<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Descendentibus igitur ad specialissima necesse
est diuidentem per multitudinem ire, ascendentibus
uero ad generalissima necesse est colligere multi-
<lb n="5"/></p><p><note type="marginal">p. 76</note>
tu|dinem. collectiuum enim multorum in unam natu-
ram species est et magis id quod genus est, particularia
uero et singularia e contrario in multitudinem semper
diuidunt quod unum est; participatione enim speciei
plures homines unus, particularibus autem unus et
<lb n="10"/>
communis plures; diuisiuum est enim semper quod
singulare est, collectiuum autem et adunatiuum quod
commune est.</p><p>Diuidere est in multitudinem quod unum fuerat ante dis-
soluere, omnisque diuisio e contrario compositionem coniunc-
<lb n="15"/>
tionemque meditatur. quod enim, cum sit unum, dispertiendo
diuiditur, id ipsum ex pluribus rursus partibus adunando
componitur. ut igitur superius dictum est, indiuiduorum qui-
dem similitudinem species colligunt, specierum uero genera :
similitudo uero nihil est aliud nisi quaedam unitas qualitatis.
<lb n="20"/>
ergo substantialem similitudinem indiuiduorum species colli-
gere manifestum est, substantialem uero similitudinem spe-
cierum genera contrahunt et ad se ipsa reducunt. rursus
<note type="footnote">3—13] Porph. p. 6, 16—23 (Boeth. p. 32, 1—8). 9 participa-
tione—11 plures] Abaelardus, Theolog. christ., II p. 486 ed. Cousin.
18 superius] p. 166, 8 ss.</note>
<note type="footnote">3 <hi rend="italic">ante</hi> igitur <hi rend="italic">add</hi>. illis <hi rend="italic">L</hi> necesse—singulare est <hi rend="italic">(12) om. N</hi>
4 ire <hi rend="italic">ante</hi> per <hi rend="italic">L</hi><foreign xml:lang="grc">T</foreign> ascendentibus—plures <hi rend="italic">(11)</hi>] <foreign xml:lang="grc">Ω</foreign>, <hi rend="italic">om. cett</hi>. 6 <hi rend="italic">post</hi>
multitudinem <hi rend="italic">excidisse</hi> in unum <hi rend="italic">coni. Busse</hi> (<hi rend="italic">cum Porph. p. 6, 18</hi> <foreign xml:lang="grc">e’:;
εν</foreign>), <hi rend="italic">add. edd</hi>. 8 e contrario—semper] <foreign xml:lang="grc">Γ</foreign> <hi rend="italic">edd. cum Porph. p. 6, 20</hi>
semper in multitudinem e contrario <hi rend="italic">cett. codd. Busse</hi> 9 est unum <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign>
10 unus, unus autem et communis particularibus plures <hi rend="italic">Abaelard</hi>.
11 commune <foreign xml:lang="grc">P</foreign><hi rend="italic">a.c</hi>. communes <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> enim post <hi rend="italic">est FS</hi><foreign xml:lang="grc">Φ</foreign>, <hi rend="italic">om. CELR</hi>,
<hi rend="italic">ante</hi> est <hi rend="italic">cett</hi>. 12 est <hi rend="italic">om. E</hi> 14 est] enim <hi rend="italic">C</hi> est enim <hi rend="italic">L</hi> in <hi rend="italic">om. G</hi>,
<hi rend="italic">s. l. Lm2</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> dissoluere <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">C</hi> 17 plurimis <hi rend="italic">F</hi> 19 uero]
ergo <hi rend="italic">CEGLm1RS</hi> 20 nisi] ni <hi rend="italic">C</hi></note>
<pb n="229"/>
generis adunationem differentiae in species distribuunt, spe-
cieique adunationem in singulares indiuiduasque personas
accidentia partiuntur. cum igitur haec ita sint, necesse est
semper cum a genere descendis ad speciem, diuidendo semper
<lb n="5"/>
facere multitudinem, cum uero ab speciebus ascendis ad genera,
componendo colligere et plura quae in specierum differentiis
fuerant similitudine qualitatis adunare. in speciebus etiam
idem considerari potest. ut enim ipsae indiuidua, quae sunt
infinita, una similitudine substantiali colligunt. ita indiuidua
<lb n="10"/>
speciem propria infinitate distribuunt. omnia enim indi-
uidua disgregatiua sunt et diuisiua, species uero et genera
collectiua, species quidem indiuiduorum collectiua atque adu-
natiua, specierum uero genera, ut ita dicendum sit : genus
quidem species distribuunt et species ab indiuiduis in multi-
<lb n="15"/>
tudinem deducuntur, rursus autem genus quidem multas
species colligit, species autem particularem singularemque
multitudinem ad singularitatis deducit unitatem. igitur plus
genus adunatiuum est quam species. species namque sola
indiuidua colligit, genus uero tam species quam ipsarum quo-
<lb n="20"/>
que specierum indiuiduas contrahit singularesque personas. sed
in hoc conuenienti utitur exemplo dicens quoniam partici-
patione speciei, id est hominis, Cato, Plato et Cicero
pluresque reliqui homines unus, id est milia hominum
<note type="footnote">1 <hi rend="italic">post</hi> generis <hi rend="italic">s. l</hi>. ergo <hi rend="italic">E</hi> species] specie <hi rend="italic">G</hi> speciem <hi rend="italic">Lm1</hi> 2 <hi rend="italic">ante</hi>
indiuiduasque <hi rend="italic">s. l</hi>. in <hi rend="italic">Hm2</hi> 3 haec igitur <hi rend="italic">LNP</hi> 4 species <hi rend="italic">ELm2R</hi>
5 a <hi rend="italic">ELS</hi> ad (<hi rend="italic">tamen</hi> speciebus) <hi rend="italic">G</hi> 6 et <hi rend="italic">om</hi>. <hi rend="italic">EGLPRS</hi> plures
<hi rend="italic">EFGLPm1RS</hi> quae <hi rend="italic">ante</hi> fuerant <hi rend="italic">EGLPRS</hi> 7 fuerint <hi rend="italic">S</hi> simili-
tudinum (-nem <hi rend="italic">Pm2</hi>) qualitates (<hi rend="italic">ex</hi> -tis <hi rend="italic">Pm2) EFGLPRS ante</hi>
adunare <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">EGLPR</hi> 8 poterit <hi rend="italic">Lm2 ante</hi> ipsae <hi rend="italic">add</hi>. species
<hi rend="italic">N, post in mg. Cm1?</hi> ipsae] <hi rend="italic">Cm2H</hi> ipsa <hi rend="italic">cett</hi>. 9 unam similitudinem
substantialem <hi rend="italic">EFGLRS</hi> 10 propriam infinite (<hi rend="italic">uel</hi> -tae, -tate <hi rend="italic">H</hi>)
<hi rend="italic">EGHLPRS</hi> 12 <hi rend="italic">post</hi> adunatiua <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">CGH</hi> <hi rend="italic">(in mg. m1?) Lm2
NPm2</hi> 13 specierum uero genera <hi rend="italic">s. l. Hm2</hi> 14 distribuit <hi rend="italic">EGRS</hi>
15 ducuntur <hi rend="italic">EGHN</hi> 17 ducit <hi rend="italic">HN</hi> 19 cum species tum <hi rend="italic">N</hi>
20 indiuidua <hi rend="italic">EGHLPRS</hi> 21 participationi <hi rend="italic">G</hi> 23 <hi rend="italic">post</hi> unus <hi rend="italic">add</hi>.
est <hi rend="italic">Hm2</hi></note>
<pb n="230"/>
in eo quod sunt homines, unus homo est; at uero unus homo,
qui specialis est, si ad hominum multitudinem qui sub ipso
sunt consideretur, plures fiunt. ita et plures homines in spe-
ciali homine unus est et specialis unus in pluribus infinitus.
sic igitur quod singulare quidem est, diuisiuum est, quod
<lb n="5"/>
uero commune, quoniam multorum unum est, ut genus ac
species, collectiuum atque adunatiuum.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>