Superior de genere disputatio uideatur forsitan omnem etiam speciei consumpsisse tractatum. nam cum genus ad aliquid praedicetur, id est ad speciem, cognosci natura generis non potest, si speciei quae sit intellegentia nesciatur. sed quoniam diuersa est in suis naturis eorum consideratio atque discretio, diuersa in permixtis, idcirco sicut singula in prooemio proposuit, ita diuidere cuncta persequitur. ac primum post generis disputationem de specie tractat. de qua quidem dubitari potest. si enim haec fuit ratio praeponendi generis reliquis omnibus, quod naturae suae magnitudine cetera con- tineret, non aequum erat speciem differentiae in ordine trac- tatus anteponere, quod differentia speciem contineret, cura praesertim differentiae ipsas species informent. prius autem est quod informat quam id quod eius informatione perficitur. posterior igitur est species a differentia, prius igitur de dif- ferentia tractandum fuit. etenim prooemio etiam consentiret, in quo eum ordinem collocauit quem naturalis ordo suggessit, dicens utile esse nosse quid genus sit et quid differentia. huic respondendum est quaestioni, quoniam omnia quaecumque 19 dicens] p. 147, 5. 7. 148, 17. 2 uidetur CGHL, ras. ex uideatur PS 3 sumpsisse CHN 5 ne- scitur FHm1 7 mixtis Fa.c.Lm1 8 posuit H diuidere ante ita G, post cuncta CLP , diuise HNa.c . prosequitur Gm1PR 10 pro- ponendi CFNR genus R 12 nonne Em2FHPSm2 ante aequum add . et HP, s. l. Em2 speciei differentiam EFHLm2P; cf. p. 239, 9 13 obtineret CLm1 14 ipsae CNP est s. l. Gm2Lm2 15 informet E 16 post Em1GLm1RS igitur] ergo C a om. CRS, er. L 17 ut enim N ut CH etiam om. CF 18 post quo add . prius CN eam ordine CFN quam CFN 19 post dicens add . ubi ait E 20 ante huic add . sed E ad aliquid praedicantur, substantiam semper ex oppositis sumunt. ut igitur non potest esse pater, nisi sit filius, nec filius, nisi praecedat pater, alteriusque nomen pendet ex altero, ita etiam in genere ac specie uidere licet. species quippe nisi generis non est rursusque genus esse non potest, nisi referatur ad speciem; nec uero substantiae quaedam aut res absolutae esse putandae sunt genus ac species, ut superius quoque dictum est, sed quicquid illud est quod in naturae proprietate consistat, id tunc fit genus ac species, cum uel ad inferiora uel ad superiora referatur. quorum ergo relatio alterutrum constituit, eorum continens factus est iure tractatus :