<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><head><title>DE PROPRIIS PROPRII ET ACCIDENTIS.</title></head><pb n="346"/><p>Differt autem quoniam proprium uni soli speciei
adest, quemadmodum risibile homini, inseparabile
uero accidens, ut nigrum, non solum Aethiopi, sed
etiam coruo adest et carboni et hebeno et quibusdam
<lb n="5"/>
aliis. quare proprium conuersim praedicatur de eo
cuius est proprium et est aequaliter, inseparabile
autem accidens conuersim non praedicatur. et pro-
priorum quidem aequaliter est participatio, acciden-
tium uero haec quidem magis, illa uero minus.</p><lb n="10"/><p>Sunt quidem etiam aliae communitates uel proprie-
tates eorum quae dicta sunt, sed sufficiunt etiam haec
ad discretionem eorum communitatisque traditionem.</p><p>Proprii atque accidentis prima quidem differentia est quia
proprium semper de una tantum specie dicitur, accidens uero
<lb n="15"/>
minime, sed eius praedicatio in plurimas diuersi generis sub-
stantias speciesque diffunditur. risibile enim de nullo alio nisi
de homine praedicatur, nigrum uero, quod est inseparabile
quibusdam accidens, tam coruo quam Aethiopi, quae diuersa
sunt specie, tum coruo atque hebeno, quae differunt generi-
<lb n="20"/>
bus, non tantum specie, praesto est. quo fit ut propriis quidem
<note type="footnote">1—13] Porph. p. 22, 4—13 (Boeth. p. 51, 7—17).</note>
<note type="footnote">1 PROPRII ET ACCIDENTIS] <hi rend="italic">CP</hi><foreign xml:lang="grc">W</foreign>, <hi rend="italic">item Porph. p. 22, 4 cod. M</hi>
(<foreign xml:lang="grc">των αυτών</foreign> <hi rend="italic">plerique cett.</hi>), ACCIDENTIS ET PROPRII <hi rend="italic">cett., nisi quod</hi>
EORV II EORVNDEM <foreign xml:lang="grc">Ψ</foreign>; <hi rend="italic">de Porph. cf. etiam ad p. 105, 16</hi> 2 Dif-
ferunt <hi rend="italic">CG</hi><foreign xml:lang="grc">ΔΣΦ</foreign>; <hi rend="italic">Porph. p. 22, 5</hi> <foreign xml:lang="grc">διενήνοχεν</foreign> proprium <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> 3 risi-
bili <hi rend="italic">N</hi> inseparabile—minus <hi rend="italic">(10)</hi>] <hi rend="italic">LR</hi><foreign xml:lang="grc">Q</foreign>, <hi rend="italic">om. cett.</hi> 4 soli <hi rend="italic">L</hi><foreign xml:lang="grc">A‘l&gt;</foreign> 5 etiam]
aeque <hi rend="italic">R</hi> hebeno <hi rend="italic">plerique codd., item 20. p. 347, 7</hi> 6 proprium est <foreign xml:lang="grc">ΓΦ</foreign>
7 <hi rend="italic">post.</hi> est] <foreign xml:lang="grc">ΓΔ</foreign> <hi rend="italic">(del. uid.)</hi> <foreign xml:lang="grc">ΙΙΣΦΨ</foreign> <hi rend="italic">cum Porph. p. 22, 8, om. LR</hi><foreign xml:lang="grc">A</foreign> <hi rend="italic">Busse</hi>
8 autem] uero <foreign xml:lang="grc">ΔΛ</foreign> <hi rend="italic">Busse</hi> conuersim non] nec conuersim <foreign xml:lang="grc">A</foreign> proprii
<hi rend="italic">R</hi><foreign xml:lang="grc">A</foreign><hi rend="italic">m2</hi><foreign xml:lang="grc">2</foreign> proprium uero <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> 9 aequaliter] <hi rend="italic">R</hi><foreign xml:lang="grc">2</foreign>, <hi rend="italic">coni. Busse</hi>, aequalis <hi rend="italic">cett.;
Porph. p. 22, 9</hi> <foreign xml:lang="grc">και τών μέν ιδίων έπίτης ή μετοχή</foreign> 10 hae <foreign xml:lang="grc">Δ</foreign> 11 uel]
<hi rend="italic">Porph. p. 22, 11</hi> <foreign xml:lang="grc">τέ καί</foreign> 12 earum <hi rend="italic">C</hi> dictae <hi rend="italic">CEGHP</hi> hae <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">R</hi>
13 traditionem <hi rend="italic">ex</hi> distractionem <hi rend="italic">E</hi> contradictionem <hi rend="italic">Gm1</hi> 14 est <hi rend="italic">om. H</hi>
16 praedicatio eius <hi rend="italic">H</hi> 17 species <hi rend="italic">Cm1</hi> 19 diuersae <hi rend="italic">HLNPm2</hi>
diuisae <hi rend="italic">m1</hi> 20 speciei <hi rend="italic">H (ante</hi> sunt) <hi rend="italic">N</hi> tunc <hi rend="italic">R</hi> nec non <hi rend="italic">Lm1</hi> sed
tum <hi rend="italic">m2</hi> 21 tantum specie] uni tantum speciei <hi rend="italic">P</hi></note>
<pb n="347"/>
conuersio aequa seruetur, in accidentibus uero minime. quoniam
enim propria in singulis esse possunt atque omnes continent,
species conuerso ordine praedicantur; nam quod risibile est.
homo est, et quod homo, risibile. nigrum uero non ita, sed
<lb n="5"/>
ipsum quidem de his praedicari potest quibus inest, illa uero
ad huius praedicationem conuerti retrahique non possunt;
nigrum enim de carbone. hebeno, homine atque coruo prae-
dicatur, haec uero de nigro minime, nam quae plurima con-
tinent, de his quae continent praedicari possunt, ea uero quae
<lb n="10"/>
continentur, de sese continentibus nullo modo nuncupantur. Rur-
sus proprium quidem aequaliter participatur, accidens remis-
sionibus atque intentionibus permutatur. omnis enim homo
aeque risibilis est, Aethiops uero non aequaliter niger est, sed,
ut dictum est. alius quidem paulo minus alius uero
<lb n="15"/>
taeterrimus inuenitur.</p><p>Et de proprii quidem atque accidentis differentiis satis dictum
est. restabat uero accidentis ad cetera communiones proprie-
tatesque explicare, sed iam superius adnumeratae sunt, cum
generis, differentiae, speciei et proprii ad accidens similitudines
<lb n="20"/>
ac differentias adsignauimus. fortasse autem his institutus animus
et sollertior factus alias praeter eas quas nunc diximus com-
munitates uel differentias quinque rerum quae superius sunt
positae reperiet, sed ad discretionem atque eorum similitudines
comparandas ea fere quae sunt dicta sufficiunt. nos etiam,
<lb n="25"/>
quoniam promissi operis portum tenemus atque huius libri
seriem primo quidem ab rhetore Victorino, post uero a nobis
<note type="footnote">1 conseruetur (con <hi rend="italic">s. l. m2</hi>) aequa conuersio <hi rend="italic">H</hi> 2 esse presunt (pre-
sunt <hi rend="italic">del. m2) H</hi> esse <hi rend="italic">Lm1</hi> esse habent <hi rend="italic">Lm2R</hi> 4 <hi rend="italic">post post.</hi> homo <hi rend="italic">add.</hi> est
<hi rend="italic">CLR post</hi> risibile <hi rend="italic">add.</hi> est <hi rend="italic">LPR</hi> 5 quibus] in quibus <hi rend="italic">R</hi> 7 <hi rend="italic">ante</hi>
hebeno <hi rend="italic">add.</hi> de <hi rend="italic">H, er. uid. L</hi> 9 continentur <hi rend="italic">HN</hi> 11 proprium <hi rend="italic">post</hi>
quidem <hi rend="italic">H (s. l. m2)</hi> quidem <hi rend="italic">om. G</hi> 12 permittatur <hi rend="italic">E</hi> 15 deter-
rimus <hi rend="italic">CLN</hi> 16 proprii<hi rend="subscript">*</hi> (s <hi rend="italic">er.) HL</hi> differentiis <hi rend="italic">om. G</hi> proprietate <hi rend="italic">E</hi>
17 accidens <hi rend="italic">G</hi> 18 replicare <hi rend="italic">EGLPR</hi> iam] etiam <hi rend="italic">EG</hi> enumeratae
<hi rend="italic">La.c.</hi> 19 speciei] et speciei <hi rend="italic">NR</hi> ad accidens] et accidentis
<hi rend="italic">Em1La.c.R</hi> 20 his <hi rend="italic">om. NR</hi> 23 <hi rend="italic">ante</hi> eorum <hi rend="italic">add.</hi> ad <hi rend="italic">EGLPR</hi>
24 sufficiant <hi rend="italic">HR</hi> 26 ab <hi rend="italic">in a mut. ut uid. C</hi></note>
<pb n="348"/>
Latina oratione conuersam gemina expositione patefecimus, hic
terminum longo statuimus operi continenti quinque rerum dis-
putationem et ad Praedicamenta seruanti.</p><note type="footnote">1 conuersa <hi rend="italic">ELm1</hi> 2 continenti <hi rend="italic">om. C</hi> quinque] V <hi rend="italic">L (in ras.
m1?) edd., om. cett.</hi> 3 et <hi rend="italic">om. C</hi> seruienti <hi rend="italic">brm</hi> ANICII MALLII
SEVERINI BOETII LIBER QVINTVS EXPLICIT SECVNDI SVPER
YSAGOGAS COMMENTI <hi rend="italic">P</hi>; FINIT. EXPLICIT EDITIONIS SECVNDAE
COMMENTARIORV LIBER QVINTVS FELICITER. AMEN <hi rend="italic">(er. uid.)</hi>
DEO GRATIAS <hi rend="italic">C</hi>; ANICII MANLII SEVERINI POETII <hi rend="italic">(sic)</hi> ILLV-
STRIS CONSVLIS EXPLICIT LIBER <hi rend="italic">L</hi>; ANICII. MANLII. SEVERINI.
BOETII. (A. M. S. B. <hi rend="italic">N</hi>) V. C. ET ILL. (I<hi rend="strikethrough">LL</hi>S. <hi rend="italic">N</hi>) EXCONS. (EXCS
<hi rend="italic">N</hi>) ORD. PATRICII. (ΈΧC.—PATR. <hi rend="italic">om. G)</hi> IN ISAGOGAS (YS- <hi rend="italic">EG)</hi>
PORPHYRII (I <hi rend="italic">pro</hi> Y <hi rend="italic">N)</hi> IDE. INTRODVCTIONES (-NE <hi rend="italic">E)</hi> IN CATE-
GORIAS (KATH- <hi rend="italic">N)</hi> A SE <hi rend="italic">(om. N)</hi> TRANSLATAS. (-TĘ <hi rend="italic">E</hi>, IDE—
TRANSL. <hi rend="italic">om. G)</hi> EDITIONIS (EDΙCΤ- <hi rend="italic">E</hi>, AED- <hi rend="italic">N)</hi> SCDĘ LIBER V
(QVINTVS <hi rend="italic">N)</hi> EXPLICIT <hi rend="italic">EGN, add.</hi> TIBI PAX. AMEN. <hi rend="italic">E</hi>; QVINQVAE
<hi rend="italic">(sic)</hi> FIT OPTATVS HIC FINIS ISAGOGARV <hi rend="italic">R; subscriptione caret
H, item e codd. Isagogen tantum a Boethio translatam continentibus</hi>
<foreign xml:lang="grc">ΓΛΣΦΊ’</foreign> <hi rend="italic">(nisi quod in</hi> <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> <hi rend="italic">recens quaedam est); post</hi> traditionem <hi rend="italic">p. 346, 13</hi>
<hi rend="italic">habent</hi> EXPLIC. LIB. HISAGOGARV PORPHIRII <foreign xml:lang="grc">Δ</foreign>, EXPLICIT <foreign xml:lang="grc">Π</foreign></note></div></div></div></body></text></TEI>