His igitur cognitis sumamus praedicamenti unius exem- plum, ut ab eo in ceteris quoque praedicamentis atque in ceteris speciebus in uno filo atque ordine quid eueniat possit agnosci. substantia igitur generalissimum genus est; haec enim de cunctis aliis praedicatur. ac primum huius species duae, corporeum, incorporeum; nam et quod corporeum est, substantia dicitur et item quod incorporeum est, substantia praedicatur. sub corporeo uero animatum atque inanimatum corpus ponitur, sub animato corpore animal ponitur; nam si sensibile adicias animato corpori, animal facis, reliqua uero pars, id est species, continet animatum insensibile corpus. sub animali autem rationale atque inrationale, sub rationali homo atque deus; nam si rationali mortale subieceris, hominem feceris, si inmortale, deum, deum uero corporeum; hunc enim mundum ueteres deum uocabant et Iouis eum appellatione 1 quidem om. EG collata] FHm1NPm2 collatae Cm2EGHm2 ( add . e, sed exters .) Lm2 collocata Pm1 collocatae Cm1Lm1RS (in ras.) sunt species CLR 2 haec] et C nominantur FHNP 3 alterutrum Ea.r.Pm1 alterutro Pm2 5 ita s. l. Em2Lm2, ante ut C 6 ut sint—est species (7) s. l. Em2 9 igitur] ergo E 11 ante in add . ut Lm2Pm2 uno quoque Em2H (quoq. del. m1 ?) PRS quod Ea.c . GLm2Pm1R 14 duae om. HN sunt add. C,s.l. Pm2, ante duae L post pr . corporeum add . et C, s. l. Pm2 , atque FHN 15 ante post . substantia add . et ES (del) , ex R 17 sub animato—ponitur om. R post . poni- tur] collocatur FHNP 18 adicies RS 19 inanimatum Cm1Lm2NPm2S (in s. l. minus cert .), post add . et s. l. Pm2 20 post rationali add . autem L 22 feceris om. GRS, s. l. Em2 , scil. fecisti ( ante hominem) s. l. Sm2 constituis L post uero s. l . dico Lm2, post corporeum Sm2 23 deum ueteres LN dignati sunt deumque solem ceteraque caelestia corpora, quae animata esse cum Plato, tum plurimus doctorum chorus arbitratus est. sub homine uero indiuidui singularesque homines ut Plato, Cato, Cicero et ceteri, quorum numerum pluralitas infinita non recipit. cuius rei subiecta descriptio sub oculos ponat exemplum. | substantia p. 70 corporea | incorporea corpus animatum | inanimatum animatum corpus sensibile | insensibile animal rationale | inrationale rationale animal mortale | inmortale homo Plato | Cicero Cato Superius posita descriptio omnem ordinem a generalissimo us- que ad indiuidua praedicationis ostendit. in qua quidem substantia generalissimum dicitur genus, quoniam praeposita est omnibus, nulli uero ipsa supponitur, et solum genus propter eandem scilicet causam, homo autem species solum, quoniam Plato, 1 dignati sunt] designauerunt Em2 deum quoque HLm2P 2 cum] tum Em2F platone Lm2PSm1 tunc CGLSm1 4 cato om. C, ante plato L , tito N 5 oculis CFP 6 ponit Lm1 figuram supra de- pictam exhibent P (est altera de duabus ipsa quoque a m1 facta, prior minus dilucida est), nisi quod ad pr . animal add . sensibile et rationale post post . animal pos., et E, in quo ordo nominum cato plato cicero est, simillima est in G, sed extrema pars homo—Cicero deest, et in H, nomina tamen socrates plato cicero sunt; in S uoces mediae tantum substantia—homo extant, sub uoce homo unum nomen est FVLCO GONCŁ, (explicare non potuimus); figura deest in CFLNR, in F post ponat exemplum est SVBSTANTIA 8 ad om. H, s. l. Em2 indiuiduum FLN in qua] et E 10 uero] ergo H Cato et Cicero, quibus est ipsa praeposita, non differunt specie, sed numero tantum. corporeum uero, quod secundum a sub- stantia collocatur, et species esse probatur et genus, substantiae species, genus animati. at uero animatum genus est animalis, corporei species. est enim animatum genus sensibilis, animatum uero sensibile animal est; ipsum igitur animatum propter pro- priam differentiam, quod est sensibile, recte genus esse dicitur animalis. animal uero rationalis genus est et rationale mor- talis. cumque rationale mortale nihil sit aliud nisi homo, rationale fit animalis species, hominis genus. homo uero ipse Platonis, Catonis, Ciceronis non erit, ut dictum est, genus, sed est solum species. nec solum differentiae rationalis species est homo, uerum etiam Platonis et Catonis ceterorumque species appellatur, propter diuersam scilicet causam. nam rationalis idcirco est species, quoniam rationale per mortale atque inmortale diuiditur, cum sit homo mortale. idem nero homo species est Platonis atque ceterorum; forma enim eorum omnium homo erit substantialis atque ultima similitudo. est autem communis omnium regula eas esse species specialis- simas quae supra sola indiuidua collocantur, ut homo, equus, coruus — sed non auis; auium enim multae sunt species, sed hae tantum species esse dicuntur —, quorum subiecta ita sibi sunt consimilia, ut substantialem differentiam habere non possint. in omni autem hac dispositione priora genera cum inferioribus coniunguntur, ut posteriores efficiant species; nam 1 Cato] tito N et om. P, s. l. Lm2 5 corporis FN enim] autem CLSm2 6 ipsum post igitur FL (s. l. m2), om. EGRS propter] praeter H 7 quae ER 8 post rationale add . est genus R, s. l . scil. genus L 11 Catonis om. CLN titonis N ante Ciceronis add . et CFHP 12 species est solum C 13 catonis et platonis CL platonis titonis N 15 post rationalis add . homo G 16 homo om. EGLS 17 atque] et C eorum enim E 18 erit] est FHNP 19 ante om- nium add . et R post regula add . est EG esse ante eas FNS (s. l. m2), om. EGR 21 enim] uero CEGLRS 22 haec Gm1NR hee P species om. E quarum Em2FSm2 sibi om. R 24 dis- putatione F 25 iunguntur CLm1 coniungantur m2 efficiunt Fa.c.Sm1 efficiat m2 ut sit corpus substantia, cum corporalitate coniungitur et est substantia corporea corpus. item ut sit animatum, corporeum atque substantia animato copulatur et est animatum substantia corporea habens animam. item ut sit sensibile, eidem tria illa superiora iunguntur. nam quod est sensibile, tantum est, quantum substantia corporea animata retinens sensum, quod totum animal est. item superiora omnia rationi iuncta effi- ciunt rationale postremumque hominem superiora omnia nihilo minus terminant; est enim homo substantia corporea, animata, sensibilis, rationalis, mortalis. nos uero definitionem hominis reddimus dicentes animal rationale, mortale, in animali scilicet includentes et substantiam et corporeum et animatum atque sensibile. et in ceteris quidem speciebus atque generibus ad hunc modum uel genera diuiduntur uel species describuntur.