabus consisterent differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae tamquam ualde necessarium praeterire noluisset. Hic omnes apertam esse differentiam nee quicquam in eo esse caliginis inconditam confusumque strepere nee ullus in tanto tumultu qui leuiter attingeret quaestionem, nedum qui expediret inuentus est. Adsederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam longius atque adeo, si situm sedentium recorderis, auersus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem cuperem, uultum nutumque eius aspicere poteram ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii. Atqui ego quidem nihil ceteris amplius afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de re proposita aeque nihil ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem. Tuli aegeirime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui metuens ne iure uiderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur dehine omnes animo quaestiones nec degluticbam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta quaerenti omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia qui inscientiae uitium praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non modo saepe id quod proponatur ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus ne id quidem quod ipsi loquantur intellegant, quasi non deterior fiat inscientiae causa, dum tegitur. Sed ab illis ad te transeo, cui hoc quantulumcumque est examinandum prius perpendendumque transmitto. Quod si recte se habere pronuntiaueris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras chartis; sin uero uel minuendum aliquid uel addendum uel aliqua mutatione uariandum est, id quoque postulo remitti, meis exemplaribus ita ut a te reuertitur transcribendum. Quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a conlocutione transfertur ad stilum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis summoueantur errores; post uero adiuuante deo, Christianae medietatem fidei temperabo. Quoniam uero in tota quaestione contrariarum sibimet αἱρεσέων de personis dubitatur atque naturis, haec primitus defimenda sunt et propriis differentiis segreganda.