<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam <pb n="p.92"/> naturae atque
                  personae id est <foreign xml:lang="grc">οὐσίας</foreign> atque <foreign xml:lang="grc">ὑποστασέως</foreign> monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat
                  appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. <milestone unit="loebline" n="5"/> Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre
                  praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas,
                  persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius
                  duplicem esse <milestone unit="loebline" n="10"/> constituit eo scilicet traductus
                  errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim
                  praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque
                  personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio <milestone unit="loebline" n="15"/> superius dicta conuincat, tum haec argumentatio
                  evidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque
                  naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens
                  quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), <milestone unit="loebline" n="20"/> sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum
                  est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis
                  deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, <milestone unit="loebline" n="25"/> ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex
                  alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum <foreign xml:lang="grc">κατὰ παράθεσιν</foreign> uocant. Sed si ita humanitas diuinitati
                  coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est
                  Christus. <milestone unit="loebline" n="30"/> Nomen quippe ipsum unum quiddam
                  significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio
                  qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit;
                     <pb n="p.94"/> omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri <milestone unit="loebline" n="35"/> potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus
                  est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse
                  enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus
                  coniunguntur <milestone unit="loebline" n="40"/> ut acernus, chorus, unum tamen
                  sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse
                  dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam
                  esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus <milestone unit="loebline" n="45"/> esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi
                  praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum
                  hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui
                  homo est Christum est <milestone unit="loebline" n="50"/> appellaturus, cum nihil
                  simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis
                  abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit
                  Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim <milestone unit="loebline" n="55"/> dei atque hominis diuersa substantia est unumque in
                  utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur
                  fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione
                  concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen <milestone unit="loebline" n="60"/>
                  Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam
                  catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est
                  quamque nouum, quam quod semel nee ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui
                  solus <milestone unit="loebline" n="65"/> est deus natura cum humana quae ab eo
                  erat diuer- <pb n="p.96"/> sissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una
                  fieret coplatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui?
                     <q type="unspecified">Seruant,</q> inquit, <q type="unspecified">proprias
                     humanitas diuinitasque personas.</q>
                  <milestone unit="loebline" n="70"/> Quando enim non fuit diuinitatis propria
                  humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione
                  contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae
                  etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus <milestone unit="loebline" n="75"/> illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine,
                  cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae
                  coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum
                  uocet, quoniam per eam <milestone unit="loebline" n="80"/> mira quaedam sit
                  operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero
                  non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira
                  quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae <milestone unit="loebline" n="85"/> non possunt habere personam qua 1 Christi uocabulum
                  excipere possint 2? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus
                  diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros
                  eadem appellatione dignetur, <milestone unit="loebline" n="90"/> si in adsumptione
                  humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, <q type="unspecified">Illos quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri
                     Christi.</q> Quod si nulla ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes
                  ita ueros Christos arbitrabimur <milestone unit="loebline" n="95"/> ut hunc qui ex
                  uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est ex dei atque
                  hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu <pb n="p.98"/> de uenturo
                  Christo praedicebant. propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam
                  uero sequitur, <milestone unit="loebline" n="100"/> ut personis manentibus nullo
                  modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt quae
                  aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt nec magis
                  inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in <milestone unit="loebline" n="105"/> Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines
                  quippe ac boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus
                  communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque
                  homini quid <milestone unit="loebline" n="110"/> non erit diuersa ratione
                  disiunctum, si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse
                  discretus? Non est igitur saluatum genus humanum, nulla in nos salus Christi
                  generatione processit, tot prophetarum scripturae populum inlusere credentem,
                     <milestone unit="loebline" n="115"/> omnis ueteris testamenti spernatur
                  auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem
                  prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas.
                  Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; <milestone unit="loebline" n="120"/> nulla uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae
                  personaeque discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non
                  uidebitur per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per
                  generationem Christi hominum saluata <milestone unit="loebline" n="125"/>
                  natura,—quod credi nefas est. Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum
                  inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim
                  libasse sufficiat.</p></div></div></body></text></TEI>