<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis Christum et
                  ex utrisque consistere doceamus. Ex utrisque naturis aliquid consistere duo
                  significat: <milestone unit="loebline" n="5"/> unum quidem, cum ita dicimus
                  aliquid ex duabus naturis iungi sicut ex melle atque aqua, id autem est ut ex
                  quolibet modo confusis, uel si una uertatur in alteram uel si utraeque in se
                  inuicem misceantur, nullo modo tamen utraeque permaneant; <milestone unit="loebline" n="10"/> secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis
                  Christum consistere. Alter uero modus est ex utrisque consistendi quod ita ex
                  duabus iunctum est, ut illa tamen ex quibus iunctum esse dicitur maneant nec in
                  alterutra <milestone unit="loebline" n="15"/> uertantur, ut cum dicimus coronam ex
                  auro gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est neque in aurum
                  gemma conuersa, sed utraque permanent nec formam propriam derelinquunt, Talia ergo
                  ex aliquibus constantia et in his constare dicimus <milestone unit="loebline" n="20"/> ex quibus consistere praedicantur. Tunc enim possumus dicere coronam
                  gemmis auroque consistere; sunt enim gemmae atque aurum in quibus corona <pb n="p.116"/> consistat. Nam in priore modo non est mel atque aqua in quibus
                  illud quod ex utrisque iungitur constet <milestone unit="loebline" n="25"/> Cum
                  igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectasque
                  easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque
                  naturis Christum et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent
                  utraeque, ex utrisque <milestone unit="loebline" n="30"/> uero, quia utrarumque
                  adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam
                  significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica tenet,
                  secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem coniunctionis
                     <milestone unit="loebline" n="35"/> ex utraque natura sumit, ut non confiteatur
                  in utrisque consistere, neque enim utrasque manere; catholicus uero eam
                  significationem ex utrisque consistendi sumit quae illi sit proxima eamque
                  conseruet quae in utrisque consistere confitetur. <milestone unit="loebline" n="40"/> Aequiuocum igitur est <q type="unspecified">ex utrisque
                     consistere</q> ac potius amphibolum et gemina significatione diuersa designans:
                  una quidem significatione non manere substantias ex quibus illud quod copulatum
                  est dicatur esse coniunctum, alio modo significans ita ex utrisque <milestone unit="loebline" n="45"/> coniunctum, ut utraque permaneant. Hoc igitur expedito
                  aequiuocationis atque ambigui-tatis nodo nihil est ultra quod possit opponi, quin
                  id sit quod firma ueraque fides catholica continet; eundem Christum hominem esse
                  perfectum, eundem deum <milestone unit="loebline" n="50"/> eundemque qui homo sit
                  perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec quaternitatem trinitati
                  adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed unam eandemque personam
                  numerum trinitatis <pb n="p.118"/> explere, ut eum humanitas passa sit, deus tamen
                     <milestone unit="loebline" n="55"/> passus esse dicatur, non quo ipsa deitas
                  humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta. Item qui homo est, dei
                  filius appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen
                  diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita <milestone unit="loebline" n="60"/> intellegentia discernantur permisceanturque, tamen
                  unus idemque et homo sit perfectus et deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris
                  substantia genitus, homo uero, quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui
                  homo, deus eo quod a deo fuerit adsumptus, <milestone unit="loebline" n="65"/> et
                  qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in eadem persona aliud sit
                  diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit humanitas, idem tamen deus atque homo
                  est. Nam si hominem intellegas, idem homo est atque deus, quoniam homo <milestone unit="loebline" n="70"/> ex natura, deus adsumptione. Si uero deum intellegas,
                  idem deus est atque homo, quoniam natura deus est, homo adsumptione. Fitque in eo
                  gemina natura geminaque substantia, quoniam homo-deus unaque persona, quoniam idem
                  homo atque deus. Mediaque <milestone unit="loebline" n="75"/> est haec inter duas
                  haereses uia sicut uirtutes quoque medium tenent. Omnis enim uirtus in medio rerum
                  decore locata consistit. Siquid enim uel ultra uel infra quam oportuerit fiat, a
                  uirtute disceditur. Medietatem igitur uirtus tenet. <milestone unit="loebline" n="80"/> Quocirca si quattuor haec neque ultra neque infra esse possunt, ut in
                  Christo aut duae naturae sint duaeque personae ut Nestorius ait, aut una persona
                  unaque natura ut Eutyches ait, aut duae naturae sed <pb n="p.120"/> una. persona
                  ut catholica fides credit, aut una natura <milestone unit="loebline" n="85"/>
                  duaeque personae,1 eumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra
                  Nestorium dicta est responsione conuicerimus (unam uero personam unamque naturam
                  esse non posse Eutyche proponente monstrauimus neque tamen tam amens quisquam huc
                     <milestone unit="loebline" n="90"/> usque exstitit, ut unam in eo naturam
                  crederet sed geminas esse personas), restat ut ea sit uera quam fides catholica
                  pronuntiat geminam substantiam sed unam esse personam. Quia uero paulo ante
                  diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante <milestone unit="loebline" n="95"/> adunationem naturas, unam uero post adunationem, cumque hunc errorem
                  duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut generatione
                  fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur aut ad sumptum 2 quidem ex
                  Maria per resurrectionem <milestone unit="loebline" n="100"/> fieret adunatio, de
                  utrisque quidem partibus idonee ut arbitror disputatum est. Nunc quaerendum est
                  quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.</p></div></div></body></text></TEI>