<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si
                  enim omnis habet natura <pb n="p.82"/> personam, indissolubilis nodus est, quaenam
                  inter naturam personamque possit esse discretio; aut si <milestone unit="loebline" n="5"/> non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae
                  persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id
                  est quas naturas conueniat habere personam, quas personae vocabulo segregari. Nam
                  illud quidem <milestone unit="loebline" n="10"/> manifestum est personae subiectam
                  esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur
                  haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona
                  quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes <milestone unit="loebline" n="15"/> et uidemus personam in accidentibus non posse
                  constitui (quis enim dicat ullam albedinis vel nigredinis vel magnitudinis esse
                  personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed
                  substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. <milestone unit="loebline" n="20"/> Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae
                  sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales.
                  Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae;
                  rationalium uero alia est inmutabilis <milestone unit="loebline" n="25"/> atque
                  inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis,
                  nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur
                  ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus
                  personam <milestone unit="loebline" n="30"/> posse dici manifestum est (nullus
                  enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu
                  carent (neque enim ulla persona est <pb n="p.84"/> arboris), nec uero eius Quae
                  intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis <milestone unit="loebline" n="35"/> ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam
                  solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus
                  angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares.
                  Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut <milestone unit="loebline" n="40"/> homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel
                  species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus
                  lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero
                  sunt quae de aliis minime <milestone unit="loebline" n="45"/> praedicantur ut
                  Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec
                  mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici
                  potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis, animalis enim uel
                  generalis <milestone unit="loebline" n="50"/> hominis nulla persona est, sed uel
                  Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae
                  nuncupantur.</p></div></div></body></text></TEI>