<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Uniuersaliter ergo omnis differentia alteratum
facit cuilibet adueniens, sed ea quae est communiter
et proprie, alteratum facit, illa autem quae est magis
proprie, aliud. differentiarum enim aliae quidem alte-
ratum faciunt, aliae uero aliud. illae quidem quae
<lb n="5"/>
faciunt aliud, specificae uocantur, illae uero quae
alteratum, simpliciter differentiae. animali enim dif-
ferentia adueniens rationalis aliud fecit et speciem
animalis fecit, illa uero quae est mouendi, alteratum
solum a quiescente fecit; quare haec quidem aliud,
<lb n="10"/>
illa uero alteratum solum fecit.</p><p>Omnis differentia alterius ab altero distantiam facit. sed
haec uel est communis et continens uel cum quodam proprio et
magis proprio differentiarum modo. quare quicquid qualibet
ratione ab alio diuersum est, alteratum esse dicitur. si uero
<lb n="15"/>
accesserit illi diuersitati ut etiam specifica quadam differentia
sit diuersum, non alteratum solum, uerum etiam aliud esse
praedicatur. alteratio igitur continens est, aliud uero intra
alterationis spatium continetur; nam et quod aliud est, alte-
ratum est, sed non omne quod alteratum est, aliud dici potest.
<lb n="20"/>
itaque si accidentibus aliquibus fuerit facta diuersitas, alteratum
<note type="footnote">1—11] Porph. p. 8, 17—9, 2 (Boeth. p. 34, 7—15).</note>
<note type="footnote">1 ergo] uero <hi rend="italic">CEGR; Porph. p. 8, 17</hi> <foreign xml:lang="grc">osv</foreign> alterum <hi rend="italic">E</hi><foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m2</hi><foreign xml:lang="grc">A</foreign> 2 sed
ea—quiescente fecit <hi rend="italic">(10)</hi>] <foreign xml:lang="grc">Ω</foreign>, <hi rend="italic">om. cett</hi>. ea quae est <hi rend="italic">eqs.</hi>] <hi rend="italic">cum cod. A
Porph. p. 8, 18, cett.</hi> <foreign xml:lang="grc">α: μέν—κοιοϋσιν, a: 81 άλλο</foreign> 3 alterum <foreign xml:lang="grc">Δ</foreign>, <hi rend="italic">item 4</hi>
autem] uero <foreign xml:lang="grc">ΔΣΦ</foreign> 7 altera <foreign xml:lang="grc">Φ*</foreign> enim] autem <foreign xml:lang="grc">A</foreign><hi rend="italic">a.c</hi>. 8 ratio-
nale <foreign xml:lang="grc">2</foreign> facit <foreign xml:lang="grc">ΓΣΦ</foreign> <hi rend="italic">item 9; Porph. p. 9, 1</hi> <foreign xml:lang="grc">ίποίησεν</foreign> et speciem
animalis fecit <hi rend="italic">om. codd. quidam Porph., deleri uult Busse</hi> 10 faci(??)
<foreign xml:lang="grc">ΓΔ</foreign><hi rend="italic">m2</hi><foreign xml:lang="grc">ΣΦ</foreign> qua<hi rend="subscript">*</hi> <hi rend="italic">(</hi>(??) <hi rend="italic">? er.)</hi> re<hi rend="subscript">*</hi> <hi rend="italic">C</hi> qua in re (si <hi rend="italic">add. GLm1, s. l</hi>. siqui-
dem <hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">EGL</hi> 11 ille <hi rend="italic">Gm1</hi> illae <foreign xml:lang="grc">Δ</foreign> solum <hi rend="italic">om. EG, s. l. Cm2</hi>,
solum modo <hi rend="italic">P</hi> fecit] <foreign xml:lang="grc">ΔΛ</foreign>, <hi rend="italic">om. P,</hi> facit <hi rend="italic">cett.; Porph. p. 9, 2</hi> <foreign xml:lang="grc">έποίηοιν</foreign>
13 uel est] <hi rend="italic">L</hi> uel ex <hi rend="italic">EG</hi> est uel <hi rend="italic">N, om</hi>. est <hi rend="italic">CR, om</hi>. uel <hi rend="italic">HP</hi> <hi rend="italic">(ante</hi> est
<hi rend="italic">add</hi>. quidem<hi rend="italic">)</hi> communi <hi rend="italic">EG</hi> continenti <hi rend="italic">E (</hi>-ti<hi rend="subscript">*</hi><hi rend="italic">) G</hi> cum <hi rend="italic">om. N,
s. l. Em2</hi> eo <hi rend="italic">m1</hi> 14 proprio] proximo <hi rend="italic">GR, post</hi> proprio <hi rend="italic">add</hi>. uel ma-
ximo <hi rend="italic">P</hi> 18 inter <hi rend="italic">Gm1</hi> 19 nam et] <hi rend="italic">Hm1NR</hi> igitur et <hi rend="italic">EG</hi> igitur omne
<hi rend="italic">(</hi>et <hi rend="italic">add. C) CHm2L</hi> 21 erit <hi rend="italic">HN</hi></note>
<pb n="245"/>
quidem effectum est, quoniam quidem quolibet modo uel ex
quibuslibet differentiis considerata diuersitas alterationem facit
intellegi, aliud uero non fit, nisi substantiali differentia alterum
ab altero fuerit dissociatum. itaque communes et propriae
<lb n="5"/>
differentiae, quoniam accidentium, ut dictum est, sunt, solum
efficiunt alteratum, aliud uero minime, magis propriae autem,
quoniam substantiam tenent et in subiecti forma praedicantur,
non modo alteratum, quod est commune uel substantiali uel
accidenti differentiae, sed etiam aliud faciunt, quod ea sola
<lb n="10"/>
retinet differentia quae substantiam continet formamque sub-
iecti. atque hae quidem differentiae quae faciunt aliud, speci-
ficae nuncupantur idcirco, quod ipsae efficiunt speciem; quam
cum substantialibus differentiis informauerint, faciunt ab aliis
ita esse diuersam, ut non alterata solum sit, uerum etiam
<lb n="15"/>
tota alia praedicetur. itaque fit huiusmodi diuisio, differentiarum
ut aliae alteratum faciant, aliae nero aliud. et illae quidem
quae faciunt alteratum, simpliciter puro nomine differentiae
nuncupantur, illae uero quae aliud, specificae differentiae prae-
dicantur. atque ut planius liqueat quid sit alteratum, quid
<lb n="20"/>
aliud, tali describuntur termino uel declarantur exemplo : aliud
est quod tota speciei ratione diuersum est, ut equus ab homine,
quoniam rationalis differentia animali adueniens hominem fecit
aliudque eum quam equum esse constituit. item si unus homo
sedeat, alter assistat, non efficietur homo diuersus ab homine,
<lb n="25"/>
sed eos alteratio sola disiungit, ut eum qui assistit ab eo qui
<note type="footnote">5 ut dictum est] p. 242, 4 ss. 19 ss.</note>
<note type="footnote">1 <hi rend="italic">post</hi>, quidem <hi rend="italic">om. HNP, del. Lm2</hi> uel ex quibuslibet <hi rend="italic">om. H</hi> 2 <hi rend="italic">ad</hi>
differentiis <hi rend="italic">s. l</hi>. uel diuersitatibus <hi rend="italic">Rm1</hi>? 7 formam <hi rend="italic">N</hi> 9 accidentali
<hi rend="italic">Hm2NPm2</hi> facit <hi rend="italic">EGLP</hi> 10 quae <hi rend="italic">er. C</hi> 11 hee <hi rend="italic">P</hi> 12 ipsae
<hi rend="italic">om. EGLR</hi> 14 alteratum <hi rend="italic">E (in ras. m2) P</hi> alterum <hi rend="italic">GLR</hi> 15 aliud
<hi rend="italic">R</hi> sit <hi rend="italic">E</hi> 16 ut <hi rend="italic">om. EH</hi> faciunt <hi rend="italic">HNR</hi> facient <hi rend="italic">Em2</hi> facie <hi rend="italic">m1</hi>
20 describantur <hi rend="italic">Em1</hi> 21 ratione specie <hi rend="italic">(sic) E</hi> ab <hi rend="italic">om. EGL, s. l. HP</hi>
22 facit <hi rend="italic">HLNPm1</hi> 23 esse] est <hi rend="italic">Em1</hi> ita <hi rend="italic">R</hi> itaque <hi rend="italic">N</hi> 24 effi-
citur <hi rend="italic">N</hi> efficiatur (ur <hi rend="italic">add. m2</hi>) <hi rend="italic">P</hi></note>
<pb n="246"/>
sedet faciat alteratum. item si ille sit nigris oculis, ille caesiis,
nihil, quantum ad formam humanitatis attinet, permutatum est.
ita secundum has differentias alteratio sola consistit. at si
equus quidem iaceat, homo uero ambulet, et aliud est equus
ab homine et alteratum, dupliciter quidem alteratum, semel
<lb n="5"/>
uero aliud. alteratum est enim, uel quod omnino specie diuer-
sum est — et est aliud; omne enim aliud, ut dictum est,
etiam alteratum est —, uel quod accidentibus distat, quod
ille iaceat, hic ambulet, semel uero est aliud, quod rationabili
<note type="marginal">p, 82</note>
atque inrationabili differentiis dis|gregatur, quae specificae sunt
<lb n="10"/>
et substantiales dicuntur. est igitur alteratum quod ab alio
qualibet ratione diuersum est.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>