Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis, id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Erit ergo huiusmodi; natura est earum rerum quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. In hac igitur definitione et accidentia et substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum uero est quoquo modo, quoniam deus et materia integro perfectoque intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum rerum priuatione capiuntur. Idcirco uero adiunximus quae cum sint, quoniam etiam ipsum nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit aliquid sed potius non esse significat; omnis uero natura est. Et si de omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio quam superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur, quoniam substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem naturae substantias significanti huiusmodi: natura est uel quod facere uel quod pati possit. Pati Quidem ac i£ facere, ut omnia corporea atque corporeorum anima; haec enim in coi pore et a corpore et facit et patitur. Facere uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes igitur definitionem eius quoque significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua in re substantiae quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae substantiam monstrat, cum naturam descripsimus substantiae quoque est assignata descriptio. Quod si naturae nomen relictis incorporeis substantiis ad corporales usque contiahitur, ut corporeae tantum substantiae naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem eius definitio hoc modo: natura est motus principium per se non per accidens. Quod motus principium dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod per se principium motus naturam esse proposui et non per accidens, tale est, quoniam lectum quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut lignum naturaliter esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia significatio naturae per quam dicimus diuersam esse naturam auri atque argenti in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes, quae significatio naturae definietur hoc modo: natura est unam quamque rem informans specifica differentia. Cum igitur tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam catholici quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in Christo naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem differentias conuenire. Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari. Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit, difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id est quas naturas conueniat habere personam, quas personae vocabulo segregari. Nam illud quidem manifestum est personae subiectam esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes et uidemus personam in accidentibus non posse constitui (quis enim dicat ullam albedinis vel nigredinis vel magnitudinis esse personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales. Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae; rationalium uero alia est inmutabilis atque inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus personam posse dici manifestum est (nullus enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent (neque enim ulla persona est arboris), nec uero eius Quae intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares. Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero sunt quae de aliis minime praedicantur ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis, animalis enim uel generalis hominis nulla persona est, sed uel Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae nuncupantur. Quocirca si persona in solis substantiis est atque in his rationabilibus substantiaque omnis natura est nec in uniuersalibus sed in indiuiduis constat, reperta personae est definitio; naturae rationabilis indiuidua substantia. Sed nos hac definitione eam quam Graeci ὑπόστασιν dicunt terminauimus. Nomen enim personae uidetur aliunde traductum, ex his scilicet personis quae in comoediis tragoediisque eos quorum interest homines repraesentabant. Persona uero dicta est a personando circumflexa paenultima. Quod si acuatur antepaenultima. apertissime a sono dicta uidebitur; idcirco autem a sono, quia concauitate ipsa maior necesse est uoluatur sonus. Graeci quoque has personas πρόσωπα uocant ab eo quod ponantur in facie atque ante oculos obtegant uultum: παρὰ τοῦ πρὸς ὦπας τίθεσθι . Sed quoniam personis inductis histriones indiuiduos homines quorum intererat in tragoedia uel in comoedia ut dictum est repraesentabant, id est Hecubam uel Medeam uel Simonem uel Chremetem, idcirco ceteros quoque homines, quorum certa pro sui forma esset agnitio, et Latini personam et Graeci πρόσωπα nuncupauerunt. Longe uero illi signatius naturae rationabilis indiuiduam subsistentiam ὑποστάσεως nomine uocauerunt, nos uero per inopiam significantium uocum translaticiam retinuimus nuncupationem, eam quam illi ὑπόστασιν dicunt personam uocantes i sed peritior Graecia sermonum ὑπόστασιν uocat indiuiduam subsistentiam. Atque, uti Graeca utar oratione in rebus quae a Graecis agitata Latina interpretatione translata sunt: αἱ οὐσίαι ἐν τοῖς καθόλου εἶναι δύναντι: ἐν τοῖς ἀτόμοις καὶ κτὰ μέρος μόνοις ὑφίστανται , id est'. essentiae in uniuersalibus quidem esse possunt, in solis uero indiuiduis et particularibus substant. Intellectus enim uniuersalium rerum ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae subsistentiae in uniuersalibus quidem sint,in particularibus uero capiant substantiam, iure subsistentias particulariter substantes ὑποστάσεις appellauerunt Neque enim pensius subtiliusque intuenti idem uidebitur esse subsistentia quod substantia. Nam quod Graeci οὐσίωσιν vel οὐσιῶσθαι dicunt, id nos subsistentiam vel subsistere appellamus; quod uero illi ὑπόστασιν vel ὑφίστασθαι , id nos substantiam uel substare interpretantur. Subsistit enim quod ipsum accidentibus, ut possit esse, non indiget. Substat autem id quod aliis accidentibus subiectum quoddam, ut esse valeant, submimstrat; sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera vel species subsistunt tantum; neque enim accidentia generibus speciebusue contingunt. Indiuidua uero non modo subsistunt uerum etiam substant, nam neque ipsa indigent accidentibus ut sint; informata enim sunt iam propriis et specificis differentiis et accidentibus ut esse possint ministrant, dum sunt scilicet subiecta. Quocirca εἶναι atque οὐσιῶσθαι esse atque subsistere, ὑφίστασθαι uero substare intellegitur. Neque enim uerborum inops Graecia est, ut Marcus Tullius alludit, sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personam totidem nominibus reddit, essentiam quidem οὐσίαν , subsistentiam uero οὐσίωσιν , substantiam ὑπόστασιν , personam πρόσωπον appellans. Ideo autem ὑποστάσεις Graeci indiuiduas substantias vocaverunt, quoniam ceteris subsunt et quibusdam quasi accidentibus subpositae subiectaeque sunt; atque idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus quasi subpositas, quas illi 1 ὑποστάσεις cumque etiam πρόσωπα nuncupent easdem substantias, possumus nos quoque nuncupare personas. Idem est igitur οὐσίαν esse quod essentiam, idem οὐσιωσιν quod subsistentiam, idem ὑπόστασιν quod substantiam, idem πρόσωπον quod personam. Quare autem de inrationabilibus animalibus Graecus ὑπόστασιν non dicat, sicut nos de eisdem nomen sub- stantiae praedicamus, haec ratio est, quoniam hoc melioribus applicatum est, ut aliqua id quod est excellentius, tametsi non descriptione naturae secundum id quod ὑφίστασθαι atque substare est, at certe ὑποστασέως uel substantiae uocabulis discerneretur. Est igitur et hominis quidem essentia, id est οὐσία , et subsistentia, id est οὐσίωσις , et ὑπόστασις , id est substantia, et πρόσωπον id est persona; οὐσία quidem atque essentia quoniam est, οὐσίωσις uero atque subsistentia quoniam in nullo subiecto est, ὑπόστασις uero atque substantia, quoniam subest ceteris quae subsistentiae non sunt, id est οὐσίωσεις ; est πρόσωπον atque persona, quoniam est rationabile indiuiduum. Deus quoque et οὐσία est et essentia, est enim et maxime ipse est a quo omnium esse proficiscitur. Est οὐσίωσις , id est subsistentia (subsistit enim nullo indigens), et ὑφίστασθαι ; substat enim. Vnde etiam dicimus unam esse οὐσίαν uel οὐσίωσιν , id est essentiam uel subsistentiam deitatis, sed tres ὑποστάσεις id est tres substantias. Et quidem secundum hunc modum dixere unam trinitatis essentiam, tres substantias tresque personas. Nisi enim tres in deo substantias ecclesiasticus loquendi usus excluderet, uideretur idcirco de deo dici substantia, non quod ipse ceteris rebus quasi subiectum supponeretur, sed quod idem omnibus uti praeesset ita etiam quasi principium subesset rebus, dum eis omnibus οὐσιῶσθαι uel subsistere subministrat. Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae id est οὐσίας atque ὑποστασέως monstraremus. Quo uero nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in Christo Nestorius duplicem esse constituit eo scilicet traductus errore, quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim praesumpto, quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta conuincat, tum haec argumentatio evidenter eius declarabit errorem. Si enim non est Christi una persona duasque naturas esse manifestum est, hominis scilicet atque dei (nec tam erit insipiens quisquam, utqui utramque earum a ratione seiungat), sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua substantia. Quae est igitur facta hominis deique coniunctio? Num ita quasi cum duo corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum ex alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum κατὰ παράθεσιν uocant. Sed si ita humanitas diuinitati coniuncta est, nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est Christus. Nomen quippe ipsum unum quiddam significat singularitate uocabuli. At si duabus personis manentibus ea coniunctio qualem superius diximus facta est naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse omnino potest; esse enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est. Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut acernus, chorus, unum tamen sunt. Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis, cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis diuersa substantia est unumque in utrisque Christi nomen nec diuersarum coniunctio substantiarum unam creditur fecisse personam, aequiuocum nomen est Christi et nulla potest definitione concludi. Quibus autem umquam scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat. Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel nee ullo alio saeculo possit euenire, ut eius qui solus est deus natura cum humana quae ab eo erat diuer- sissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una fieret coplatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui? Seruant, inquit, proprias humanitas diuinitasque personas. Quando enim non fuit diuinitatis propria humanitatisque persona? Quando uero non erit? Vel quid amplius in Iesu generatione contingit quam in cuiuslibet alterius, si discretis utrisque personis discretae etiam fuere naturae? Ita enim personis manentibus illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in quolibet homine, cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei excellentissimae substantiae coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id est personam hominis, idcirco Christum uocet, quoniam per eam mira quaedam sit operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur uocet? Cur uero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo per quae deus mira quaedam cotidianis motibus operatur? An quia inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua 1 Christi uocabulum excipere possint 2? Nonne in sanctis hominibus ac pietate conspicuis apertus diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur non sanctos quoque uiros eadem appellatione dignetur, si in adsumptione humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, Illos quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri Christi. Quod si nulla ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes ita ueros Christos arbitrabimur ut hunc qui ex uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc adunata persona est ex dei atque hominis copulatione sicut nec in eis, qui dei spiritu de uenturo Christo praedicebant. propter quod etiam ipsi quoque appellati sunt Christi. Iam uero sequitur, ut personis manentibus nullo modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt quae aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt nec magis inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in Christo humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines quippe ac boues una animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus communis substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque homini quid non erit diuersa ratione disiunctum, si sub diuersitate naturae personarum quoque credatur mansisse discretus? Non est igitur saluatum genus humanum, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot prophetarum scripturae populum inlusere credentem, omnis ueteris testamenti spernatur auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur. Non autem prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura diuersitas. Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; nulla uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae personaeque discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non uidebitur per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per generationem Christi hominum saluata natura,—quod credi nefas est. Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum inpugnare ualeant atque perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim libasse sufficiat.