<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa023.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id
                  est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse
                  dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici <milestone unit="loebline" n="5"/>
                  possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam
                  dici placet, talis definitio <pb n="p.78"/> dabitur quae res omnes quae sunt
                  possit includere. Erit ergo huiusmodi; <q type="unspecified"> natura est earum
                     rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt.</q>
                  <milestone unit="loebline" n="10"/> In hac igitur definitione et accidentia et
                  substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est
                     <q type="unspecified">quoquo modo,</q> quoniam deus et materia integro
                  perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen <milestone unit="loebline" n="15"/> modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco
                  uero adiunximus <q type="unspecified">quae cum sint,</q> quoniam etiam ipsum
                  nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius
                  non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus <milestone unit="loebline" n="20"/> quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae
                  definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur,
                  quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem
                  naturae substantias significanti huiusmodi: <milestone unit="loebline" n="25"/>
                  <q type="unspecified"> natura est uel quod facere uel quod pati possit.</q>
                  <q type="unspecified"> Pati</q> Quidem ac i£ facere, ut omnia corporea atque
                  corporeorum anima; haec enim in coi pore et a corpore et facit et patitur. <q type="unspecified">Facere</q> uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes
                  igitur <milestone unit="loebline" n="30"/> definitionem eius quoque
                  significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae
                  quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum
                  naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si
                     <milestone unit="loebline" n="35"/> naturae nomen relictis incorporeis
                  substantiis ad corporales usque contiahitur, ut corporeae tantum substantiae
                  naturam habere uideantur, sicut Aristoteles <pb n="p.80"/> ceterique et eiusmodi
                  et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui
                     <milestone unit="loebline" n="40"/> naturam non nisi in corporibus esse
                  posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: <q type="unspecified">natura est
                     motus principium per se non per accidens.</q> Quod <q type="unspecified">motus principium</q> dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum,
                  ut ignis sursum, terra deorsum. <milestone unit="loebline" n="45"/> Item quod <q type="unspecified">per se principium motus</q> naturam esse proposui et non
                     <q type="unspecified">per accidens,</q> tale est, quoniam lectum quoque
                  ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco
                  enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate <milestone unit="loebline" n="50"/> deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit,
                  sed quia terra est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut
                  lignum naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia
                  significatio naturae per quam dicimus diuersam esse <milestone unit="loebline" n="55"/> naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare
                  cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: <q type="unspecified">natura est unam quamque rem informans specifica differentia.</q> Cum igitur
                  tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam catholici <milestone unit="loebline" n="60"/> quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in
                  Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem
                  differentias conuenire.</p></div></div></body></text></TEI>