Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae id est οὐσίας atque ὑποστασέως monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit eo scilicet traductus errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio evidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum κατὰ παράθεσιν uocant. Sed si ita humanitas diuinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut acernus, chorus, unum tamen sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel nee ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui solus est deus natura cum humana quae ab eo erat diuer- sissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una fieret coplatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui? Seruant, inquit, proprias humanitas diuinitasque personas. Quando enim non fuit diuinitatis propria humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine, cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum uocet, quoniam per eam mira quaedam sit operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua 1 Christi uocabulum excipere possint 2? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros eadem appellatione dignetur, si in adsumptione humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, Illos quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri Christi. Quod si nulla ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes ita ueros Christos arbitrabimur ut hunc qui ex uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est ex dei atque hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu de uenturo Christo praedicebant. propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam uero sequitur, ut personis manentibus nullo modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt quae aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt nec magis inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines quippe ac boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque homini quid non erit diuersa ratione disiunctum, si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse discretus? Non est igitur saluatum genus humanum, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot prophetarum scripturae populum inlusere credentem, omnis ueteris testamenti spernatur auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas. Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; nulla uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae personaeque discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non uidebitur per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per generationem Christi hominum saluata natura,—quod credi nefas est. Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim libasse sufficiat.