Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id est quas naturas conueniat habere personam, quas personae vocabulo segregari. Nam illud quidem manifestum est personae subiectam esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes et uidemus personam in accidentibus non posse constitui (quis enim dicat ullam albedinis vel nigredinis vel magnitudinis esse personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales. Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae; rationalium uero alia est inmutabilis atque inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus personam posse dici manifestum est (nullus enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent (neque enim ulla persona est arboris), nec uero eius Quae intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares. Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero sunt quae de aliis minime praedicantur ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis, animalis enim uel generalis hominis nulla persona est, sed uel Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae nuncupantur.