<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="pr" subtype="section"><p> Anxie te quidem diuque sustinui, ut de ea quae in conuentu mota est quaestione
                  loquerentur. Sed quoniam et tu quominus uenires occupatione distractus es et ego
                  in crastinum constitutis negotiis <milestone unit="loebline" n="5"/> implicabor,
                  mando litteris quae coram loquenda seruaueram. Meministi enim, cum in concilio
                  legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere
                  confiteri, in duabus negare: catholicos uero utrique dicto fidem praebere,
                     <milestone unit="loebline" n="10"/> nam et ex duabus eum naturis consistere et
                  in duabus apud uerae fidei sectatores aequaliter credi. Cuius dicti nouitate
                  percussus harum coniunc- <pb n="p.74"/> tionum quae ex duabus naturis uel in
                  duabus consisterent differentias inquirebam, multum scilicet referre <milestone unit="loebline" n="15"/> ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod
                  episcopus scriptor epistolae tamquam ualde necessarium praeterire noluisset. Hic
                  omnes apertam esse differentiam nee quicquam in eo esse caliginis inconditam
                  confusumque strepere nee ullus in tanto <milestone unit="loebline" n="20"/>
                  tumultu qui leuiter attingeret quaestionem, nedum qui expediret inuentus est.
                  Adsederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam longius atque adeo, si situm
                  sedentium recorderis, auersus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem
                     <milestone unit="loebline" n="25"/> cuperem, uultum nutumque eius aspicere
                  poteram ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii. Atqui ego quidem nihil
                  ceteris amplius afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de re proposita
                  aeque nihil ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse <milestone unit="loebline" n="30"/> afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem.
                  Tuli aegeirime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui metuens ne iure
                  uiderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur
                  dehine omnes animo quaestiones nec degluticbam <milestone unit="loebline" n="35"/>
                  quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur
                  patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta quaerenti omnes nebulas Eutychiani
                  reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum
                  hominum <milestone unit="loebline" n="40"/> esset audacia qui inscientiae uitium
                  praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non <pb n="p.76"/>
                  modo saepe id quod proponatur ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus ne id
                  quidem quod ipsi loquantur intellegant, quasi non deterior fiat inscientiae
                     <milestone unit="loebline" n="45"/> causa, dum tegitur. Sed ab illis ad te
                  transeo, cui hoc quantulumcumque est examinandum prius perpendendumque transmitto.
                  Quod si recte se habere pronuntiaueris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras
                  chartis; sin uero uel <milestone unit="loebline" n="50"/> minuendum aliquid uel
                  addendum uel aliqua mutatione uariandum est, id quoque postulo remitti, meis
                  exemplaribus ita ut a te reuertitur transcribendum. Quae ubi ad calcem ducta
                  constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda transmittam. Sed
                     <milestone unit="loebline" n="55"/> quoniam semel res a conlocutione
                  transfertur ad stilum, prius extremi sibique contrarii Nestorii atque Eutychis
                  summoueantur errores; post uero adiuuante deo, Christianae medietatem fidei
                  temperabo. Quoniam uero in tota quaestione contrariarum sibimet <foreign xml:lang="grc">αἱρεσέων</foreign>
                  <milestone unit="loebline" n="60"/> de personis dubitatur atque naturis, haec
                  primitus defimenda sunt et propriis differentiis segreganda.</p></div><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id
                  est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse
                  dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici <milestone unit="loebline" n="5"/>
                  possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam
                  dici placet, talis definitio <pb n="p.78"/> dabitur quae res omnes quae sunt
                  possit includere. Erit ergo huiusmodi; <q type="unspecified"> natura est earum
                     rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt.</q>
                  <milestone unit="loebline" n="10"/> In hac igitur definitione et accidentia et
                  substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est
                     <q type="unspecified">quoquo modo,</q> quoniam deus et materia integro
                  perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen <milestone unit="loebline" n="15"/> modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco
                  uero adiunximus <q type="unspecified">quae cum sint,</q> quoniam etiam ipsum
                  nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius
                  non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus <milestone unit="loebline" n="20"/> quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae
                  definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur,
                  quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem
                  naturae substantias significanti huiusmodi: <milestone unit="loebline" n="25"/>
                  <q type="unspecified"> natura est uel quod facere uel quod pati possit.</q>
                  <q type="unspecified"> Pati</q> Quidem ac i£ facere, ut omnia corporea atque
                  corporeorum anima; haec enim in coi pore et a corpore et facit et patitur. <q type="unspecified">Facere</q> uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes
                  igitur <milestone unit="loebline" n="30"/> definitionem eius quoque
                  significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae
                  quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum
                  naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si
                     <milestone unit="loebline" n="35"/> naturae nomen relictis incorporeis
                  substantiis ad corporales usque contiahitur, ut corporeae tantum substantiae
                  naturam habere uideantur, sicut Aristoteles <pb n="p.80"/> ceterique et eiusmodi
                  et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui
                     <milestone unit="loebline" n="40"/> naturam non nisi in corporibus esse
                  posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: <q type="unspecified">natura est
                     motus principium per se non per accidens.</q> Quod <q type="unspecified">motus principium</q> dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum,
                  ut ignis sursum, terra deorsum. <milestone unit="loebline" n="45"/> Item quod <q type="unspecified">per se principium motus</q> naturam esse proposui et non
                     <q type="unspecified">per accidens,</q> tale est, quoniam lectum quoque
                  ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco
                  enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate <milestone unit="loebline" n="50"/> deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit,
                  sed quia terra est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut
                  lignum naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia
                  significatio naturae per quam dicimus diuersam esse <milestone unit="loebline" n="55"/> naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare
                  cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: <q type="unspecified">natura est unam quamque rem informans specifica differentia.</q> Cum igitur
                  tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam catholici <milestone unit="loebline" n="60"/> quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in
                  Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem
                  differentias conuenire.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si
                  enim omnis habet natura <pb n="p.82"/> personam, indissolubilis nodus est, quaenam
                  inter naturam personamque possit esse discretio; aut si <milestone unit="loebline" n="5"/> non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae
                  persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id
                  est quas naturas conueniat habere personam, quas personae vocabulo segregari. Nam
                  illud quidem <milestone unit="loebline" n="10"/> manifestum est personae subiectam
                  esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur
                  haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona
                  quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes <milestone unit="loebline" n="15"/> et uidemus personam in accidentibus non posse
                  constitui (quis enim dicat ullam albedinis vel nigredinis vel magnitudinis esse
                  personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed
                  substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. <milestone unit="loebline" n="20"/> Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae
                  sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales.
                  Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae;
                  rationalium uero alia est inmutabilis <milestone unit="loebline" n="25"/> atque
                  inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis,
                  nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur
                  ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus
                  personam <milestone unit="loebline" n="30"/> posse dici manifestum est (nullus
                  enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu
                  carent (neque enim ulla persona est <pb n="p.84"/> arboris), nec uero eius Quae
                  intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis <milestone unit="loebline" n="35"/> ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam
                  solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus
                  angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares.
                  Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut <milestone unit="loebline" n="40"/> homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel
                  species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus
                  lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero
                  sunt quae de aliis minime <milestone unit="loebline" n="45"/> praedicantur ut
                  Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec
                  mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici
                  potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis, animalis enim uel
                  generalis <milestone unit="loebline" n="50"/> hominis nulla persona est, sed uel
                  Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae
                  nuncupantur.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus
                  substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat,
                  reperta personae est definitio; <q type="unspecified"> naturae rationabilis
                        <milestone unit="loebline" n="5"/> indiuidua substantia.</q> Sed nos hac
                  definitione eam quam Graeci <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασιν</foreign> dicunt
                  terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet
                  personis quae in comoediis tragoediisque <pb n="p.86"/> eos quorum interest
                  homines repraesentabant. Persona <milestone unit="loebline" n="10"/> uero dicta
                  est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima.
                  apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa
                  maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas <foreign xml:lang="grc">πρόσωπα</foreign> uocant ab eo <milestone unit="loebline" n="15"/> quod
                  ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: <foreign xml:lang="grc">παρὰ
                     τοῦ πρὸς ὦπας τίθεσθι</foreign>. Sed quoniam personis inductis histriones
                  indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est
                  repraesentabant, id est Hecubam uel <milestone unit="loebline" n="20"/> Medeam uel
                  Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma
                  esset agnitio, et Latini personam et Graeci <foreign xml:lang="grc">πρόσωπα</foreign> nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae
                  rationabilis indiuiduam subsistentiam <foreign xml:lang="grc">ὑποστάσεως</foreign>
                  nomine <milestone unit="loebline" n="25"/> uocauerunt, nos uero per inopiam
                  significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi
                     <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασιν</foreign> dicunt personam uocantes i sed
                  peritior Graecia sermonum <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασιν</foreign> uocat
                  indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in <milestone unit="loebline" n="30"/> rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione
                  translata sunt: <foreign xml:lang="grc">αἱ οὐσίαι ἐν τοῖς καθόλου εἶναι δύναντι: ἐν
                     τοῖς ἀτόμοις καὶ κτὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται</foreign>, id est'. essentiae in
                  uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus
                     <milestone unit="loebline" n="35"/> substant. Intellectus enim uniuersalium
                  rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in
                  uniuersalibus quidem sint,in particularibus uero capiant substantiam, iure
                  subsistentias particulariter substantes <foreign xml:lang="grc">ὑποστάσεις</foreign>
                  appellauerunt Neque <pb n="p.88"/>
                  <milestone unit="loebline" n="40"/> enim pensius subtiliusque intuenti idem
                  uidebitur esse subsistentia quod substantia. Nam quod Graeci <foreign xml:lang="grc">οὐσίωσιν</foreign> vel <foreign xml:lang="grc">οὐσιῶσθαι</foreign> dicunt, id
                  nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod uero illi <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασιν</foreign> vel <foreign xml:lang="grc">ὑφίστασθαι</foreign>, id nos
                  substantiam <milestone unit="loebline" n="45"/> uel substare interpretantur.
                  Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Substat autem
                  id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse valeant, submimstrat; sub
                  illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera vel species
                     <milestone unit="loebline" n="50"/> subsistunt tantum; neque enim accidentia
                  generibus speciebusue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam
                  substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam
                  propriis et specificis differentiis et accidentibus <milestone unit="loebline" n="55"/> ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca
                     <foreign xml:lang="grc">εἶναι</foreign> atque <foreign xml:lang="grc">οὐσιῶσθαι</foreign> esse atque subsistere, <foreign xml:lang="grc">ὑφίστασθαι</foreign> uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops
                  Graecia est, ut Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam,
                  personam <milestone unit="loebline" n="60"/> totidem nominibus reddit, essentiam
                  quidem <foreign xml:lang="grc">οὐσίαν</foreign>, subsistentiam uero <foreign xml:lang="grc">οὐσίωσιν</foreign>, substantiam <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασιν</foreign>, personam <foreign xml:lang="grc">πρόσωπον</foreign>
                  appellans. Ideo autem <foreign xml:lang="grc">ὑποστάσεις</foreign> Graeci indiuiduas
                  substantias vocaverunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus
                  subpositae <milestone unit="loebline" n="65"/> subiectaeque sunt; atque idcirco
                  nos quoque eas substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi 1 <foreign xml:lang="grc">ὑποστάσεις</foreign> cumque etiam <foreign xml:lang="grc">πρόσωπα</foreign> nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare
                  personas. Idem est igitur <foreign xml:lang="grc">οὐσίαν</foreign> esse quod
                  essentiam, idem <milestone unit="loebline" n="70"/>
                  <foreign xml:lang="grc">οὐσιωσιν</foreign> quod subsistentiam, idem <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασιν</foreign> quod substantiam, idem <foreign xml:lang="grc">πρόσωπον</foreign> quod personam. Quare autem de inrationabilibus animalibus
                  Graecus <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασιν</foreign> non dicat, sicut nos de eisdem
                  nomen sub- <pb n="p.90"/> stantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam <milestone unit="loebline" n="75"/> hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est
                  excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod <foreign xml:lang="grc">ὑφίστασθαι</foreign> atque substare est, at certe <foreign xml:lang="grc">ὑποστασέως</foreign> uel substantiae uocabulis discerneretur. Est
                  igitur et hominis quidem essentia, id est <foreign xml:lang="grc">οὐσία</foreign>,
                     <milestone unit="loebline" n="80"/> et subsistentia, id est <foreign xml:lang="grc">οὐσίωσις</foreign>, et <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασις</foreign>,
                  id est substantia, et <foreign xml:lang="grc">πρόσωπον</foreign> id est persona;
                     <foreign xml:lang="grc">οὐσία</foreign> quidem atque essentia quoniam est,
                     <foreign xml:lang="grc">οὐσίωσις</foreign> uero atque subsistentia quoniam in
                  nullo subiecto est, <foreign xml:lang="grc">ὑπόστασις</foreign> uero atque
                  substantia, quoniam subest <milestone unit="loebline" n="85"/> ceteris quae
                  subsistentiae non sunt, id est <foreign xml:lang="grc">οὐσίωσεις</foreign>; est
                     <foreign xml:lang="grc">πρόσωπον</foreign> atque persona, quoniam est rationabile
                  indiuiduum. Deus quoque et <foreign xml:lang="grc">οὐσία</foreign> est et essentia,
                  est enim et maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est <foreign xml:lang="grc">οὐσίωσις</foreign>, id est subsistentia (subsistit <milestone unit="loebline" n="90"/> enim nullo indigens), et <foreign xml:lang="grc">ὑφίστασθαι</foreign>; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse <foreign xml:lang="grc">οὐσίαν</foreign> uel <foreign xml:lang="grc">οὐσίωσιν</foreign>, id
                  est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed tres <foreign xml:lang="grc">ὑποστάσεις</foreign> id est tres substantias. Et quidem secundum hunc modum
                  dixere unam trinitatis essentiam, <milestone unit="loebline" n="95"/> tres
                  substantias tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus
                  loquendi usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse
                  ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset
                  ita etiam quasi <milestone unit="loebline" n="100"/> principium subesset rebus,
                  dum eis omnibus <foreign xml:lang="grc">οὐσιῶσθαι</foreign> uel subsistere
                  subministrat.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam <pb n="p.92"/> naturae atque
                  personae id est <foreign xml:lang="grc">οὐσίας</foreign> atque <foreign xml:lang="grc">ὑποστασέως</foreign> monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat
                  appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. <milestone unit="loebline" n="5"/> Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre
                  praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas,
                  persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius
                  duplicem esse <milestone unit="loebline" n="10"/> constituit eo scilicet traductus
                  errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim
                  praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque
                  personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio <milestone unit="loebline" n="15"/> superius dicta conuincat, tum haec argumentatio
                  evidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque
                  naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens
                  quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), <milestone unit="loebline" n="20"/> sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum
                  est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis
                  deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, <milestone unit="loebline" n="25"/> ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex
                  alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum <foreign xml:lang="grc">κατὰ παράθεσιν</foreign> uocant. Sed si ita humanitas diuinitati
                  coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est
                  Christus. <milestone unit="loebline" n="30"/> Nomen quippe ipsum unum quiddam
                  significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio
                  qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit;
                     <pb n="p.94"/> omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri <milestone unit="loebline" n="35"/> potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus
                  est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse
                  enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus
                  coniunguntur <milestone unit="loebline" n="40"/> ut acernus, chorus, unum tamen
                  sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse
                  dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam
                  esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus <milestone unit="loebline" n="45"/> esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi
                  praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum
                  hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui
                  homo est Christum est <milestone unit="loebline" n="50"/> appellaturus, cum nihil
                  simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis
                  abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit
                  Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim <milestone unit="loebline" n="55"/> dei atque hominis diuersa substantia est unumque in
                  utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur
                  fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione
                  concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen <milestone unit="loebline" n="60"/>
                  Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam
                  catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est
                  quamque nouum, quam quod semel nee ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui
                  solus <milestone unit="loebline" n="65"/> est deus natura cum humana quae ab eo
                  erat diuer- <pb n="p.96"/> sissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una
                  fieret coplatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui?
                     <q type="unspecified">Seruant,</q> inquit, <q type="unspecified">proprias
                     humanitas diuinitasque personas.</q>
                  <milestone unit="loebline" n="70"/> Quando enim non fuit diuinitatis propria
                  humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione
                  contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae
                  etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus <milestone unit="loebline" n="75"/> illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine,
                  cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae
                  coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum
                  uocet, quoniam per eam <milestone unit="loebline" n="80"/> mira quaedam sit
                  operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero
                  non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira
                  quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae <milestone unit="loebline" n="85"/> non possunt habere personam qua 1 Christi uocabulum
                  excipere possint 2? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus
                  diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros
                  eadem appellatione dignetur, <milestone unit="loebline" n="90"/> si in adsumptione
                  humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, <q type="unspecified">Illos quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri
                     Christi.</q> Quod si nulla ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes
                  ita ueros Christos arbitrabimur <milestone unit="loebline" n="95"/> ut hunc qui ex
                  uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est ex dei atque
                  hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu <pb n="p.98"/> de uenturo
                  Christo praedicebant. propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam
                  uero sequitur, <milestone unit="loebline" n="100"/> ut personis manentibus nullo
                  modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt quae
                  aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt nec magis
                  inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in <milestone unit="loebline" n="105"/> Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines
                  quippe ac boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus
                  communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque
                  homini quid <milestone unit="loebline" n="110"/> non erit diuersa ratione
                  disiunctum, si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse
                  discretus? Non est igitur saluatum genus humanum, nulla in nos salus Christi
                  generatione processit, tot prophetarum scripturae populum inlusere credentem,
                     <milestone unit="loebline" n="115"/> omnis ueteris testamenti spernatur
                  auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem
                  prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas.
                  Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; <milestone unit="loebline" n="120"/> nulla uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae
                  personaeque discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non
                  uidebitur per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per
                  generationem Christi hominum saluata <milestone unit="loebline" n="125"/>
                  natura,—quod credi nefas est. Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum
                  inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim
                  libasse sufficiat.</p></div></div></body></text></TEI>