Sed satis de ea parte dictum uidetur, si corpus quod Christus excepit ex Maria non credatur adsumptum. Si uero adsumptum est ex Maria neque permansit perfecta humana diuinaque natura, id tribus effici potuit modis: aut enim diuinitas in humanitatem translata est aut humanitas in diuinitatem aut utraeque in se ita temperatae sunt atque commixtae, ut neutra substantia propriam formam teneret. Sed si diuinitas in humanitatem translata est, factum est, quod credi nefas est, ut humanitate inmutabili substantia per-manente diuinitas uerteretur et quod passibile atque mutabile naturaliter exsisteret, id inmutabile permaneret, quod uero inmutabile atque inpassibile naturaliter creditur, id in rem mutabilem uerteretur. Hoc igitur fieri nulla ratione contingit. Sed humana forsitan natura in deitatem uideatur esse conuersa. Hoc uero qui fieri potest, si diuinitas in generatione Christi et humanam animam suscepit et corpus? Non enim omnis res in rem omnem uerti ac transmutari potest. Nam cum substantiarum aliae sint corporeae, aliae incorporeae, neque corporea in incorpoream neque incorporea in eam quae corpus est mutari potest, nec uero incorporea in se inuicem formas proprias mutant; sola enim mutari transformarique in se possunt quae habent unius materiae commune subiectum, nec haec omnia, sed ea quae in se et facere et pati possunt. Id uero probatur hoc modo: neque enim potest aes in lapidem permutari nec uero idem aes in herbam nec quodlibet aliud corpus in quodlibet aliud transfigurari potest, nisi et eadem sit materia rerum in se transeuntium et a se et facere et pati possint, ut, cum uinum atque aqua miscentur, utraque sunt talia quae actum sibi passionemque communicent. Potest enim aquae qualitas a uini qualitate aliquid pati; potest item uini ab aquae qualitate aliquid pati. .Atque idcirco si multum quidem fuerit aquae, uini uero paululum, non dicuntur inmixta, sed alterum alterius qualitate corrumpitur. Si quis enim uinum fundat in mare, non mixtum est mari uinum sed in mare corruptum, idcirco quoniam qualitas aquae multitudine sui corporis nihil passa est a qualitate uini, sed potius in se ipsam uini qualitatem propria multitudine commutauit. Si uero sint mediocres sibique aequales uel paulo inaequales naturae quae a se facere et pati possunt, illae miscentur et mediocribus inter se qualitatibus temperantur. Atque haec quidem in corporibus neque his omnibus, sed tantum quae a se, ut dictum est, et facere et pati possunt communi atque eadem materia subiecta. Omne enim corpus quod in generatione et corruptione subsistit communem uidetur habere materiam, sed non omne ab omni uel in omni uel facere aliquid uel pati potest. Corpora uero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subiecta participant quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur. Omnis enim natura incorporeae substantiae nullo materiae nititur fundamento; nullum uero corpus est cui non sit materia subiecta. Quod cum ita sit cumque ne ea quidem quae communem materiam naturaliter habent in se transeant, nisi illis adsit potestas in se et a se faciendi ac patiendi, multo magis in se non permutabuntur quibus non modo communis materia non est, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum. Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorporalia in sese commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se uerti ac permutari queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. Quod si neque corpus neque anima in dignitatem potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest neque rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur alterutra qualitate corrupta sint; in utrisque uero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent ac non sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque constet in se inuicem qualitatum mutatione transfusis. Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse Eutychis sententiam eo nomine, quod cum tribus modis fieri possit, ut ex duabus naturis una subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut humanitas in diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentation declaratur.