DE COMMYNIBVS GENERIS ET PROPRII. Generis autem et proprii commune quidem est sequi species - nam si homo est, animal est, et si homo est, risibile est et - aequaliter praedicari genus de specie- bus et proprium de his quae illo participant; aequaliter enim et homo et bos animal et Cato et Cicero risibile, commune autem et uniuoce praedicari genus de pro- priis speciebus et proprium quorum est proprium. Tria interim generis ac proprii dicit esse communia, quorum primum illud est, - quoniam ita genus sequitur species ut proprium, posita enim specie necesse est intellegi genus ac proprium; neutrum enim species proprias derelinquit, nam si homo est, animal est, si homo est, risibile est; ita quemad- modum genus, sic proprium ab ea specie cuius est proprium, non recedit. Illud quoque, quod aequalis est generis partici- patio, sicut etiam proprii, omne enim genus aequaliter specie- bus participatur, proprium uero indiuiduis omnibus aequaliter adhaerescit, manifestum uero est participationem e?se generis aequalem; neque enim plus homo animal est quam equos 1—8] Porph. p. 16, 1-7 (Boeth. p. 43, 11—17). 1 COMMVNITATIBVS Ψ ; de Porph. cf. ad p. 102, 7 2 Genus Em1Gm1 consequi Pm1 3 nam—risibile (6) ] LR Q , om. cett. pr . est s. l. h m2 5 illo] sub illo R participant] continentur R , add. indiuiduis edd. cum plerisque codd. Porph. p. 16, 4 6 post animal add. est ΓΦ , om. Porph. p. 16, 5 et Cato et Cicero] Porph . xat Άνοτος και Μέληχος post risibile add. est Φ 7 autem et] autem CEGP autem est (est s. l . h m2 ) et (om. R) R h autem his Ψ autem hiis et Φ his (s. l. m2) autem et Γ ; Porph. p. 16, 6 δέ καί speciebus propriis R 8 post pr . proprium add . de his Ν Σ , s. l. de propriis Gm2 10 illud est primum R 11 post proprium add. quoque CH (del. m2) N ac] et C 13 si] et si HN risibilis EGHNP 15 post quoque add. est commune R, s. l. Lm2 , s. l . scil, commune est Hm2 a genere (generis Hm2 ) participatio est HN 16 proprii] a proprio Hm1N ante speciebus add . a H ab L (del. m2) NB, post add . suis R 17 parti- cipat ** (ur er .) E 18 adheret N participatione EGR generi E ( ex genere m2 ) R 19 aequale EG aequale proprium R, post aequa- lem add. s. l . et proprii Lm2, in mg . et proprium Pm2 atque bos, sed in eo quod sunt animalia, aequaliter animalis, id est generis ad se uocabulum trahunt. Cato etiam et Cicero aequaliter risibiles sunt, etiamsi aequaliter non rideant; in eo enim quod apti ad ridendum sunt, dici risibiles possunt, non quod iam rideant, aequaliter ergo ea quae sub genere sunt, suscipiunt genus, sicut ea quae sub propriis, propria. Tertium illud, quod sicut genus de speciebus propriis uniuoce praedi- catur, ita etiam proprium de sua specie uniuoce dicitur, genus enim quoniam substantiam speciei continet, non modo eius nomen de specie, uerum etiam definitio praedicatur, pro- prium uero quia speciem non relinquit eamque semper sequitur nec in aliam speciem transgreditur nec infra subsistit, defi- nitionem quoque propriam speciebus tradit; cuius enim nomen uni tantum conuenit speciei cui coaequatur, dubitari non potest quin eius quoque definitio speciei conueniat. quo fit ut sicut genus de speciebus, ita proprium de sua specie uniuoce praedicetur.