<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>A superioribus ergo rursus inchoanti dicendum
est differentiarum alias quidem esse separabiles,
alias uero inseparabiles. moueri enim et quiescere et
sanum esse et aegrum et quaecumque his proxima
sunt, separabilia sunt, at uero aquilum esse uel
<lb n="15"/>
simum uel rationale uel inrationale inseparabilia.
inseparabilium autem aliae quidem sunt per se, aliae
<note type="footnote">11—249, 4] Porph. p. 9, 7—14 (Boeth. p. 34, 20—35, 6).</note>
<note type="footnote">2 assumuntur <hi rend="italic">Ea.c</hi>. partitionem] coparationem <hi rend="italic">N</hi> 3 ita—faciunt
<hi rend="italic">(4) in mg. sup. Hm2</hi> Ita igitur cum diuisio generis aliud quaerat.
substantia uero speciei informationem <hi rend="italic">Hm1, eadem uerba loco</hi> ita—faciunt
<hi rend="italic">adiungit N</hi> Ita igitur cum ad diuisionem generis aliud querant. aliud
uero ad speciei informacionem faciunt <hi rend="italic">Hm3</hi> 3 diuisiuae] <hi rend="italic">CHm2LN</hi>
<hi rend="italic">(priore loco) Pm1</hi> diuisione <hi rend="italic">EG</hi> ad diuisionem <hi rend="italic">Hm3R</hi> diuisio <hi rend="italic">Hm1N (post.
l) Pm1</hi> sunt] <hi rend="italic">CHm2LN (pr. l.), om. EGHm1 et 3 N (post. l.) R, s. l.
Pm2</hi> constituunt] <hi rend="italic">CHm2N (pr. l.) Pm2</hi> quaerat <hi rend="italic">Hm1N (post. l.) Pm1</hi>
quaerant (<hi rend="italic">uel</hi> que-,) <hi rend="italic">Hm3R</hi> quam erat <hi rend="italic">EG</hi> constituunt quam erat <hi rend="italic">L</hi>
in substantiae uero definitione] <hi rend="italic">CHm2LN (pr. l.) Pm2</hi> in substantia uero
<hi rend="italic">Pm1R</hi> substantia uero <hi rend="italic">EGHm1N (post. l.)</hi> aliud uero <hi rend="italic">Hm3</hi> 4 <hi rend="italic">post</hi> uero
<hi rend="italic">add</hi>. ad <hi rend="italic">Hm3</hi> faciunt <hi rend="italic">om. EHm1N (post. l.)</hi> 5 <hi rend="italic">pr.</hi> et <hi rend="italic">om. HN,
s. l. Pm2</hi> faciunt <hi rend="italic">Lm1Pm1</hi> et] ac <hi rend="italic">C</hi> eo] in eo <hi rend="italic">N</hi> 6 quidem
<hi rend="italic">om. L</hi> quod <hi rend="italic">HLm1NP</hi> (d <hi rend="italic">er</hi>.) uero] modo <hi rend="italic">N</hi> 7 quod <hi rend="italic">HRm1</hi>
9 sed] sub <hi rend="italic">G</hi> monstrat <hi rend="italic">CGm1</hi> 11 ergo <hi rend="italic">om</hi>. <hi rend="italic">H</hi> uero <hi rend="italic">N</hi><foreign xml:lang="grc">2</foreign>; <hi rend="italic">Porph.
p. 9, 7</hi> <foreign xml:lang="grc">ouv</foreign> rursus <hi rend="italic">om. H</hi> 12 aliae... aliae <foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m1</hi> separabiles esse <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign>
13 alias uero—perceptibile <hi rend="italic">(p. 249, 2) om. C</hi> moueri—perceptibile]
<hi rend="italic">R</hi><foreign xml:lang="grc">Ω</foreign>, <hi rend="italic">om. cett</hi>. 14 <hi rend="italic">ante</hi> quaecumque <hi rend="italic">s. l</hi>. omnia <foreign xml:lang="grc">Λ</foreign> 15 at—inseparabilia
<hi rend="italic">in sup. mg</hi>. <foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m2</hi> acylum <foreign xml:lang="grc">ΓΦ</foreign> acilum <foreign xml:lang="grc">ΛΣ</foreign>, <hi rend="italic">sim. p. 249, 3.250, 20. al</hi>.
16 <hi rend="italic">post</hi> inseparabilia <hi rend="italic">add</hi>. sunt<foreign xml:lang="grc">PAS&lt;P</foreign> <hi rend="italic">edd. Busse, om.R</hi><foreign xml:lang="grc">h</foreign> <hi rend="italic">cum Porph. p. 9,10</hi></note>
<pb n="249"/>
uero per accidens; nam rationale per se inest homini
et mortale et disciplinae esse perceptibile, at nero
aquilum esse uel simum secundum accidens et non
per se.</p><p><lb n="5"/>
Superius differentias triplici diuisione partitus est dicens
aut communes esse aut proprias aut magis proprias, dehinc
easdem alia diuisione in duas secuit partes dicens has quidem
aliud facere, illas uero alteratum. nunc tertiam earum quidem
facit diuisionem dicens alias esse separabiles, alias inse-
<lb n="10"/>
parabiles, posse autem de uno quoque cuius multae sunt dif-
ferentiae, plurimas fieri diuisiones ex ipsa differentiarum natura
manifestum est. nam si omnis diuisio differentiis distribuitur,
quorum multae sunt differentiae, multas etiam diuisiones esse
necesse est. fit autem ut animal diuidatur quidem hoc modo :
<lb n="15"/>
animalis alia quidem sunt rationabilia, alia inrationabilia, item
alia mortalia, alia inmortalia; item alia pedes habentia, alia
minime; rursus alia herbis uescentia, alia carnibus, alia semi-
nibus. ita nihil mirum uideri debet, si multiplex differentiae
est facta partitio. ac primum quidem cum in ternarium nume-
<lb n="20"/>
rum differentiae membra secuisset, communes et proprias et
magis proprias nuncupauit. secunda uero diuisio communes et
proprias intra nomen alteratum | facientis inclusit, magis proprias
<note type="marginal">p. 83</note>
uero intra aliud facientis. haec nero tertia diuisio, quae ait dif-
ferentiarum alias esse separabiles, alias inseparabil es,
<note type="footnote">5 Superius... dicens aut eqs.] p. 239, 18. 7 dicens has eqs.|
p. 244, 2.</note>
<note type="footnote">2 perceptibile] <foreign xml:lang="grc">ΦΨ</foreign> perceptibilem <hi rend="italic">cett</hi>. (<hi rend="italic">in mg</hi>. capacem <foreign xml:lang="grc">T</foreign>) 3 uel]
et <foreign xml:lang="grc">Γ</foreign> simium <hi rend="italic">P post</hi> accidens <hi rend="italic">add</hi>. est <foreign xml:lang="grc">Γ</foreign>, <hi rend="italic">s. l. Lm2, ras. in E</hi>
et <hi rend="italic">om. Ν</hi><foreign xml:lang="grc">ΑΣ</foreign> 4 <hi rend="italic">post</hi> se <hi rend="italic">add.</hi> est <hi rend="italic">P</hi> 5 differentia <hi rend="italic">R</hi> 7 dicens <hi rend="italic">in mg.
Hm2</hi> 8 earum quid <hi rend="italic">R</hi> earundem <hi rend="italic">CN</hi> quidem <hi rend="italic">post pr</hi>. alias <hi rend="italic">C</hi> 9 <hi rend="italic">post
post</hi>, alias <hi rend="italic">add</hi>. uero <hi rend="italic">C</hi> 14 animal] in animali quod <hi rend="italic">H</hi> diuiditur <hi rend="italic">H</hi>
quidem <hi rend="italic">ante</hi> diuidatur <hi rend="italic">Lp, om. brm</hi> 15 animalium <hi rend="italic">N edd</hi>. quidem
<hi rend="italic">post</hi> sunt <hi rend="italic">NP, om. H</hi> rationalia alia inrationalia <hi rend="italic">H</hi> 18 item <hi rend="italic">P</hi> 20 <hi rend="italic">post</hi>
secuisset <hi rend="italic">add</hi>. ait <hi rend="italic">HP</hi> aut <hi rend="italic">CN</hi> et magis—et proprias <hi rend="italic">om. EG</hi> 21 nun-
cupari <hi rend="italic">H</hi> nuncupauerit <hi rend="italic">LPR</hi> 22 facientes <hi rend="italic">CNPm1</hi> propria <hi rend="italic">R</hi>
proprium <hi rend="italic">Em1GLp.c</hi>. 23 facientes <hi rend="italic">CN</hi> qua <hi rend="italic">CLNRm1</hi></note>
<pb n="250"/>
unam quidem ex alteratum facientibus separabilibus differentiis
adiungit, ceteras uero intra inseparabilis differentiae uocabulum
claudit. una quidem ex alteratum facientibus. id est propria
differentia, et reliqua quae aliud facere demonstrata est, id
est magis propria, inseparabiles differentiae esse dicuntur.
<lb n="5"/>
quarum subdiuisio fit. inseparabilium differentiarum aliae sunt
per se, aliae secundum accidens, per se quidem magis pro-
priae, secundum accidens uero propriae. per se autem aliquid
inesse dicitur quod alicuius substantiam informat. si enim
idcirco quaelibet species est, quoniam substantiali differentia
<lb n="10"/>
constituitur, illa differentia per se subiecto adest neque per
accidens aut per quodlibet aliud medium, sed sui praesentia
speciem quam tuetur informat, ut hominem rationabilitas.
homini enim huiusmodi differentia per se inest, idcirco enim
homo est, quia ei rationabilitas adest; quae si discesserit,
<lb n="15"/>
species hominis non manebit. et has quidem quae substanti-
ales sunt, inseparabiles esse nullus ignorat; separari enim a
subiecto non poterunt, nisi interempta sit natura subiecti.
secundum accidens nero inseparabiles differentiae sunt hae
quae propriae nuncupantur, ut aquilum esse uel simum; quae
<lb n="20"/>
idcirco per accidens nuncupantur, quoniam iam constitutae
speciei extrinsecus accidunt nihil subiecti substantiae commo-
dantes.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>