<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset euagatus, in
                  contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona
                  credatur, ut ne naturam <milestone unit="loebline" n="5"/> quidem in eo duplicem
                  oporteat confiteri; ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta
                  cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte
                  prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam <milestone unit="loebline" n="10"/> duplicem quin persona fieret duplex, atque ideo, cum
                  in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita
                  quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et
                  cum non confiteretur duplicem esse personam, <milestone unit="loebline" n="15"/>
                  arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte
                  tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas;
                  Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse
                     <milestone unit="loebline" n="20"/> naturam. Qui conuictus euidentia rerum,
                  quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se
                  confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae
                  sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt <milestone unit="loebline" n="25"/>
                  tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta
                  est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur
                  putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo
                     <pb n="p.102"/>
                  <milestone unit="loebline" n="30"/> modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem
                  appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem
                  quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex
                  uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una <milestone unit="loebline" n="35"/>
                  uideretur facta esse natura. Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit
                  dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione
                  perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam
                  deitatis <milestone unit="loebline" n="40"/> humanitatisque fuisse naturam;
                  sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc
                  adunationem non putat generatione sed resurrectione factam., rursus id duobus
                  fieri arbitrantur modis; aut enim genito Christo et non <milestone unit="loebline" n="45"/> adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum
                  resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus
                  illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus
                  aut <milestone unit="loebline" n="50"/> ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si
                  non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui
                  deciderat praeuaricatione peccati an alio? Si eo de cuius semine ductus est homo,
                  quem uestita diuinitas est? Nam si ex <milestone unit="loebline" n="55"/> semine
                  Abrahae atque Dauid et postremo Mariae non fuit caro illa qua natus est, ostendat
                  ex cuius hominis sit carne deriuatus, quoniam post primum hominem caro omnis
                  humana ex humana carne deducitur. Sed si quem dixerit .hominem a quo <pb n="p.104"/>
                  <milestone unit="loebline" n="60"/> generatio sumpta sit saluatoris praeter Mariam
                  uirginem, et ipse errore confundetur et adscribere mendacii notam summae
                  diuinitati inlusus ipse uidebitur, quando quod Abrahae atque Dauid promittitur in
                  sanctis diuinationibus, ut ex eorum semine toti <milestone unit="loebline" n="65"/> mundo salus oriatur, aliis distribuit, cum praesertim, si humana caro sumpta
                  est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non
                  est sumptum corpus humanum sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum
                  quod fuerat praeuaricatione <milestone unit="loebline" n="70"/> corruptum,
                  superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est
                  qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eueniet ex nullius hominis semine
                  talem potuisse nasci qui fuerit sine originalis poena peccati. Ex <milestone unit="loebline" n="75"/> nullo igitur talis sumpta est caro; unde iit ut
                  nouiter uideatur esse formata. Sed haec aut ita hominum uisa est oculis, ut
                  humanum putaretur corpus quod reuera non esset humanum, quippe quod nulli
                  originali subiaceret poenae, aut noua quaedam uera <milestone unit="loebline" n="80"/> nec poenae peccati subiacens originalis ad tempus hominis natura
                  formata est? Si uerum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita diuinitas,
                  quae ostenderet hominibus corpus, quod cum uerum non esset, tum fallerentur ii 1
                  qui uerum esse arbitrarentur. <milestone unit="loebline" n="85"/> At si noua
                  ucraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis?
                  Vbi ambitus passionis? Ego quippe ne in homine quidem non stulte fieri puto quod
                  inutiliter factum <pb n="p.106"/> est. Ad quam uero utilitatem facta probabitur
                  tanta <milestone unit="loebline" n="90"/> humilitas diuinitatis, si homo qui
                  periit generatione ac passione Christi saluatus non est, quoniam negatur
                  adsumptus? Rursus igitur sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium
                  sumpsit, ita ad eundem finem relabitur, ut secundum Eutychen <milestone unit="loebline" n="95"/> quoque non sit saluatum genus humanum, quoniam non is
                  qui aeger esset et saluatione curaque egeret, adsumptus est. Traxisse autem hanc
                  sententiam uidetur, si tamen huius erroris fuit ut crederet non fuisse corpus
                  Christi uere ex homine sed extra atque <milestone unit="loebline" n="100"/> adeo
                  in caelo formatum, quoniam cum eo in caelum creditur ascendisse. Quod exemplum
                  continet tale: <q type="unspecified">non ascendit in caelum, nisi qui de caelo
                     descendit.</q>
               </p></div></div></body></text></TEI>