Restat ut, quemadmodum catholica fides dicat, et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere doceamus. Ex utrisque naturis aliquid consistere duo significat: unum quidem, cum ita dicimus aliquid ex duabus naturis iungi sicut ex melle atque aqua, id autem est ut ex quolibet modo confusis, uel si una uertatur in alteram uel si utraeque in se inuicem misceantur, nullo modo tamen utraeque permaneant; secundum hunc modum Eutyches ait ex utrisque naturis Christum consistere. Alter uero modus est ex utrisque consistendi quod ita ex duabus iunctum est, ut illa tamen ex quibus iunctum esse dicitur maneant nec in alterutra uertantur, ut cum dicimus coronam ex auro gemmisque compositam. Hic neque aurum in gemmas translatum est neque in aurum gemma conuersa, sed utraque permanent nec formam propriam derelinquunt, Talia ergo ex aliquibus constantia et in his constare dicimus ex quibus consistere praedicantur. Tunc enim possumus dicere coronam gemmis auroque consistere; sunt enim gemmae atque aurum in quibus corona consistat. Nam in priore modo non est mel atque aqua in quibus illud quod ex utrisque iungitur constet Cum igitur utrasque manere naturas in Christo fides catholica confiteatur perfectasque easdem persistere nec alteram in alteram transmutari, iure dicit et in utrisque naturis Christum et ex utrisque consistere: in utrisque quidem, quia manent utraeque, ex utrisque uero, quia utrarumque adunatione manentium una persona fit Christi. Non autem secundum eam significationem ex utrisque naturis Christum iunctum esse fides catholica tenet, secundum quam Eutyches pronuntiat. Nam ille talem significationem coniunctionis ex utraque natura sumit, ut non confiteatur in utrisque consistere, neque enim utrasque manere; catholicus uero eam significationem ex utrisque consistendi sumit quae illi sit proxima eamque conseruet quae in utrisque consistere confitetur. Aequiuocum igitur est ex utrisque consistere ac potius amphibolum et gemina significatione diuersa designans: una quidem significatione non manere substantias ex quibus illud quod copulatum est dicatur esse coniunctum, alio modo significans ita ex utrisque coniunctum, ut utraque permaneant. Hoc igitur expedito aequiuocationis atque ambigui-tatis nodo nihil est ultra quod possit opponi, quin id sit quod firma ueraque fides catholica continet; eundem Christum hominem esse perfectum, eundem deum eundemque qui homo sit perfectus atque deus unum esse deum ac dei filium, nec quaternitatem trinitati adstrui, dum homo additur supra perfectum deum, sed unam eandemque personam numerum trinitatis explere, ut eum humanitas passa sit, deus tamen passus esse dicatur, non quo ipsa deitas humanitas facta sit, sed quod a deitate fuerit adsumpta. Item qui homo est, dei filius appellatur non substantia diuinitatis sed humanitatis, quae tamen diuinitati naturali unitate coniuncta est. Et cum haec ita intellegentia discernantur permisceanturque, tamen unus idemque et homo sit perfectus et deus: deus quidem, quod ipse sit ex patris substantia genitus, homo uero, quod ex Maria sit uirgine procreatus. Itemque qui homo, deus eo quod a deo fuerit adsumptus, et qui deus, homo, quoniam uestitus homine sit. Cumque in eadem persona aliud sit diuinitas quae suscepit, aliud quam suscepit humanitas, idem tamen deus atque homo est. Nam si hominem intellegas, idem homo est atque deus, quoniam homo ex natura, deus adsumptione. Si uero deum intellegas, idem deus est atque homo, quoniam natura deus est, homo adsumptione. Fitque in eo gemina natura geminaque substantia, quoniam homo-deus unaque persona, quoniam idem homo atque deus. Mediaque est haec inter duas haereses uia sicut uirtutes quoque medium tenent. Omnis enim uirtus in medio rerum decore locata consistit. Siquid enim uel ultra uel infra quam oportuerit fiat, a uirtute disceditur. Medietatem igitur uirtus tenet. Quocirca si quattuor haec neque ultra neque infra esse possunt, ut in Christo aut duae naturae sint duaeque personae ut Nestorius ait, aut una persona unaque natura ut Eutyches ait, aut duae naturae sed una. persona ut catholica fides credit, aut una natura duaeque personae,1 eumque duas quidem naturas duasque personas in ea quae contra Nestorium dicta est responsione conuicerimus (unam uero personam unamque naturam esse non posse Eutyche proponente monstrauimus neque tamen tam amens quisquam huc usque exstitit, ut unam in eo naturam crederet sed geminas esse personas), restat ut ea sit uera quam fides catholica pronuntiat geminam substantiam sed unam esse personam. Quia uero paulo ante diximus Eutychen confiteri duas quidem in Christo ante adunationem naturas, unam uero post adunationem, cumque hunc errorem duplicem interpretaremur celare sententiam, ut haec adunatio aut generatione fieret, cum ex Maria corpus hominis minime sumeretur aut ad sumptum 2 quidem ex Maria per resurrectionem fieret adunatio, de utrisque quidem partibus idonee ut arbitror disputatum est. Nunc quaerendum est quomodo fieri potuerit ut duae naturae in unam substantiam miscerentur.