<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Verumtamen est etiam nunc et alia quaestio quae ab his inferri potest qui corpus
                  humanum ex Maria sumptum esse non credunt, sed alias fuisse seque-stratum
                  praeparatumque quod in adunatione ex <milestone unit="loebline" n="5"/> Mariae
                  utero gigni ac proferri uideretur. Aiunt enim: si ex homine sumptum est corpus,
                  homo uero omnis ex prima praeuaricatione non solum peccato <pb n="p.122"/> et
                  morte tenebatur, uerum etiam affectibus peccatorum erat implicitus, eaque illi
                  fuit poena peccati, <milestone unit="loebline" n="10"/> ut, cum morte teneretur
                  obstrictus, tamen esset reus etiam uoluntate peccandi, cur in Christo neque
                  peccatum fuit neque uoluntas ulla peccandi? Et omnino habet animaduertendam
                  dubitationem talis quaestio. Si enim ex carne humana Christi corpus <milestone unit="loebline" n="15"/> adsumptum est, dubitari potest, quaenam caro haec quae
                  adsumpta sit esse uideatur. Eum quippe saluauit quem etiam adsumpsit; sin uero
                  talem hominem adsumpsit qualis Adam fuit ante peccatum, integram quidem uidetur
                  humanam adsumpsisse <milestone unit="loebline" n="20"/> naturam, sed tamen quae
                  medicina penitus non egebat. Quomodo autem fieri potest, ut talem adsumpserit
                  hominem qualis Adam fuit, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque
                  affectio, unde factum est ut etiam praetergressis diuinis praeceptis <milestone unit="loebline" n="25"/> inoboedientiae delictis teneretur adstrictus? In
                  Christo uero ne uoluntas quidem ulla creditur fuisse peccandi, cum praesertim si
                  tale corpus hominis adsumpsit quale Adae ante peccatum fuit, non debuerit esse
                  mortalis, quoniam Adam, si non <milestone unit="loebline" n="30"/> peccasset,
                  mortem nulla ratione sensisset. Cum igitur Christus non peccauerit, quaerendum est
                  cur senserit mortem, si Adae corpus ante quam peccaret adsumpsit. Quod si talem
                  statum suscepit hominis qualis Adae post peccatum fuit, uidetur etiam Christo
                     <milestone unit="loebline" n="35"/> non defuisse necessitas, ut et delictis
                  subiceretur et passionibus confundentur obductisque iudicii regulis bonum a malo
                  non sincera integritate discerneret, quoniam has omnes poenas Adam delicti
                  praeuaricatione suscepit. <milestone unit="loebline" n="40"/> Contra quos
                  respondendum est tres intellegi hominum posse status: unum quidem Adae ante <pb n="p.124"/> delictum in quo, tametsi ab eo mors aberat nec adhuc ullo se
                  delicto polluerat, poterat tamen in eo uoluntas esse peccandi: alter in quo mutari
                  potuisset, <milestone unit="loebline" n="45"/> si firmiter in dei praeceptis
                  manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare
                  uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est
                  post delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum <milestone unit="loebline" n="50"/> ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque
                  contrariorum haec loca sunt: is status qui praemium esset, si in praeceptis dei
                  Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit; in illo enim
                  nec mors esset nec peccatum <milestone unit="loebline" n="55"/> nec uoluntas ulla
                  peccati, in hoc uero et mors et peccatum et delinquendi omnis affectio omniaque in
                  perniciem prona nec quicquam in se opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere.
                  Ille uero medius status in quo praesentia quidem mortis uel peccati <milestone unit="loebline" n="60"/> aberat, potestas uero utriusque constabat, inter
                  utrumque statum est conlocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae
                  naturae singulas quodam modo indidit causas; nam quod mortale corpus adsumpsit ut
                  mortem a genere humano <milestone unit="loebline" n="65"/> fugaret, in eo statu
                  ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter indictum est. Quod uero
                  non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu qui esse potuisset,
                  nisi uoluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius
                     <milestone unit="loebline" n="70"/> status id est medius, ille scilicet qui eo
                  tempore fuit, cum nec mors aderat et adesse poterat delinquendi uoluntas. In hoc
                  igitur Adam talis fuit ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut
                  laberetur <pb n="p.126"/> in somnum et alia quae ei non defuerunt humana
                     <milestone unit="loebline" n="75"/> quidem sed concessa et quae nullam poenam
                  mortis inferrent. Quae omnia habuisse Christum dubium non est; nam et manducauit
                  et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in
                  Adam <milestone unit="loebline" n="80"/> fuisse credenda est ut nisi manducasset
                  uiuere non potuisset, sed, si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper uiuere
                  potuisset hisque non mori; idcirco paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam
                  indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed <milestone unit="loebline" n="85"/> potestate non necessitate; et ipsa indigentia ante resurrectionem in
                  eo fuit, post resurrectionem uero talis exstitit ut ita illud corpus inmutaretur
                  humanum, sicut Adae praeter praeuaricationis uinculum mutari potuisset. Quodque
                  nos ipse dominus Iesus Christus <milestone unit="loebline" n="90"/> uotis docuit
                  optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut adueniat eius
                  regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis
                  fideliter credentium inmutatio deprecatur. Haec sunt quae ad te de fidei meae
                  credulitate <milestone unit="loebline" n="95"/> scripsi. Qua in re si quid
                  perperam dictum est, non ita sum amator mei, ut ea quae semel effuderim meliori
                  sententiae anteferre contendam. Si enim nihil est ex nobis boni, nihil est quod in
                  nostris sententiis amare debeamus. Quod si ex illo cuncta <milestone unit="loebline" n="100"/> sunt bona qui solus est bonus, illud potius bonum
                  esse credendum est quod illa incommutabilis bonitas atque omnium bonorum causa
                  perscribit. </p></div></div></body></text></TEI>