<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Superior de genere disputatio uideatur forsitan omnem
etiam speciei consumpsisse tractatum. nam cum genus ad
aliquid praedicetur, id est ad speciem, cognosci natura generis
non potest, si speciei quae sit intellegentia nesciatur. sed
<lb n="5"/>
quoniam diuersa est in suis naturis eorum consideratio atque
discretio, diuersa in permixtis, idcirco sicut singula in prooemio
proposuit, ita diuidere cuncta persequitur. ac primum post
generis disputationem de specie tractat. de qua quidem
dubitari potest. si enim haec fuit ratio praeponendi generis
<lb n="10"/>
reliquis omnibus, quod naturae suae magnitudine cetera con-
tineret, non aequum erat speciem differentiae in ordine trac-
tatus anteponere, quod differentia speciem contineret, cura
praesertim differentiae ipsas species informent. prius autem est
quod informat quam id quod eius informatione perficitur.
<lb n="15"/>
posterior igitur est species a differentia, prius igitur de dif-
ferentia tractandum fuit. etenim prooemio etiam consentiret, in
quo eum ordinem collocauit quem naturalis ordo suggessit,
dicens utile esse nosse quid genus sit et quid differentia.
huic respondendum est quaestioni, quoniam omnia quaecumque
<lb n="20"/>
<note type="footnote">19 dicens] p. 147, 5. 7. 148, 17.</note>
<note type="footnote">2 uidetur <hi rend="italic">CGHL, ras. ex</hi> uideatur <hi rend="italic">PS</hi> 3 sumpsisse <hi rend="italic">CHN</hi> 5 ne-
scitur <hi rend="italic">FHm1</hi> 7 mixtis <hi rend="italic">Fa.c.Lm1</hi> 8 posuit <hi rend="italic">H</hi> diuidere <hi rend="italic">ante</hi> ita
<hi rend="italic">G, post</hi> cuncta <hi rend="italic">CLP</hi>, diuise <hi rend="italic">HNa.c</hi>. prosequitur <hi rend="italic">Gm1PR</hi> 10 pro-
ponendi <hi rend="italic">CFNR</hi> genus <hi rend="italic">R</hi> 12 nonne <hi rend="italic">Em2FHPSm2 ante</hi> aequum
<hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">HP, s. l. Em2</hi> speciei differentiam <hi rend="italic">EFHLm2P; cf. p. 239, 9</hi>
13 obtineret <hi rend="italic">CLm1</hi> 14 ipsae <hi rend="italic">CNP</hi> est <hi rend="italic">s. l. Gm2Lm2</hi> 15 informet <hi rend="italic">E</hi>
16 post <hi rend="italic">Em1GLm1RS</hi> igitur] ergo <hi rend="italic">C</hi> a <hi rend="italic">om. CRS, er. L</hi> 17 ut enim <hi rend="italic">N</hi>
ut <hi rend="italic">CH</hi> etiam <hi rend="italic">om. CF</hi> 18 <hi rend="italic">post</hi> quo <hi rend="italic">add</hi>. prius <hi rend="italic">CN</hi> eam ordine <hi rend="italic">CFN</hi>
quam <hi rend="italic">CFN</hi> 19 <hi rend="italic">post</hi> dicens <hi rend="italic">add</hi>. ubi ait <hi rend="italic">E</hi> 20 <hi rend="italic">ante</hi> huic <hi rend="italic">add</hi>. sed <hi rend="italic">E</hi></note>
<pb n="199"/>
ad aliquid praedicantur, substantiam semper ex oppositis
sumunt. ut igitur non potest esse pater, nisi sit filius, nec
filius, nisi praecedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero,
ita etiam in genere ac specie uidere licet. species quippe nisi
<lb n="5"/>
generis non est rursusque genus esse non potest, nisi referatur
ad speciem; nec uero substantiae quaedam aut res absolutae
esse putandae sunt genus ac species, ut superius quoque
dictum est, sed quicquid illud est quod in naturae proprietate
consistat, id tunc fit genus ac species, cum uel ad inferiora
<lb n="10"/>
uel ad superiora referatur. quorum ergo relatio alterutrum
constituit, eorum continens factus est iure tractatus :
							</p></div></div></div></body></text></TEI>