<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><head><title>DE COMMYNIBVS GENERIS ET PROPRII.</title></head><pb n="308"/><p>Generis autem et proprii commune quidem est sequi
species - nam si homo est, animal est, et si homo est,
risibile est et - aequaliter praedicari genus de specie-
bus et proprium de his quae illo participant; aequaliter
<lb n="5"/>
enim et homo et bos animal et Cato et Cicero risibile,
commune autem et uniuoce praedicari genus de pro-
priis speciebus et proprium quorum est proprium.</p><p>Tria interim generis ac proprii dicit esse communia, quorum
primum illud est, - quoniam ita genus sequitur species ut
<lb n="10"/>
proprium, posita enim specie necesse est intellegi genus ac
proprium; neutrum enim species proprias derelinquit, nam si
homo est, animal est, si homo est, risibile est; ita quemad-
modum genus, sic proprium ab ea specie cuius est proprium,
non recedit. Illud quoque, quod aequalis est generis partici-
<lb n="15"/>
patio, sicut etiam proprii, omne enim genus aequaliter specie-
bus participatur, proprium uero indiuiduis omnibus aequaliter
adhaerescit, manifestum uero est participationem e?se generis
aequalem; neque enim plus homo animal est quam equos
<note type="footnote">1—8] Porph. p. 16, 1-7 (Boeth. p. 43, 11—17).</note>
<note type="footnote">1 COMMVNITATIBVS <foreign xml:lang="grc">Ψ</foreign>; <hi rend="italic">de Porph. cf. ad p. 102, 7</hi> 2 Genus
<hi rend="italic">Em1Gm1</hi> consequi <hi rend="italic">Pm1</hi> 3 nam—risibile <hi rend="italic">(6)</hi>] <hi rend="italic">LR</hi><foreign xml:lang="grc">Q</foreign>, <hi rend="italic">om. cett. pr</hi>.
est <hi rend="italic">s. l.</hi> <foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m2</hi> 5 illo] sub illo <hi rend="italic">R</hi> participant] continentur <hi rend="italic">R</hi>, <hi rend="italic">add.</hi>
indiuiduis <hi rend="italic">edd. cum plerisque codd. Porph. p. 16, 4</hi> 6 <hi rend="italic">post</hi> animal
add. est <foreign xml:lang="grc">ΓΦ</foreign>, <hi rend="italic">om. Porph. p. 16, 5</hi> et Cato et Cicero] <hi rend="italic">Porph</hi>. <foreign xml:lang="grc">xat
Άνοτος και Μέληχος</foreign> <hi rend="italic">post</hi> risibile add. est <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> 7 autem et] autem
<hi rend="italic">CEGP</hi> autem est (est <hi rend="italic">s. l</hi>. <foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m2</hi>) et <hi rend="italic">(om. R)</hi> <hi rend="italic">R</hi><foreign xml:lang="grc">h</foreign> autem his <foreign xml:lang="grc">Ψ</foreign> autem
hiis et <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> his <hi rend="italic">(s. l. m2)</hi> autem et <foreign xml:lang="grc">Γ</foreign>; <hi rend="italic">Porph. p. 16, 6</hi> <foreign xml:lang="grc">δέ καί</foreign> speciebus
propriis <hi rend="italic">R</hi> 8 <hi rend="italic">post pr</hi>. proprium <hi rend="italic">add</hi>. de his <hi rend="italic">Ν</hi><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>, <hi rend="italic">s. l.</hi> de propriis <hi rend="italic">Gm2</hi>
10 illud est primum <hi rend="italic">R</hi> 11 <hi rend="italic">post</hi> proprium add. quoque <hi rend="italic">CH</hi> <hi rend="italic">(del. m2)</hi>
<hi rend="italic">N</hi> ac] et <hi rend="italic">C</hi> 13 si] et si <hi rend="italic">HN</hi> risibilis <hi rend="italic">EGHNP</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> quoque
add. est commune <hi rend="italic">R, s. l. Lm2</hi>, <hi rend="italic">s. l</hi>. scil, commune est <hi rend="italic">Hm2</hi> a genere
(generis <hi rend="italic">Hm2</hi>) participatio est <hi rend="italic">HN</hi> 16 proprii] a proprio <hi rend="italic">Hm1N</hi>
<hi rend="italic">ante</hi> speciebus <hi rend="italic">add</hi>. a <hi rend="italic">H</hi> ab <hi rend="italic">L (del. m2) NB, post add</hi>. suis <hi rend="italic">R</hi> 17 parti-
cipat<hi rend="subscript">**</hi> (ur <hi rend="italic">er</hi>.) <hi rend="italic">E</hi> 18 adheret <hi rend="italic">N</hi> participatione <hi rend="italic">EGR</hi> generi <hi rend="italic">E</hi>
(<hi rend="italic">ex</hi> genere <hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">R</hi> 19 aequale <hi rend="italic">EG</hi> aequale proprium <hi rend="italic">R, post</hi> aequa-
lem <hi rend="italic">add. s. l</hi>. et proprii <hi rend="italic">Lm2, in mg</hi>. et proprium <hi rend="italic">Pm2</hi></note>
<pb n="309"/>
atque bos, sed in eo quod sunt animalia, aequaliter animalis,
id est generis ad se uocabulum trahunt. Cato etiam et Cicero
aequaliter risibiles sunt, etiamsi aequaliter non rideant; in eo
enim quod apti ad ridendum sunt, dici risibiles possunt, non
<lb n="5"/>
quod iam rideant, aequaliter ergo ea quae sub genere sunt,
suscipiunt genus, sicut ea quae sub propriis, propria. Tertium
illud, quod sicut genus de speciebus propriis uniuoce praedi-
catur, ita etiam proprium de sua specie uniuoce dicitur, genus
enim quoniam substantiam speciei continet, non modo eius
<lb n="10"/>
nomen de specie, uerum etiam definitio praedicatur, pro-
prium uero quia speciem non relinquit eamque semper sequitur
nec in aliam speciem transgreditur nec infra subsistit, defi-
nitionem quoque propriam speciebus tradit; cuius enim nomen
uni tantum conuenit speciei cui coaequatur, dubitari non
<lb n="15"/>
potest quin eius quoque definitio speciei conueniat. quo fit ut
sicut genus de speciebus, ita proprium de sua specie uniuoce
praedicetur.</p></div></div></div></body></text></TEI>