Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Erit ergo huiusmodi; natura est earum rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. In hac igitur definitione et accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est quoquo modo, quoniam deus et materia integro perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco uero adiunximus quae cum sint, quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantias significanti huiusmodi: natura est uel quod facere uel quod pati possit. Pati Quidem ac i£ facere, ut omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in coi pore et a corpore et facit et patitur. Facere uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes igitur definitionem eius quoque significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen relictis incorporeis substantiis ad corporales usque contiahitur, ut corporeae tantum substantiae naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: natura est motus principium per se non per accidens. Quod motus principium dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod per se principium motus naturam esse proposui et non per accidens, tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut lignum naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia significatio naturae per quam dicimus diuersam esse naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: natura est unam quamque rem informans specifica differentia. Cum igitur tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam catholici quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem differentias conuenire.