<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>His igitur cognitis sumamus praedicamenti unius exem-
plum, ut ab eo in ceteris quoque praedicamentis atque in
<lb n="10"/>
ceteris speciebus in uno filo atque ordine quid eueniat possit
agnosci. substantia igitur generalissimum genus est; haec
enim de cunctis aliis praedicatur. ac primum huius species
duae, corporeum, incorporeum; nam et quod corporeum est,
substantia dicitur et item quod incorporeum est, substantia
<lb n="15"/>
praedicatur. sub corporeo uero animatum atque inanimatum
corpus ponitur, sub animato corpore animal ponitur; nam si
sensibile adicias animato corpori, animal facis, reliqua uero
pars, id est species, continet animatum insensibile corpus. sub
animali autem rationale atque inrationale, sub rationali homo
<lb n="20"/>
atque deus; nam si rationali mortale subieceris, hominem
feceris, si inmortale, deum, deum uero corporeum; hunc enim
mundum ueteres deum uocabant et Iouis eum appellatione
<note type="footnote">1 quidem <hi rend="italic">om. EG</hi> collata] <hi rend="italic">FHm1NPm2</hi> collatae <hi rend="italic">Cm2EGHm2</hi>
(<hi rend="italic">add</hi>. e, <hi rend="italic">sed exters</hi>.) <hi rend="italic">Lm2</hi> collocata <hi rend="italic">Pm1</hi> collocatae <hi rend="italic">Cm1Lm1RS (in ras.)</hi>
sunt species <hi rend="italic">CLR</hi> 2 haec] et <hi rend="italic">C</hi> nominantur <hi rend="italic">FHNP</hi> 3 alterutrum
<hi rend="italic">Ea.r.Pm1</hi> alterutro <hi rend="italic">Pm2</hi> 5 ita <hi rend="italic">s. l. Em2Lm2, ante</hi> ut <hi rend="italic">C</hi> 6 ut
sint—est species <hi rend="italic">(7) s. l. Em2</hi> 9 igitur] ergo <hi rend="italic">E</hi> 11 <hi rend="italic">ante</hi> in <hi rend="italic">add</hi>.
ut <hi rend="italic">Lm2Pm2</hi> uno quoque <hi rend="italic">Em2H</hi> (quoq. <hi rend="italic">del. m1</hi>?) <hi rend="italic">PRS</hi> quod <hi rend="italic">Ea.c</hi>.
<hi rend="italic">GLm2Pm1R</hi> 14 duae <hi rend="italic">om. HN</hi> sunt <hi rend="italic">add. C,s.l. Pm2, ante</hi> duae <hi rend="italic">L post
pr</hi>. corporeum <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">C, s. l. Pm2</hi>, atque <hi rend="italic">FHN</hi> 15 <hi rend="italic">ante post</hi>. substantia
<hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">ES (del)</hi>, ex <hi rend="italic">R</hi> 17 sub animato—ponitur <hi rend="italic">om. R post</hi>. poni-
tur] collocatur <hi rend="italic">FHNP</hi> 18 adicies <hi rend="italic">RS</hi> 19 inanimatum <hi rend="italic">Cm1Lm2NPm2S</hi>
(in <hi rend="italic">s. l. minus cert</hi>.), <hi rend="italic">post add</hi>. et <hi rend="italic">s. l. Pm2</hi> 20 <hi rend="italic">post</hi> rationali <hi rend="italic">add</hi>.
autem <hi rend="italic">L</hi> 22 feceris <hi rend="italic">om. GRS, s. l. Em2</hi>, scil. fecisti (<hi rend="italic">ante</hi> hominem)
<hi rend="italic">s. l. Sm2</hi> constituis <hi rend="italic">L post</hi> uero <hi rend="italic">s. l</hi>. dico <hi rend="italic">Lm2, post</hi> corporeum <hi rend="italic">Sm2</hi>
23 deum ueteres <hi rend="italic">LN</hi></note>
<pb n="209"/>
dignati sunt deumque solem ceteraque caelestia corpora, quae
animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus
arbitratus est. sub homine uero indiuidui singularesque homines
ut Plato, Cato, Cicero et ceteri, quorum numerum pluralitas
<lb n="5"/>
infinita non recipit. cuius rei subiecta descriptio sub oculos
ponat exemplum. |</p><p>substantia
<note type="marginal">p. 70</note>
corporea | incorporea
corpus
animatum | inanimatum
animatum corpus
sensibile | insensibile
animal
rationale | inrationale
rationale animal
mortale | inmortale
homo
Plato | Cicero
Cato</p><p>Superius posita descriptio omnem ordinem a generalissimo us-
que ad indiuidua praedicationis ostendit. in qua quidem substantia
generalissimum dicitur genus, quoniam praeposita est omnibus,
<lb n="10"/>
nulli uero ipsa supponitur, et solum genus propter eandem
scilicet causam, homo autem species solum, quoniam Plato,
<note type="footnote">1 dignati sunt] designauerunt <hi rend="italic">Em2</hi> deum quoque <hi rend="italic">HLm2P</hi> 2 cum]
tum <hi rend="italic">Em2F</hi> platone <hi rend="italic">Lm2PSm1</hi> tunc <hi rend="italic">CGLSm1</hi> 4 cato <hi rend="italic">om. C, ante</hi>
plato <hi rend="italic">L</hi>, tito <hi rend="italic">N</hi> 5 oculis <hi rend="italic">CFP</hi> 6 ponit <hi rend="italic">Lm1 figuram supra de-
pictam exhibent P (est altera de duabus ipsa quoque a m1 facta, prior
minus dilucida est), nisi quod ad pr</hi>. animal <hi rend="italic">add</hi>. sensibile <hi rend="italic">et</hi> rationale <hi rend="italic">post
post</hi>. animal <hi rend="italic">pos., et E, in quo ordo nominum</hi> cato plato cicero <hi rend="italic">est, simillima
est in G, sed extrema pars</hi> homo—Cicero <hi rend="italic">deest, et in H, nomina tamen</hi>
socrates plato cicero <hi rend="italic">sunt; in S uoces mediae tantum</hi> substantia—homo
<hi rend="italic">extant, sub uoce homo unum nomen est</hi> FVLCO GONCŁ, <hi rend="italic">(explicare non
potuimus); figura deest in CFLNR, in F post</hi> ponat exemplum <hi rend="italic">est</hi>
SVBSTANTIA 8 ad <hi rend="italic">om. H, s. l. Em2</hi> indiuiduum <hi rend="italic">FLN</hi> in
qua] et <hi rend="italic">E</hi> 10 uero] ergo <hi rend="italic">H</hi></note>
<pb n="210"/>
Cato et Cicero, quibus est ipsa praeposita, non differunt specie,
sed numero tantum. corporeum uero, quod secundum a sub-
stantia collocatur, et species esse probatur et genus, substantiae
species, genus animati. at uero animatum genus est animalis,
corporei species. est enim animatum genus sensibilis, animatum
<lb n="5"/>
uero sensibile animal est; ipsum igitur animatum propter pro-
priam differentiam, quod est sensibile, recte genus esse dicitur
animalis. animal uero rationalis genus est et rationale mor-
talis. cumque rationale mortale nihil sit aliud nisi homo,
rationale fit animalis species, hominis genus. homo uero ipse
<lb n="10"/>
Platonis, Catonis, Ciceronis non erit, ut dictum est, genus,
sed est solum species. nec solum differentiae rationalis species
est homo, uerum etiam Platonis et Catonis ceterorumque
species appellatur, propter diuersam scilicet causam. nam
rationalis idcirco est species, quoniam rationale per mortale
<lb n="15"/>
atque inmortale diuiditur, cum sit homo mortale. idem nero
homo species est Platonis atque ceterorum; forma enim eorum
omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo. est
autem communis omnium regula eas esse species specialis-
simas quae supra sola indiuidua collocantur, ut homo, equus,
<lb n="20"/>
coruus — sed non auis; auium enim multae sunt species, sed
hae tantum species esse dicuntur —, quorum subiecta ita sibi
sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non
possint. in omni autem hac dispositione priora genera cum
inferioribus coniunguntur, ut posteriores efficiant species; nam
<lb n="25"/>
<note type="footnote">1 Cato] tito <hi rend="italic">N</hi> et <hi rend="italic">om. P, s. l. Lm2</hi> 5 corporis <hi rend="italic">FN</hi> enim]
autem <hi rend="italic">CLSm2</hi> 6 ipsum <hi rend="italic">post</hi> igitur <hi rend="italic">FL (s. l. m2), om. EGRS</hi> propter]
praeter <hi rend="italic">H</hi> 7 quae <hi rend="italic">ER</hi> 8 <hi rend="italic">post</hi> rationale <hi rend="italic">add</hi>. est genus <hi rend="italic">R, s. l</hi>. scil.
genus <hi rend="italic">L</hi> 11 Catonis <hi rend="italic">om. CLN</hi> titonis <hi rend="italic">N ante</hi> Ciceronis <hi rend="italic">add</hi>. et
<hi rend="italic">CFHP</hi> 12 species est solum <hi rend="italic">C</hi> 13 catonis et platonis <hi rend="italic">CL</hi> platonis
titonis <hi rend="italic">N</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> rationalis <hi rend="italic">add</hi>. homo <hi rend="italic">G</hi> 16 homo <hi rend="italic">om. EGLS</hi>
17 atque] et <hi rend="italic">C</hi> eorum enim <hi rend="italic">E</hi> 18 erit] est <hi rend="italic">FHNP</hi> 19 <hi rend="italic">ante</hi> om-
nium <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">R post</hi> regula <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">EG</hi> esse <hi rend="italic">ante</hi> eas <hi rend="italic">FNS</hi>
<hi rend="italic">(s. l. m2), om. EGR</hi> 21 enim] uero <hi rend="italic">CEGLRS</hi> 22 haec <hi rend="italic">Gm1NR</hi>
hee <hi rend="italic">P</hi> species <hi rend="italic">om. E</hi> quarum <hi rend="italic">Em2FSm2</hi> sibi <hi rend="italic">om. R</hi> 24 dis-
putatione <hi rend="italic">F</hi> 25 iunguntur <hi rend="italic">CLm1</hi> coniungantur <hi rend="italic">m2</hi> efficiunt
<hi rend="italic">Fa.c.Sm1</hi> efficiat <hi rend="italic">m2</hi></note>
<pb n="211"/>
ut sit corpus substantia, cum corporalitate coniungitur et est
substantia corporea corpus. item ut sit animatum, corporeum
atque substantia animato copulatur et est animatum substantia
corporea habens animam. item ut sit sensibile, eidem tria illa
<lb n="5"/>
superiora iunguntur. nam quod est sensibile, tantum est,
quantum substantia corporea animata retinens sensum, quod
totum animal est. item superiora omnia rationi iuncta effi-
ciunt rationale postremumque hominem superiora omnia nihilo
minus terminant; est enim homo substantia corporea, animata,
<lb n="10"/>
sensibilis, rationalis, mortalis. nos uero definitionem hominis
reddimus dicentes animal rationale, mortale, in animali scilicet
includentes et substantiam et corporeum et animatum atque
sensibile. et in ceteris quidem speciebus atque generibus ad
hunc modum uel genera diuiduntur uel species describuntur.</p><lb n="15"/></div></div></div></body></text></TEI>