<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Interius autem perscrutantes de differentia
dicunt, non quodlibet eorum quae sub eodem sunt
genere diuidentium esse differentiam, sed quod ad
esse conducit et quod eius quod est esse rei pars est;
neque enim quod aptum natum est nauigare erit homi-
<lb n="5"/>
nis differentia, etsi proprium sit hominis, dicimus
enim ‘animalium haec quidem apta nata sunt ad naui-
gandum, illa uero minime’, diuidentes ab aliis, sed
aptum natum esse ad nauigandum non erat comple-
tiuum substantiae nec eius pars, sed aptitudo quae-
<lb n="10"/>
dam eius est, idcirco, quoniam non est talis quales
sunt quae specificae dicuntur differentiae, erunt igitur
specificae differentiae quaecumque alteram faciunt
speciem et quaecumque in eo quod quale est acci-
piuntur. — Et de differentiis quidem ista sufficiunt.
<lb n="15"/></p><p>Sensus propositionis huiusmodi est. quoniam superius dixit
determinasse quosdam differentiam esse qua a se singula dis-
<note type="marginal">p. 90</note>
creparent, ait alios diligentius de differentia | perscrutantes non
<note type="footnote">1—15] Porph. p. 12, 1-11 (Boeth. p. 38, 6—17).</note>
<note type="footnote">1 perscrutantes] <hi rend="italic">EGHP</hi> perscrutantes et speculantes <hi rend="italic">cett.; Porph.</hi>
<hi rend="italic">p. 12, 1</hi> <foreign xml:lang="grc">προσεξεργοζόμενοι</foreign> de differentia] <hi rend="italic">CH (linea del., sed lin. er.)</hi>
<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> differentiam <hi rend="italic">cett. edd. Busse; Porph. p. 12, 1</hi> <foreign xml:lang="grc">τά περί τής διαφοράς</foreign>
2 non] non solum <hi rend="italic">R</hi>, quodlibet] quod habet <hi rend="italic">ELm1</hi><foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m1</hi><foreign xml:lang="grc">X</foreign>, <hi rend="italic">post</hi> quod-
libet <hi rend="italic">er.</hi> habet <foreign xml:lang="grc">23</foreign> diuidentium esse <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">X</foreign>, <hi rend="italic">s. l. Lm2</hi> sed quod—
dicuntur differentiae <hi rend="italic">(12)</hi>] <hi rend="italic">LR</hi><foreign xml:lang="grc">Q</foreign>, <hi rend="italic">om. cett.</hi> 5 aptum] actu <hi rend="italic">R</hi> natum
<hi rend="italic">om. LR; Porph. p. 12, 4</hi> <foreign xml:lang="grc">τδ πεφοχέναι πλεΐν</foreign> 6 dicimus] <hi rend="italic">Porph. p. 12,</hi>
5 <foreign xml:lang="grc">εΐποιμεν γάρ dv</foreign>, <hi rend="italic">unde</hi> dicemus <hi rend="italic">coni. Brandt, cf. supra p. 230, 18. 19;</hi>
<hi rend="italic">infra 12</hi> erunt <foreign xml:lang="grc">ειεν άν</foreign>; <hi rend="italic">p. 234, 16.</hi> (erit). 17. <hi rend="italic">235, 2</hi> (erunt) 7 ani-
malia <foreign xml:lang="grc">A</foreign> acta <hi rend="italic">Rm1</hi> nata <hi rend="italic">om. LR</hi> 8 aliis] illis <foreign xml:lang="grc">A</foreign> 9 actum <hi rend="italic">Rm1</hi>
natum <hi rend="italic">om. R</hi> est <hi rend="italic">R</hi> erit <foreign xml:lang="grc">h</foreign><hi rend="italic">m2</hi> 10 neque <hi rend="italic">Busse</hi> 11 est <hi rend="italic">om. R</hi>
quoniam <hi rend="italic">om. LR</hi> 12 quae <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> igitur] ergo <hi rend="italic">L</hi> 13 alteram—
quaecumque <hi rend="italic">om. H</hi> 14 et] ea <hi rend="italic">EG</hi> quale <hi rend="italic">in er.</hi> quid <hi rend="italic">ut uid.</hi> Hm2
quid <hi rend="italic">EG post est add.</hi> esse <hi rend="italic">EG</hi> accipiunt <hi rend="italic">EG</hi> 15 Et—sufficiunt
<hi rend="italic">om. N</hi> Et <hi rend="italic">om. CEGP; Porph. 12,11</hi> <foreign xml:lang="grc">Καί</foreign> de <hi rend="italic">om. EG</hi><foreign xml:lang="grc">A</foreign> diffe-
rentiis] <hi rend="italic">Porph.</hi> <foreign xml:lang="grc">περί μίν διαφοράς</foreign> quidem <hi rend="italic">om. H</hi> sufficiant <hi rend="italic">CL</hi><foreign xml:lang="grc">X</foreign><hi rend="italic">m2;</hi>
<hi rend="italic">Porph.</hi> <foreign xml:lang="grc">άρχει</foreign> 18 alios] ilico <hi rend="italic">EGLa.c.</hi> ilico alios <hi rend="italic">P</hi> de differentia]
differentiam <hi rend="italic">CLm1P</hi></note>
<pb n="273"/>
fuisse arbitratos recte esse superius propositam definitionem,
neque enim omnia quaecumque sub eodem posita genere dif-
ferre faciunt, differentiae hae de quibus nunc tractatur, id est
specificae, numerari queunt, plura enim sunt quae ita diuidunt
<lb n="5"/>
species sub uno genere positas, ut tamen eorum substantiam
minime conforment, quia non uidentur esse differentiae speci-
ficae nisi illae tantum quae ad id quod est esse proficiunt et
quae in definitionis alicuius parte ponuntur, hae autem sunt
ut rationale hominis, nam et substantiam hominis conformat
<lb n="10"/>
et ad esse hominis proficit et definitionis eius pars est. ergo
nisi ad id quod est esse conducit et eius quod est esse rei
pars sit, specifica differentia nullo modo poterit nuncupari,
quid est autem esse rei? nihil est aliud nisi definitio, uni
cuique enim rei interrogatae ‘quid est?’ si quis quod est esse
<lb n="15"/>
monstrare uoluierit, definitionem dicit, ergo si qua definitionis
pars fuerit, eius erit pars quae unius cuiusque rei quid esse
sit designet, definitio est quidem quae quid una quaeque res
<note type="footnote">1 positam <hi rend="italic">EG</hi> 2 posita] posita sunt <hi rend="italic">EGL post genere add.</hi>
quae <hi rend="italic">Lm1, del. m2</hi> 3 differentiae—id est <hi rend="italic">om. CN</hi> hae <hi rend="italic">om. H</hi> id
est <hi rend="italic">om. R, er. uid. H, s. l. Lm2</hi> 4 nominari HLm2NR 5 earum <hi rend="italic">H</hi>
6 quia] quae <hi rend="italic">CH</hi> specificae <hi rend="italic">ante</hi> esse <hi rend="italic">H, post N</hi> 7 proficiant <hi rend="italic">R</hi>
et quae] eaeque <hi rend="italic">G</hi> eae quae <hi rend="italic">Em1, del. m2, etiam proxima</hi> in—ponuntur
<hi rend="italic">del. m2</hi> 8 in <hi rend="italic">del. Lm2, om. P</hi> diffinitiones <hi rend="italic">N</hi> definitionibus <hi rend="italic">EGLm1</hi>
aliqua <hi rend="italic">N</hi> partes <hi rend="italic">EGLP post</hi> ponuntur <hi rend="italic">add.</hi> ut mortalis rationalis
<hi rend="italic">Em1, del. m2</hi> hae] ea <hi rend="italic">EGLm2P</hi> 9 et <hi rend="italic">s. l. Lm2</hi> et ad <hi rend="italic">G</hi> con-
format—hominis <hi rend="italic">om. EG</hi> 11 conducat <hi rend="italic">EHm2Lm2N</hi> et eius—pars
sit] <hi rend="italic">N</hi> et eius quod (<hi rend="italic">add.</hi> quid <hi rend="italic">Rm1, del. m2</hi>, quidem <hi rend="italic">ex</hi> quid <hi rend="italic">Hm2</hi>,
<hi rend="italic">del. m3</hi>) est esse rei pars sit (est <hi rend="italic">Hm1) HR</hi> et eius rei quod est (est
<hi rend="italic">del. Lm2</hi>) esse pars est (est <hi rend="italic">om. Lm1, s. l.</hi> sit <hi rend="italic">m2) CL</hi> et eius quod
quidem esse rei pars est <hi rend="italic">P</hi> eius rei quod quidem (aliquid <hi rend="italic">add. E) EG</hi>
13 esse <hi rend="italic">om. G, ante</hi> autem <hi rend="italic">H</hi> nihil <hi rend="italic">del. Em2</hi> est <hi rend="italic">s. l. Lm2Rm2</hi>
esse <hi rend="italic">E (del. m2) G</hi> unius cuiusque <hi rend="italic">R</hi> 14 interrogatae] ad inter-
rogationem <hi rend="italic">CHN</hi> quis] quid <hi rend="italic">Lm2</hi> quod] id quod <hi rend="italic">CHNP</hi> 15 qua]
quid <hi rend="italic">CHN</hi> 16 <hi rend="italic">post</hi> eius <hi rend="italic">s. l.</hi> rei <hi rend="italic">Lm2</hi> quae] quod <hi rend="italic">HLm1N</hi> quid]
quod <hi rend="italic">N</hi> sit esse <hi rend="italic">L</hi> esse fit <hi rend="italic">G</hi> est esse <hi rend="italic">Hm1N</hi> 17 designat
<hi rend="italic">Lm2P</hi> significet <hi rend="italic">Hm1N</hi> est quidem] enim est <hi rend="italic">HN</hi> quae quid]
quia <hi rend="italic">N</hi></note>
<pb n="274"/>
sit, ostendit ac profert, demonstraturque quid uni cuique rei
sit esse per definitionis adsignationem. illae uero differentiae
quae non ad substantiam conducunt, sed quoddam quasi extrin-
secus accidens afferunt, specificae non dicuntur, licet sub eodem
genere positas species faciant discrepare, ut si quis hominis
<lb n="5"/>
atque equi hanc differentiam dicat, aptum esse ad nauigandum.
homo enim aptus est ad nauigandum, equus uero minime, et
cum sit equus atque homo sub eodem genere animalis, addita
differentia ‘aptum esse ad nauigandum’ equum distinxit ab
homine, sed aptum esse ad nauigandum non est huiusmodi,
<lb n="10"/>
quale quod possit hominis formare substantiam, sed tantum
quandam quodammodo aptitudinem monstrat et ad faciendum
aliquid uel non faciendum oportunitatem. idcirco ergo speci-
fica differentia esse non dicitur, quo fit ut non omnis diffe-
rentia quae sub eodem genere positas species distribuit, spe-
<lb n="15"/>
cifica esse possit, sed ea tantum quae ad substantiam speciei
proficit et quae in parte definitionis accipitur, concludit igitur
esse specificas differentias quae alteras a se species faciunt
per differentias substantiales, nam si uni cuique id est esse
quodcumque substantialiter fuerit, quaecumque differentiae
<lb n="20"/>
substantialiter diuersae sunt, illas species quibus adsunt, omni
substantia faciunt alteras ac discrepantes, atque hae in defini-
tionis parte sumuntur, nam si definitio substantiam monstrat
<note type="footnote">1 ostendit <hi rend="italic">om. E</hi> ostenditur <hi rend="italic">N</hi> ac <hi rend="italic">er. E, om. N</hi> profert <hi rend="italic">om. N</hi>
demonstratque <hi rend="italic">CLm1</hi> quid] quod <hi rend="italic">Lm1Pm1R</hi> quidem quid <hi rend="italic">N</hi> 2 per
<hi rend="italic">om. EGR, in mg. Lm2</hi> assignatione <hi rend="italic">EG</hi> 3 ad <hi rend="italic">om. EΡ</hi> quasi
<hi rend="italic">om. EGPR</hi> 5 faciant <hi rend="italic">om. EG</hi> facient <hi rend="italic">CLm1Rm1</hi> 7 homo enim (autem
<hi rend="italic">LR</hi>)—equus] <hi rend="italic">HLNR</hi> hominem equum <hi rend="italic">(cet, om.) CEGP</hi> 10 esse ad—sed
tantum <hi rend="italic">(11) om. EG</hi> 11 quale <hi rend="italic">om. EGR, del. Lm2 ante</hi> quod
(quid <hi rend="italic">P</hi>) <hi rend="italic">add.</hi> per <hi rend="italic">L</hi> <hi rend="italic">(del. m2), s. l. Pm2 post</hi> substantiam <hi rend="italic">add.</hi>
sicut rationale quae est substantialis qualitas <hi rend="italic">C</hi> 12 habitudinem <hi rend="italic">Hm1</hi>
13 opportunitatem <hi rend="italic">CR</hi> differentia specifica <hi rend="italic">C</hi> 18 <hi rend="italic">ante</hi> esse <hi rend="italic">add.</hi>
eas <hi rend="italic">HΝΡ, s. l. Lm2</hi> quae—differentias <hi rend="italic">om. EGR ad</hi> faciunt <hi rend="italic">s. l.</hi>
<foreign xml:lang="grc">1</foreign> informant <hi rend="italic">Lm2</hi> 19 differentias <hi rend="italic">ex</hi> distantias <hi rend="italic">Lm2</hi> idem est (<hi rend="italic">in</hi>
<hi rend="italic">ras. m2</hi>) esse <hi rend="italic">H</hi> idem esse est <hi rend="italic">R</hi> 21 sint <hi rend="italic">Hm1</hi> omnes <hi rend="italic">EGP</hi>
22 substantias <hi rend="italic">P</hi> substantiae <hi rend="italic">Hm1</hi> substantiae ratione <hi rend="italic">N</hi></note>
<pb n="275"/>
et substantiales differentiae species efficiunt, substantiales dif-
ferentiae erunt partes definitionum.</p></div></div></div></body></text></TEI>