DE PROPRIO. Proprium uero quadrifariam diuidunt. nam et id quod soli alicui speciei accidit, etsi non omni, ut ho- mini medicum esse uel geometrem, et quod omni accidit, etsi non soli, quemadmodum homini esse bipedem, et quod soli et omni et aliquando, ut homini in senectute canescere, quartum uero, in quo concur- rit et soli et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile, nam etsi non semper rideat, tamen risi- bile dicitur, non quod iam rideat, sed quod aptus natus sit; hoc autem ei semper est naturale et equo hinnibile, haec autem proprie propria perhibent esse, 3—p. 276, 2] Porph. p. 12, 12—22 (Boeth. p. 38, 18—39, 9). 1 et om. EG, s. l. Pm2 2 erunt post partes Lm2 sunt m1 sunt post definitionum CGR, s. l. Em2 3 DE PROPRIO om. H, add. Lm2 EXPLICIT DE DIFFEREN. (DIFFERENTIIS Ψ ) INCIPIT DE PRO- PRIO 2