<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Quas etiam determinantes dicunt : differentia est
qua abundat species a genere, homo enim ab animali
<lb n="5"/>
plus habet rationale et mortale : animal enim neque
ipsum nihil horum est nam unde habebunt species
differentias? neque enim omnes oppositas habet
- nam in eodem simul habebunt opposita —. sed,
quemadmodum probant, potestate quidem omnes
<lb n="10"/>
habet sub se differentias, actu uero nullam, ac sic
neque ex his quae non sunt, aliquid fit neque opposita
circa idem sunt.</p><p>Specificas differentias definitione concludit dicens substan-
<note type="marginal">p. 87</note>
tiales differentias a quibusdam tali descriptionis ratione finiri :
<lb n="15"/>
differentia specifica est qua abundat species a genere,
sit enim genus animal, species homo : habet igitur homo dif-
ferentias in se, quae eum constituunt, rationale atque mortale;
omnis enim species constitutiuas formae suae differentias in
se retinet nec praeter illas esse potest, quarum congregatione
<lb n="20"/>
perfecta est. si igitur animal quidem solum genus est, homo
uero est animal rationale mortale, plus habet homo ab animali
id quod rationale est atque mortale, quo igitur abundat species
<note type="footnote">4—13] Porph. p. 10, 22—11, 6 (Boeth. p. 36, 20—37, 5).</note>
<note type="footnote">1 nec] non <hi rend="italic">brm</hi> 4 Quae <foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m1</hi> dicuntur <foreign xml:lang="grc">A</foreign><hi rend="italic">m1</hi> est <hi rend="italic">add</hi>.<foreign xml:lang="grc"> \</foreign><hi rend="italic">m2</hi>
5 que <hi rend="italic">Em1</hi> quae <hi rend="italic">Ga.c</hi>. abundant (ha- <hi rend="italic">G</hi>) <hi rend="italic">Em1G</hi> a <hi rend="italic">om. N</hi> ho-
mo—-nullam <hi rend="italic">(11)</hi>] <hi rend="italic">R</hi><foreign xml:lang="grc">Q</foreign>, <hi rend="italic">om. cett</hi>. ab <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">ΓΦ</foreign> 6 enim] enim tamen <hi rend="italic">R</hi>
autem <foreign xml:lang="grc">A</foreign> 7 horum nihil <foreign xml:lang="grc">Γ</foreign> 8 enim <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign>, <hi rend="italic">add</hi>. <foreign xml:lang="grc">&amp;</foreign><hi rend="italic">m2</hi>, autem <hi rend="italic">er</hi>. <foreign xml:lang="grc">T</foreign> :
<hi rend="italic">Porph. p. 11, 3</hi> <foreign xml:lang="grc">ούτε ίί</foreign>; enim <hi rend="italic">pro</hi> autem; <hi rend="italic">cf. ad p. 16, 15; an</hi> autem
(<hi rend="italic">cf.</hi> <foreign xml:lang="grc">T</foreign>) <hi rend="italic">Boethius scripsit</hi>? opposita <hi rend="italic">R</hi> habet]<foreign xml:lang="grc"> </foreign> habent <hi rend="italic">cett</hi>.
<hi rend="italic">codd. et edd</hi>. 9 nam] nec <hi rend="italic">R</hi> habebit <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> (<hi rend="italic">post</hi> opposita), non habe-
bunt <foreign xml:lang="grc">Δ</foreign> 11 habet] <foreign xml:lang="grc">P</foreign><hi rend="italic">p.c</hi>. <foreign xml:lang="grc">Φ*Γ</foreign> habent <hi rend="italic">cett</hi>. ac sic <hi rend="italic">om. N</hi> sic <hi rend="italic">ex</hi> si
<hi rend="italic">Em2G</hi> 12 hiis <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> sint <foreign xml:lang="grc">Sa.c</foreign>. opposita] ex oppositis quae <hi rend="italic">R</hi><foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m1</hi>
13 circa idem sunt] <hi rend="italic">Porph. p. 11, 6</hi> <foreign xml:lang="grc">&amp;pa περί τό αΰτο εσται</foreign> 15 diffiniri
<hi rend="italic">Pm2R</hi> 19 constitutiuae <hi rend="italic">Em1GLp.c.Rm1</hi> in se <hi rend="italic">om. C</hi> 22 est
uero <hi rend="italic">E</hi> 23 id] id est <hi rend="italic">EGP</hi></note>
<pb n="263"/>
a genere, id est quo superat genus et quo plus habet a
genere, hoc est specifica differentia, sed huic definitioni quae-
dam quaestio uidetur occurrere habens principium ex duabus
per se propositionibus notis, una quidem, quoniam duo con-
<lb n="5"/>
traria in eodem esse non possunt, alia uero, quoniam ex nihilo
nihil fit. nam neque contraria pati sese possunt, ut in eodem
simul sint, nec aliquid ex nihilo fieri potest; omne enim quod
fit, habet aliquid unde effici possit atque formari, quae pro-
positiones talem faciunt quaestionem, dictum est differentiam
<lb n="10"/>
esse id qua plus haberet species a genere, quid igitur? dicen-
dum est genus eas differentias quas habent species, non habere?
et unde habebit species differentias quas genus non habet?
nisi enim sit unde ueniant, differentiae in speciem uenire
non possunt, quodsi genus quidem has differentias non habet,
<lb n="15"/>
species autem habet, uidentur ex nihilo differentiae in speciem
conuenisse et factum esse aliquid ex nihilo, quod fieri non
posse superius dicta propositio monstrauit. quod si differentias
omnes genus continet, differentiae autem in contraria dissol-
uuntur, fiet ut rationabilitatem atque inrationabilitatem, mor-
<lb n="20"/>
talitatem atque inmortalitatem simul habeat animal, quod est
genus, et erunt in eodem bina contraria, quod fieri non potest,
neque enim sicut in corpore solet esse alia pars alba, alia
nigra, ita fieri in genere potest; genus enim per se conside-
ratum partes non habet, nisi ad species referatur, quicquid
<lb n="25"/>
igitur habet, non partibus, sed tota sui magnitudine retinebit,
nec illud dubium est, quin in partibus suis genus habeat
<note type="footnote">1 <hi rend="italic">post</hi>, quo] quod <hi rend="italic">Em1</hi> (quid <hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">GHm1R</hi> a <hi rend="italic">om. H</hi> 2 hoc—dif-
ferentia <hi rend="italic">om. C</hi> huic] hunc <hi rend="italic">Em1N</hi> 4 per se <hi rend="italic">ante</hi> notis <hi rend="italic">brm</hi> unam
<hi rend="italic">GHa.r. 5</hi> aliam <hi rend="italic">C (sic) Ha.r. post</hi> quoniam <hi rend="italic">add</hi>. quidem <hi rend="italic">C</hi> 6 sit <hi rend="italic">C</hi>
nec <hi rend="italic">N</hi> 10 id <hi rend="italic">om. R</hi> qua] quod <hi rend="italic">GHLm1P; cf. p. 270, 12</hi> dicen-
dumne <hi rend="italic">Lm2</hi> 11 genus <hi rend="italic">ante</hi> non habere <hi rend="italic">HNP</hi> habent] habet <hi rend="italic">Lm2</hi>
12 habet] habebit <hi rend="italic">CEGLm1, in mg. Rm2 (om. m1)</hi> 13 ueniunt <hi rend="italic">R</hi>
15 uidetur <hi rend="italic">GLm1P</hi> differentia <hi rend="italic">EGL</hi> (<hi rend="italic">ex</hi> -tiasj P 16 esse] est <hi rend="italic">CLP</hi>
aliquando <hi rend="italic">Em1</hi> 18 contrarium <hi rend="italic">HLm2NPm1</hi> contrario <hi rend="italic">R</hi> 19 mortali-
tatem atque inmortalitatem] <hi rend="italic">CNP, s. l. Lm2, om. cett</hi>. 22 esse <hi rend="italic">post</hi> alba
<hi rend="italic">N, post</hi> alia <hi rend="italic">P</hi> 25 detinebit <hi rend="italic">N</hi> 26 in] <hi rend="italic">HNP, s. l. Lm2, om. cett</hi>.</note>
<pb n="264"/>
contrarietates, ut animal in homine rationabilitatem, in boue
contrarium. sed nunc non de speciebus quaerimus, de quibus
constat, sed an ipsum per se genus eas differentias quas
habent species, habere possit atque intra suae substantiae
ambitum continere, hanc igitur quaestionem tali ratione dis-
<lb n="5"/>
soluimus. potest quaelibet illa res id quod est non esse, sed
alio modo esse, alio uero non esse, ut Socrates cum stat, et
sedet et non sedet, sedet quidem potestate, actu uero non
sedet. cum enim stat, manifestum est eum non agere sessi-
onem, sed potius standi inmobilitatem. sed rursus cum stat,
<lb n="10"/>
sedet, non quia iam sedet, sed quia sedere potest; ita actu
quidem non sedet, potestate uero sedet. et ouum animal est
et non est animal. non est quidem animal actu, adhuc namque
ouum est nec ad animalis processit uiuificationem, sed idem
tamen est animal potestate, quia potest effici animal, cum
<lb n="15"/>
formam ac spiritum uiuificationis acceperit. ita igitur genus
et habet has differentias et non habet, non habet quidem actu,
sed habet potestate. si enim ipsum per se animal consideretur,
differentias non habebit, si autem ad species reducatur, habere
potest, sed distributim atque ut eius speciebus separarim nihil
<lb n="20"/>
possit euenire contrarium. ita ipsum genus si per se consi-
<note type="footnote">1 <hi rend="italic">post</hi> homine <hi rend="italic">s. l</hi>. habet <hi rend="italic">E, post</hi> rationabilitatem <hi rend="italic">Lm2</hi> 2 nunc
<hi rend="italic">om. EGR, s. l. Lm2</hi> 4 suae intra <hi rend="italic">C</hi> 6 quaelibet illa res] <hi rend="italic">HLm2NPm1</hi>
quaelibet res <hi rend="italic">(</hi>res <hi rend="italic">s. l. E) CEPm2</hi> quidlibet <hi rend="italic">Lm1R</hi> quodlibet <hi rend="italic">G</hi> 7 alio
uero non esse <hi rend="italic">om. Hm1, s. l</hi>. alio non esse <hi rend="italic">m2</hi> 8 <hi rend="italic">secund</hi>. sedet <hi rend="italic">om. CEGR</hi>
9 enim <hi rend="italic">om. CEGLPm1 (s. l</hi>. autem <hi rend="italic">m2) R</hi> sessione <hi rend="italic">G</hi> 10 mobilita-
tem <hi rend="italic">CEGLm1P</hi> mobilitate <hi rend="italic">N</hi> cum stat <hi rend="italic">in</hi> constat <hi rend="italic">mut</hi>. <hi rend="italic">ERm2</hi> 13 actu
<hi rend="italic">om. EG</hi> 14 neque <hi rend="italic">CL</hi> ad <hi rend="italic">om. E</hi> animal <hi rend="italic">G</hi> animalis quidem <hi rend="italic">L</hi>
16 spiritum] speciem <hi rend="italic">CHR</hi> genus et] <hi rend="italic">ELm2NP</hi> et genus et <hi rend="italic">H</hi> genus
<hi rend="italic">CGLm1R</hi> 17 non habet quidem—potestate] habet quidem potestate
sed non habet <hi rend="italic">(</hi>habet <hi rend="italic">om. C)</hi> actu <hi rend="italic">CEm2P</hi> habet quidem actu sed non
habet potestate <hi rend="italic">Em1G</hi> 18 consideretur] quis <hi rend="italic">(s. l.)</hi> consideret <hi rend="italic">E</hi>
19 autem] enim <hi rend="italic">R</hi> reducat <hi rend="italic">E</hi> 20 distributim] <hi rend="italic">HLm2PRm2</hi> distri-
butum <hi rend="italic">CN</hi> distribute <hi rend="italic">EGLm1</hi> distributam <hi rend="italic">Rm1</hi> atque—contrarium]
atque in species separatum <hi rend="italic">(</hi>separatim <hi rend="italic">H)</hi> ut nihil possit esse <hi rend="italic">(</hi>euenire
<hi rend="italic">H)</hi> contrarium <hi rend="italic">CHN, add. locum</hi> atque ut eius—contrarium <hi rend="italic">C</hi> nihil]
et nihil <hi rend="italic">G</hi> 21 si ipsum genus <hi rend="italic">HN</hi></note>
<pb n="265"/>
deretur, differentiis caret; quod si ad species referatur, per
distributas species uel in partibus suis contraria retinebit,
atque ita nec ex nihilo uenerunt differentiae quas genus retinet
potestate nec utraque contraria in eodem sunt, cum contrarias
<lb n="5"/>
differentias in eo quod dicitur genus, actu non habet, inpos-
sibilitas enim eius propositionis quae dicit contraria in eodem
esse non posse, in eo consistit quod contraria actu in eodem
esse non possunt, nam potestate et non actu duo contraria in
eodem esse nihil impedit, quae uero nos contraria diximus,
<lb n="10"/>
Porphyrius opposita nuncupauit. est enim genus contrarii
oppositum : omnia enim contraria, si sibimet ipsis considerantur,
opposita sunt.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>