Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset euagatus, in contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem oporteat confiteri; ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex, atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas; Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse naturam. Qui conuictus euidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura. Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam deitatis humanitatisque fuisse naturam; sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione sed resurrectione factam., rursus id duobus fieri arbitrantur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui deciderat praeuaricatione peccati an alio? Si eo de cuius semine ductus est homo, quem uestita diuinitas est? Nam si ex semine Abrahae atque Dauid et postremo Mariae non fuit caro illa qua natus est, ostendat ex cuius hominis sit carne deriuatus, quoniam post primum hominem caro omnis humana ex humana carne deducitur. Sed si quem dixerit .hominem a quo generatio sumpta sit saluatoris praeter Mariam uirginem, et ipse errore confundetur et adscribere mendacii notam summae diuinitati inlusus ipse uidebitur, quando quod Abrahae atque Dauid promittitur in sanctis diuinationibus, ut ex eorum semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit, cum praesertim, si humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam procreabatur. Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum sed a quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum quod fuerat praeuaricatione corruptum, superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine Christus indutus est qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud eueniet ex nullius hominis semine talem potuisse nasci qui fuerit sine originalis poena peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro; unde iit ut nouiter uideatur esse formata. Sed haec aut ita hominum uisa est oculis, ut humanum putaretur corpus quod reuera non esset humanum, quippe quod nulli originali subiaceret poenae, aut noua quaedam uera nec poenae peccati subiacens originalis ad tempus hominis natura formata est? Si uerum hominis corpus non fuit, aperte arguitur mentita diuinitas, quae ostenderet hominibus corpus, quod cum uerum non esset, tum fallerentur ii 1 qui uerum esse arbitrarentur. At si noua ucraque non ex homine sumpta caro formata est, quo tanta tragoedia generationis? Vbi ambitus passionis? Ego quippe ne in homine quidem non stulte fieri puto quod inutiliter factum est. Ad quam uero utilitatem facta probabitur tanta humilitas diuinitatis, si homo qui periit generatione ac passione Christi saluatus non est, quoniam negatur adsumptus? Rursus igitur sicut ab eodem Nestorii fonte Eutychis error principium sumpsit, ita ad eundem finem relabitur, ut secundum Eutychen quoque non sit saluatum genus humanum, quoniam non is qui aeger esset et saluatione curaque egeret, adsumptus est. Traxisse autem hanc sententiam uidetur, si tamen huius erroris fuit ut crederet non fuisse corpus Christi uere ex homine sed extra atque adeo in caelo formatum, quoniam cum eo in caelum creditur ascendisse. Quod exemplum continet tale: non ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit.