Dicitur autem et aliter rursus genus, quod est unius cuiusque generationis principium uel ab eo qui genuit uel a loco in quo quis genitus est. sic enim Orestem quidem dicimus a Tantalo habere genus, Hyllum autem ab Hercule, et rursus Pindarum qui- dem Thebanum esse genere, Platonem uero Athenien- sem; etenim patria principium est unius cuiusque generationis, quemadmodum et pater. haec autem uide- tur promptissima esse significatio; Romani enim sunt qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidae, qui a Cecrope, et horum proximi. Quattuor omnino sunt principia quae unum quodque prin- cipaliter efficiunt. est enim una causa quae effectiua dicitur, uelut pater filii, est alia quae materialis, uelut lapides domus, tertia forma, uelut hominis rationabilitas, quarta, quam ob rem, uelut pugnae uictoria. duae uero sunt quae per accidens unius 3—13] Porph. p. 1, 23—2, 7 (Boeth. p. 26, 8—16). 4 generationis om . A , in ras. C quae Gm1 ll m1 5 a loco] ab eo loco CEGLRS; Porph. p. 2, 1 άπ6 τού τόποα sic ex si Cm2 enim in ras. Cm2 6 oresthē C oresten LN ΣΝΑΣΦ horestem FH T dicemus S genus habere F 7 Hyllum] Gm1 yllum m2 illum ( ad quod s. l . tan- talum A m2 ) cett . autem om. G 8 ante Thebanum add . dicimus 2 9 principium] Porph. p. 2,4 αρχή τις ; cf. infra p. 178, 17 10 et] Ν Ψ (er. uid.) brm, s. l . Δ , om. cett. Busse; Porph. p. 2, 5 καί om. codd. quidam (habet M) ; cf. p. 176, 1 11 esse om. H sunt om. EFG- ΗΝS ΑΑΣ , s. l. Lm2 , in mg . U m2 dicuntur edd.; Porph. p. 2, 6 λέγονται ; cf. p. 176, 7 12 cecropides Σ 13 a Cecrope] cecropis Ea.c . (a cecropis p.c .) G (cae- m1 ci- m2 ) R ex genere descendunt cecropis LS ΑΑΣ , s. l. Em2 ( om . cecropis), fort. ex p. 176, 8 ; Porph. Κ εκροπίδαι ol άπό Κέκροπος eorum HL A , in ras . 2 14 efficiunt principaliter H 16 filii] et filius Em1FGLPRS post materialis add . dicitur FPR 17 ante forma add . a R, s. l. Sm2, ras. in E uelut * (i er .) C quam] NS, om. R , quae cett., fort. recte ob rem s. l. Rm2 18 pugnae uictoria] N pugna uictoriae cett . duo CNP accidentes Ea.c.GHm1 ( in mg . ał accidentialiter m2 ) Lm1RSm2 accidentis m1 cuiusque dicuntur esse principia, locus scilicet ac tempus. quoniam enim omne quod nascitur uel fit, in loco ac tempore est, quicquid loco uel tempore natum factumue fuerit, eum locum uel id tempus accidenter dicitur habere principium. horum omnium in hac secunda generis significatione duo quae- dam ex alterutris assumit, quae ad significationem generis uidebuntur accommoda, ex his quidem quae principalia sunt, effectiuum, | ex his uero quae accidentia, locum. ait enim ‘genus p. 59 dicitur et a quo quis genitus est’, quod est effectiua princi- palium causa, ‘et in quo quis loco est procreatus’, quae est accidens causa principii. itaque haec secunda significatio duo continet, eum a quo quis procreatus est, et locum in quo quis editus, ut exempla quoque demonstrant. Orestem enim dicimus a Tantalo genus ducere; Tantalus quippe Pelopem, Pelops Atreum, Atreus Agamemnonem, Agamemnon genuit Orestem. itaque a procreatione genus hoc dictum est. at uero Pindarum dicimus esse Thebanum, scilicet quoniam Thebis editus tale generis nomen accepit. sed quoniam diuersum est illud, a quo quis procreatus est, locusque in quo quis editus, uidetur diuersa esse generis significatio procreantis et loci, quam in secunda scilicet parte enumerans unam fecit. sed ne uideretur duplex, per similitudinem coniunxit dicens : etenim patria principium est unius cuiusque generationis, 2 uel in ras. E et C 3 quicquid ex quo quid Cm2, ante add . et F, post add . enim L 4 accidentaliter CLN accidentialiter EGPSm2; cf. indicem Meiseri 5 ex alterutris duo quaedam FP 6 consumit S sunt Cm1H sumit Cm2, s. l. N generis significationem H 7 uidebantur LPRS uideantur EG accommodata R post quidem add . causis codd., om. unus F, del. Hm2 8 ante effectiuum add . sumit H accidentalia N 9 dici CFNP et om. C, s. l. Lm2 quisque CGRS 10 loco procreatus est L procreatus est loco N quod GKS 13 editus] editus est FHNP post quoque add . ipsa FHP, s. l. Lm2 oresten LN , item 16 14 pelopen E 15 agamemnonen EG (-men) 17 quoniam] quia FHN ante Thebis s. l. a Hm2? 18 editus] editus est CL accipit C est om. G 19 pr. quisque R editus] editus est NP (est s. l. m2 ) 22 post uideretur add . tamen EP, s. l. Lm2 adiunxit FN 23 patria s. l. Cm2, in mg. F generati Em1 generis RSm1 quemadmodum et pater. sed quoniam in significationibus euenit fere, ut sit aliquid quod intellectui significatae rei pro- pinquius esse uideatur, quoniam duas generis apposuit signi- ficationes, multitudinis scilicet et procreantis, cui generis nomen conuenientius aptetur, iudicat atque discernit dicens hanc esse promptissimam generis significationem quae a procreante deducta sit; hi enim maxime Cecropidae sunt qui a Cecrope descendunt, hi Romani, qui a Romulo. quae cum ita sint, confundi rursus generis significationes uidentur. si enim hi sunt maxime Romani qui a Romulo originem trahunt, et haec significatio illa est quae a procreante deducitur, ubi est reliqua, quam primam quoque enumerauit, quae est ‘mul- titudinis ad unum et ad se inuicem quodammodo se habentium collectio’? sed acutius intuentibus plurimae admodum diffe- rentiae sunt. aliud est enim a quolibet primo procreante genus ducere, aliud unum genus esse plurimorum. illud enim et per rectam sanguinis lineam fieri potest et non in multa diffundi, ut si per unicos familia descendat, huic enim aptabitur secunda illa generis significatio, quae a procreante deducitur; prima uero illa non nisi in multitudine consistit. illud quoque est, quod prima procreationis principium non requirit, sed, ut ipse ait, sufficit aliquo modo se habere ad id unde huiusmodi generis principium sumitur, secunda uero significatio nullam uim nisi procreante sortitur. item in illa primae significationis multitudine huius secundae particularitas continetur, ut in 2 fere] saepe C (ante euenit ) LNPm2S intellectu G signi- ficandae FRSm2 propinquis F propinquus Gm1PR propinquum N 3 quoniamque Em2HLm2P, post quoniam add . qui Sm1, del. m2 4 generi EGH (s er .) 6 esse om. G 7 ducta R cecropides R 8 Cecrope] cecropede FR (-ide) post Romulo add . descendunt N 9 significationes generis C 11 ducitur Lm1 15 est s. l. F, post enim CL enim om. N aliquolibet ( om . a) G 16 deducere CLm1 et om. N 18 si s. l. Lm2, del. Sm2 per—descendat] puer unicus familiam distendat Cm1FHN aptatur N 21 est] est intellegendum C primae Hm2 24 procreante Engelbrecht prima EGHLm1RS Romanorum genere Scipiadarum genus; nam cum sint Romani, Scipiadae sunt. quoniam enim ad Romulum et ad ceteros Romanos secundum Romuli habitudinem iuncti sunt, Romani sunt, Scipiadae uero dicuntur ad secundam generis significa- tionem, quia eorum familiae Scipio et sanguinis principium fuit. Et prius quidem appellatum est genus unius cuius- que generationis principium, dehinc etiam multitudo eorum qui sunt ab uno principio, ut a Romulo; namque diuidentes et ab aliis separantes dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus. Sensus facilis et expeditus, si tamen ambiguitas una sol- uatur. cum enim prius multitudinis significationem retulerit ad generis nomen, post autem ad procreationis initium, nunc contrario modo illam prius a se enumeratam significationem dicere uidetur quae est procreationis, illam uero posteriorem quae est multitudinis; quod contrarium uideri potest, si quis ad ordinem superius digestae disputationis aspexerit. sed hic non de se loquitur, sed de humani consuetudine sermonis, in quo prius eam significationem generis fuisse dicit quae a procreante sit tracta, accedente uero aetate loquendi usu nomen generis etiam ad multitudinem habentem se quodam- modo ad aliquem fuisse translatum, hoc uero idcirco, quoniam 7—11] Porph. p. 2, 7—10 (Boeth. p. 26, 16—19). 1 nam] natura CFL 2 scipiades HNP ante pr. ad add . et FHNP , s. l. Em2Lm2 post, ad om. L 4 scipiades N 5 quia] quod E et om. NP, s. l. Cm2 8 generationis in ras. Cm2 generis PR 9 nam- que ( sic etiam B Bussii )] om . ΛΦ , add. Hm2 \ m2 nam 2 quam edd. Busse; Porph. p. 2, 8 το πλήθ-ος—δ 10 post aliis add . generibus F , s. l. Lm2 11 collationem Λ collectionem post esse HP ; romanorum esse collectionem F 12 post facilis s. l . est Lm2Pm2 facile ( om . et) FN expeditur FNPa.c . 13 retulerat F retulit R 14 post , ad om. FHNR, s. l. Sm2 post nunc s. l . autem Lm2 15 prius] posterius CLm2NP numeratam N 16 post uidetur add . priorem CGLNP 18 perspexerit C 21 loquendique CN et (s. l. m1?) loquendi H 23 ante hoc s. l . dicit Lm1?, post idcirco in mg . dixit Pm2 superius dixerat : haec enim uidetur promptissima esse significatio, ut ab hac, id est secunda, quam promptissimam significationem esse dixit, illa quoque nuncupata uideretur, quae est multitudinis. prius enim genus inter homines appel- latum est quod quis a generante deduceret, post autem factum est, ut per loquendi usum etiam multitudinis ad aliquem p. 60 quodammo|do se habentis genus diceretur propter diuisionem scilicet gentium, ut esset inter eas nominis societatisque discretio.