Descendentibus igitur ad specialissima necesse est diuidentem per multitudinem ire, ascendentibus uero ad generalissima necesse est colligere multi- p. 76 tu|dinem. collectiuum enim multorum in unam natu- ram species est et magis id quod genus est, particularia uero et singularia e contrario in multitudinem semper diuidunt quod unum est; participatione enim speciei plures homines unus, particularibus autem unus et communis plures; diuisiuum est enim semper quod singulare est, collectiuum autem et adunatiuum quod commune est. Diuidere est in multitudinem quod unum fuerat ante dis- soluere, omnisque diuisio e contrario compositionem coniunc- tionemque meditatur. quod enim, cum sit unum, dispertiendo diuiditur, id ipsum ex pluribus rursus partibus adunando componitur. ut igitur superius dictum est, indiuiduorum qui- dem similitudinem species colligunt, specierum uero genera : similitudo uero nihil est aliud nisi quaedam unitas qualitatis. ergo substantialem similitudinem indiuiduorum species colli- gere manifestum est, substantialem uero similitudinem spe- cierum genera contrahunt et ad se ipsa reducunt. rursus 3—13] Porph. p. 6, 16—23 (Boeth. p. 32, 1—8). 9 participa- tione—11 plures] Abaelardus, Theolog. christ., II p. 486 ed. Cousin. 18 superius] p. 166, 8 ss. 3 ante igitur add . illis L necesse—singulare est (12) om. N 4 ire ante per L T ascendentibus—plures (11) ] Ω , om. cett . 6 post multitudinem excidisse in unum coni. Busse ( cum Porph. p. 6, 18 e’:; εν ), add. edd . 8 e contrario—semper] Γ edd. cum Porph. p. 6, 20 semper in multitudinem e contrario cett. codd. Busse 9 est unum Φ 10 unus, unus autem et communis particularibus plures Abaelard . 11 commune P a.c . communes Φ enim post est FS Φ , om. CELR , ante est cett . 12 est om. E 14 est] enim C est enim L in om. G , s. l. Lm2 15 post dissoluere add . est C 17 plurimis F 19 uero] ergo CEGLm1RS 20 nisi] ni C generis adunationem differentiae in species distribuunt, spe- cieique adunationem in singulares indiuiduasque personas accidentia partiuntur. cum igitur haec ita sint, necesse est semper cum a genere descendis ad speciem, diuidendo semper facere multitudinem, cum uero ab speciebus ascendis ad genera, componendo colligere et plura quae in specierum differentiis fuerant similitudine qualitatis adunare. in speciebus etiam idem considerari potest. ut enim ipsae indiuidua, quae sunt infinita, una similitudine substantiali colligunt. ita indiuidua speciem propria infinitate distribuunt. omnia enim indi- uidua disgregatiua sunt et diuisiua, species uero et genera collectiua, species quidem indiuiduorum collectiua atque adu- natiua, specierum uero genera, ut ita dicendum sit : genus quidem species distribuunt et species ab indiuiduis in multi- tudinem deducuntur, rursus autem genus quidem multas species colligit, species autem particularem singularemque multitudinem ad singularitatis deducit unitatem. igitur plus genus adunatiuum est quam species. species namque sola indiuidua colligit, genus uero tam species quam ipsarum quo- que specierum indiuiduas contrahit singularesque personas. sed in hoc conuenienti utitur exemplo dicens quoniam partici- patione speciei, id est hominis, Cato, Plato et Cicero pluresque reliqui homines unus, id est milia hominum 1 post generis s. l . ergo E species] specie G speciem Lm1 2 ante indiuiduasque s. l . in Hm2 3 haec igitur LNP 4 species ELm2R 5 a ELS ad ( tamen speciebus) G 6 et om . EGLPRS plures EFGLPm1RS quae ante fuerant EGLPRS 7 fuerint S simili- tudinum (-nem Pm2 ) qualitates ( ex -tis Pm2) EFGLPRS ante adunare add . et EGLPR 8 poterit Lm2 ante ipsae add . species N, post in mg. Cm1? ipsae] Cm2H ipsa cett . 9 unam similitudinem substantialem EFGLRS 10 propriam infinite ( uel -tae, -tate H ) EGHLPRS 12 post adunatiua add . est CGH (in mg. m1?) Lm2 NPm2 13 specierum uero genera s. l. Hm2 14 distribuit EGRS 15 ducuntur EGHN 17 ducit HN 19 cum species tum N 20 indiuidua EGHLPRS 21 participationi G 23 post unus add . est Hm2 in eo quod sunt homines, unus homo est; at uero unus homo, qui specialis est, si ad hominum multitudinem qui sub ipso sunt consideretur, plures fiunt. ita et plures homines in spe- ciali homine unus est et specialis unus in pluribus infinitus. sic igitur quod singulare quidem est, diuisiuum est, quod uero commune, quoniam multorum unum est, ut genus ac species, collectiuum atque adunatiuum.