<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Sed satis de ea parte dictum uidetur, si corpus quod Christus excepit ex Maria
                  non credatur adsumptum. Si uero adsumptum est ex Maria neque permansit perfecta
                  humana diuinaque natura, id tribus effici potuit <milestone unit="loebline" n="5"/> modis: aut enim diuinitas in humanitatem translata est aut humanitas in
                  diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra
                  substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in humanitatem translata est,
                  factum est, quod credi <milestone unit="loebline" n="10"/> nefas est, ut
                  humanitate inmutabili substantia per-manente diuinitas uerteretur et quod
                  passibile atque mutabile naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod
                  uero inmutabile atque inpassibile <pb n="p.108"/> naturaliter creditur, id in rem
                  mutabilem uerteretur. <milestone unit="loebline" n="15"/> Hoc igitur fieri nulla
                  ratione contingit. Sed humana forsitan natura in deitatem uideatur esse conuersa.
                  Hoc uero qui fieri potest, si diuinitas in generatione Christi et humanam animam
                  suscepit et corpus? Non enim omnis res in rem omnem uerti ac transmutari
                     <milestone unit="loebline" n="20"/> potest. Nam cum substantiarum aliae sint
                  corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque incorporea in
                  eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se inuicem formas
                  proprias mutant; sola enim mutari transformarique <milestone unit="loebline" n="25"/> in se possunt quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec
                  omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo:
                  neque enim potest aes in lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec
                  quodlibet aliud corpus in quodlibet <milestone unit="loebline" n="30"/> aliud
                  transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium et a se
                  et facere et pati possint, ut, cum uinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia
                  quae actum sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a uini
                  qualitate aliquid <milestone unit="loebline" n="35"/> pati; potest item uini ab
                  aquae qualitate aliquid pati. .Atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini
                  uero paululum, non dicuntur inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur.
                  Si quis enim uinum fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare
                     <milestone unit="loebline" n="40"/> corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae
                  multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate uini, sed potius in se ipsam
                  uini qualitatem propria multitudine commutauit. Si uero sint mediocres sibique
                  aequales uel paulo inaequales naturae quae a se <pb n="p.110"/>
                  <milestone unit="loebline" n="45"/> facere et pati possunt, illae miscentur et
                  mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus
                  neque his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt
                  communi atque eadem materia subiecta. Omne enim <milestone unit="loebline" n="50"/> corpus quod in generatione et corruptione subsistit communem uidetur habere
                  materiam, sed non omne ab omni uel in omni uel facere aliquid uel pati potest.
                  Corpora uero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi
                  materia subiecta <milestone unit="loebline" n="55"/> participant quae susceptis
                  qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura incorporeae substantiae
                  nullo materiae nititur fundamento; nullum uero corpus est cui non sit materia
                  subiecta. Quod cum ita sit cumque ne ea quidem quae communem <milestone unit="loebline" n="60"/> materiam naturaliter habent in se transeant, nisi
                  illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non
                  permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae
                  fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae <milestone unit="loebline" n="65"/> subiecto non egeat ut incorporeum. Non igitur fieri potest, ut corpus
                  in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorporalia in sese
                  commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in
                     <milestone unit="loebline" n="70"/> se uerti ac permutari queunt. Nulla autem
                  est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed
                  anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima
                  in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. <pb n="p.112"/>
                  <milestone unit="loebline" n="75"/> Quod si neque corpus neque anima in dignitatem
                  potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo
                  minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque
                  incorporalitas transire ad corpus potest neque <milestone unit="loebline" n="80"/>
                  rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia
                  subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi
                  ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc
                  scilicet intendentes, <milestone unit="loebline" n="85"/> quoniam quod ex duabus
                  consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant;
                  ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione
                  corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod <milestone unit="loebline" n="90"/> ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in
                  utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque
                  natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus
                  coniungitur alterutra qualitate corrupta <milestone unit="loebline" n="95"/> sint;
                  in utrisque uero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa
                  sunt non manent ac non sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque
                  constet in se inuicem qualitatum mutatione transfusis. <milestone unit="loebline" n="100"/> Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex
                  utrisque naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur,
                  paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse Eutychis
                  sententiam eo nomine, quod cum tribus <pb n="p.114"/>
                  <milestone unit="loebline" n="105"/> modis fieri possit, ut ex duabus naturis una
                  subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut humanitas in
                  diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri potuisse superius
                  dicta argumentation declaratur.</p></div></div></body></text></TEI>