Quoniam ergo eaedem aliquo modo quidem accep- tae fiunt constitutiuae, aliquo modo autem diuisiuae, specificae omnes uocantur. et his maxime opus est ad diuisiones generum et definitiones, sed non his quae secundum accidens inseparabiles sunt, nec magis his quae sunt separabiles. Omnes a genere differentias procedentes genus ipsum a quo procedunt, diuidere nullus ignorat, ipsae autem quae diuidunt genus, si ad posteriores species applicentur, informant substantias easque perficiunt, eaedem igitur sunt constitutiuae specierum, eaedem diuisibiles generum, alio tamen modo atque alio consideratae, ut si ad genus relatae quidem in contrariam diuisionem spectentur, diuisibiles generis inueniuntur, si uero iunctae aliquid efficere possint, specierum constitutiuae sunt, quae cum ita sint, hae differentiae quae genus diuidunt, rectis- sime diuisiuae nominantur - quae enim constituunt speciem, specificae sunt, sed constituunt speciem hae differentiae quae 6—11] Porph. p. 10, 18—21 (Boeth. p. 36, 15—19). 4 post constitutiuas add . et completiuas C completinasque HNP (ex p. 258,10) 6 ergo] igitur P needem uel heedem hic et 15. 16. p. 261, 1 codd. quidam alio P ( ras. ex aliquo,) Γ (o in ras .) quidem] ΓΔΛΙIΨ , om. cett.; Porph. p. 10, 18 μεν 7 aliquo—inseparabiles sunt (10) ] Ω , om. cett . alio ras. ex aliquo ut uid . Γ autem modo Φ autem add . 5 m2 10 sunt inseparabiles Γ his om . Γ 12 post Omnes add . enim R 13 quo] quibus EGR procedent Em1 15 post sub- stantias s. l . earum L eas substantiasque (quae N ) HNR sunt igitur HL 16 post eaedem add . sunt LR 19 sint CHPRm1 21 diui- siuae] specificae Lm2 nominantur] nuncupantur HΡΝ enim om. C post speciem add . eaedem speciem faciunt, quae uero speciem faciunt CHN sunt generis diuisiuae - eaedemque sunt specierum constitu- tiuae. quare iure quae generum diuisiuae sunt et quae spe- cierum constitutiuae, specificae nuncupantur, has igitur in diuisione generis et in definitione specierum accipi oportere manifestum est. quoniam enim diuisiuae sunt, per eas diuidi oportet genus, quoniam autem constitutiuae, per eas species definiri; quibus enim unum quodque constituitur, isdem etiam definitur, constituitur autem species per differentias generis diuisiuas, quae sunt specificae, iure igitur specificae solae et in generis diuisione et in specierum definitione ponuntur, et de specificis quidem haec ratio est, de his autem quae uel separabilia uel inseparabilia continent accidentia, nihil in generum diuisione uel definitione specierum poterit assumi, idcirco quoniam quae diuisibiles sunt, substantiam generis diuidunt, et quae constitutiuae sunt, substantiam speciei con- stituunt. quae uero sunt inseparabilia accidentia, nullius sub- stantiam informant, unde fit ut multo minus separabilia acci- dentia ad diuisiones generum uel specierum definitiones accommodentur; omnino enim dissimiles sunt substantialibus differentiis, nam inseparabilia accidentia hoc fortasse habent commune cum specificis, hoc est substantialibus differentiis, quod aeque subiectum non relinquunt, sicut nec specificae differentiae, separabilia autem accidentia ne hoc quidem; sepa- 1 diuisae Gm1 eaedemque] H (hee-) NP eaedem C igitur eaedem (eaedem s. l. Lm2 ) quae (que E ) sunt EGLR constitutiuae specie- rum C 2 quare—constitutiuae om. EGLR quare iure] iure igitur P 4 diuisionem HLm2P et] uel R definitionem (uel diff-) HL ( s. l . ał constitutione] P diuisione Em1 6 eius Em1 7 post definiri add . oportet CN, s. l . (scil. add. E ) EL quibus—definitur om. EGLR, in mg. Pm2 hisdem CHN 9 solae s. l. Em2 10 post , in om. HN 12 continent] concedunt EG, s. l . uel faciunt Gm1? 13 post uel add . in L 16 sub- stantiam] HN, om. Em1 , speciem CGLm1R (post informant) s. l. Em2 , speciei substantiam Lm2P edd . 17 formant H multo om. C 18 ad diuisiones—accidentia (20) in inf. mg. Gm2 definitiones] diuisiones Em1G 19 ante substantialibus add . a HN, recte? 22 ante quod add. id H (linea del., sed linea er. uid.) N ad quod aeque s. l. ał quod hae similiter L sic G (ut er .) L (ut del. m2) 23 ne] nec LN rari enim possunt, nec tantum potestate et mentis ratiocinatione, sed actus etiam praesentia, et omnino ueniendi uel discedendi uarietatibus permutantur.