<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Sed quoniam generis nomen multa significat hoc - est
<lb n="10"/>
enim quod ait : Videtur autem neque genus neque spe-
cies simpliciter dici; ubi enim non est simplex dictio, illic
multiplex significatio est —, prius huius nominis significationes
discernit ac separat, ut de qua significatione generis tractaturus
est, sub oculis ponat, sed cum neque genus neque species
<lb n="15"/>
neque differentia nec proprium nec accidens significatione
simplici sint, cur de his tantum duobus, genere inquam ac
specie, dixit non simpliciter dici, cum proprium, differentia
atque accidens ipsa quoque sint significatione multiplici? dicen-
dum est quoniam longitudinem uitans tantum speciem nomi-
<lb n="20"/>
nauit eamque idcirco, ne solum genus significationis esse multi-
plicis putaretur, enumerat autem primam quidem generis signi-
ficationem hoc modo;</p><p>Genus enim dicitur et aliquorum quodammodo se
habentium ad unum aliquid et ad seinuicem collectio,
<note type="footnote">10 s.] Porph. p. 1, 18 (Boeth. p. 26, 1). 23—p. 172. 5] Porph.
p. 1, 18—23 (Boeth. p. 26, 1—8).</note>
<note type="footnote">1 esse <hi rend="italic">om. P</hi> 2 <hi rend="italic">post</hi> grammaticum <hi rend="italic">add</hi>. esse <hi rend="italic">FHP</hi>, <hi rend="italic">s. l. Em2</hi>
3 esse <hi rend="italic">post est Gm2L</hi>, <hi rend="italic">om. EGmIRS, post</hi> esse <hi rend="italic">add</hi>. constituas <hi rend="italic">EP</hi>,
<hi rend="italic">s. l. Lm2 alt</hi>. est] sit <hi rend="italic">FHNP</hi> 5 et om. <hi rend="italic">FHNR</hi> consummantur <hi rend="italic">S</hi>
9 enim est <hi rend="italic">L</hi> 10 ante Videtur <hi rend="italic">add</hi>. INCIPIT <foreign xml:lang="grc">Δ</foreign> DE GENERE <foreign xml:lang="grc">ΓΔΛΠ2Φ</foreign>
Incipit diffinicio generis <foreign xml:lang="grc">Ψ</foreign> <hi rend="italic">m. post., om. cett</hi>. autem <hi rend="italic">om. HN</hi> 12 est
significatio <hi rend="italic">C</hi> 13 tractatus <hi rend="italic">R</hi> 14 est] sit <hi rend="italic">P</hi> oculos <hi rend="italic">HN</hi> neque
genus <hi rend="italic">om. C</hi> 15 <hi rend="italic">pr</hi>. nec <hi rend="italic">FHP</hi> neque proprium neque <hi rend="italic">N</hi> 16 simplicia
<hi rend="italic">G</hi>(a <hi rend="italic">add. m1 uel 2) LSm2</hi> ac] et C 17 non] nec <hi rend="italic">G</hi> 18 atque
<hi rend="italic">om. C</hi> 19 est om. <hi rend="italic">G</hi> 20 solem <hi rend="italic">Gm1</hi> 21 quidem <hi rend="italic">om. C</hi> 24 ad]
et ad <hi rend="italic">S</hi> aliquod <hi rend="italic">EN</hi>P<foreign xml:lang="grc">IIS</foreign> aliquem <hi rend="italic">in ras</hi>. <hi rend="italic">Cm2</hi>, <hi rend="italic">fort</hi>. aliquid <hi rend="italic">m1</hi></note>
<pb n="172"/>
secundum quam significationem Romanorum dicitur
genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli,
et multitudinis habentium aliquo modo ad inuicem
eam quae ab illo est cognationem secundum diuisio-
nem ab aliis generibus dictae.|
<lb n="5"/></p><p><note type="marginal">p. 58</note>
Una, inquit, generis significatio est quae in multitudinem
uenit a quolibet uno principium trahens, ad quem scilicet ita
illa multitudo coniuncta est, ut ad se inuicem per eiusdem
unius principium copulata sit, ut cum Romanorum dicitur
genus; multitudo enim Romanorum ab uno Romulo uocabulum
<lb n="10"/>
trahens et ipsi Romulo et ad se inuicem quasi quadam nominis
hereditate coniuncta est. eadem enim quae a Romulo societas
descendit, Romanos inter se omnes uno generis nomine deuin-
cit et colligat, uidetur autem secuisse hanc generis signifi-
cationem in duas partes, cum copulatiuam coniunctionem
<lb n="15"/>
admiscuit dicens; genus dicitur et aliquorum quodam-
modo se habentium ad unum aliquid et ad se inuicem
collectio, tamquam et illud genus dicatur ad unum se aliquo
modo habere et hoc rursus genus dicatur, quod ad se inuicem
unius generis significatione coniuncti sint. hoc uero minime;
<lb n="20"/>
eadem enim a quolibet uno propagata societas et ad illum
qui princeps est generis, totam multitudinem refert et ipsam
<note type="footnote">1 significationem] diffinitionem <foreign xml:lang="grc">Φ</foreign> romanura <hi rend="italic">Cm1G</hi> 2 scilicet
<hi rend="italic">om. Porph. p. 1, 20</hi> 3 <hi rend="italic">ante</hi> inuicem <hi rend="italic">add</hi>. se <hi rend="italic">L</hi> <hi rend="italic">(s. l. m2) brm Busse;
cf. p. 173, 12</hi> 4 eam quae] eamque <hi rend="italic">CR</hi> 5 dictae] <hi rend="italic">Hm1Lm2R</hi><foreign xml:lang="grc">\</foreign>m2<foreign xml:lang="grc">W</foreign>
dictam <hi rend="italic">cett.; cf. p. 173, 14 et Porph. p. 1, 23</hi> (<foreign xml:lang="grc">τού πλήθοος_</foreign>) <foreign xml:lang="grc">κεκλιμένοι»</foreign>
7 uno <hi rend="italic">om. FGRS, s. l. Em2</hi>, unum <hi rend="italic">H; cf. 21 ad</hi> quem <hi rend="italic">s. l</hi>. ał
quod <hi rend="italic">Lm2</hi> 8 est coniuncta <hi rend="italic">F</hi> 9 dicitur—Romanorum <hi rend="italic">in mg. E, s. l.
Gm2, uerba</hi> multitudo enim Romanorum <hi rend="italic">del. Lm2</hi> 11 <hi rend="italic">post</hi> trahens
<hi rend="italic">add</hi>. sit <hi rend="italic">E (del.) G (del. m2), s. l. Lm2</hi> 12 ea <hi rend="italic">E (ras. ex</hi> eadem<hi rend="italic">) FHN</hi>
ab <hi rend="italic">CEH</hi> 14 colligit <hi rend="italic">CFPm2RS</hi> alligat <hi rend="italic">L</hi> 16 genus <hi rend="italic">om</hi>. <hi rend="italic">H, s. l. N</hi>
dicitur] <hi rend="italic">edd., om. H</hi> dici <hi rend="italic">cett. (s. l. N)</hi> 17 ad] et ad <hi rend="italic">S</hi> aliquod <hi rend="italic">N</hi>
18 collectionem <hi rend="italic">FH</hi> aliquo modo <hi rend="italic">om. EGRS</hi> 19 rursus <hi rend="italic">post</hi> genus
<hi rend="italic">C</hi> rursum <hi rend="italic">S</hi> dicatur—generis <hi rend="italic">om. GRSm1</hi> dicatur unius generis <hi rend="italic">s. l.
m2</hi> 20 coniunctiua <hi rend="italic">EGR</hi> coniuncta <hi rend="italic">Sm2</hi> sint] <hi rend="italic">NS</hi> sunt <hi rend="italic">CFHLP</hi>,
<hi rend="italic">om. EGR post</hi> minime <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">LPm2</hi> 22 refert—multitudinem
<hi rend="italic">om. EGSm1, s. l. m2 (sed</hi> praefert<hi rend="italic">)</hi></note>
<pb n="173"/>
inter se multitudinem uno generis nomine conectit et continet.
quocirca non est putandus diuisionem fecisse, sed omne quic-
quid in hac generis significatione intellegendum fuit, aperuisse.
ordo autem uerborum ita sese habet — qui est hyperbaton
<lb n="5"/>
intellegendus —: ‘genus enim dicitur et aliquorum ad unum
se aliquo modo habentium collectio et ad se inuicem aliquo
modo habentium’ — rursus ‘collectio’ subaudienda; est enim
zeugma —, cuius significationis adiecit exemplum : secundum
quam significationem Romanorum dicitur genus ab
<lb n="10"/>
unius scilicet habitudine, dico autem Romuli, et
multitudinis rursus habitudine habentium aliquo modo
ad inuicem cognationem, eam scilicet quae ab illo est,
id est Romulo, secundum diuisionem ab aliis generibus
dictae, scilicet multitudinis. haec enim multitudo aliquo
<lb n="15"/>
modo ad unum et ad se inuicem habens genus dicta est, ut
ab aliis discerneretur, ut Romanorum genus ab Atheniensium
ceterorumque separatur, ut sit integer uerborum ordo : ‘genus
enim dicitur et aliquorum collectio ad unum se quodammodo
habentium et ad se inuicem, secundum quam significationem
<lb n="20"/>
Romanorum dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico
autem Romuli, et multitudinis secundum diuisionem ab aliis
generibus dictae, habentium scilicet hominum aliquo modo
ad inuicem eam quae ab illo est, id est Romulo, cognatio-
<note type="footnote">1 nomine] <hi rend="italic">EGLRS</hi> uinculo <hi rend="italic">CFHN</hi> nomine uel uinculo P 4 se <hi rend="italic">FHNP</hi>
qui <hi rend="italic">om. ER, s. l. Gm2Sm2</hi> 6 <hi rend="italic">pr</hi>. sese <hi rend="italic">L</hi> 7 <hi rend="italic">ante</hi> collectio <hi rend="italic">s. l</hi>. et (<hi rend="italic">ut
uid</hi>.) <hi rend="italic">C</hi> subaudiendo <hi rend="italic">N</hi>, <hi rend="italic">post</hi> sub. <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">LR, ante s. l. Pm2</hi> 8 zeuma
<hi rend="italic">EFGHPS</hi> 14 dictam <hi rend="italic">EGm1Lm1PSm2</hi> haec enim multitudo <hi rend="italic">om</hi>.
<hi rend="italic">ERS, s. l. Gm2</hi> aliquo modo <hi rend="italic">om</hi>. <hi rend="italic">FP, ante add</hi>. et <hi rend="italic">C, post add</hi>. se
<hi rend="italic">P (del. m1?), s. l. Gm2H</hi> 15 <hi rend="italic">post</hi> unum <hi rend="italic">s. l</hi>. aliquid <hi rend="italic">Gm2 post</hi>
habens <hi rend="italic">add</hi>. cognationem <hi rend="italic">Pm2 edd</hi>. 17 separetur <hi rend="italic">Fa.c.N</hi> separaretur
<hi rend="italic">CFp.c.HLm1</hi> sit] sic <hi rend="italic">H</hi> (sit <hi rend="italic">post</hi> uerborum,) <hi rend="italic">P</hi> (sit <hi rend="italic">post</hi> ordo,) sic
sit <hi rend="italic">F</hi>; integer sit <hi rend="italic">C</hi>; ordo uerborum, <hi rend="italic">post repet</hi>. sit <hi rend="italic">N</hi> 18 collectio
<hi rend="italic">om. E</hi> 20 ab] ad <hi rend="italic">F</hi> habitudinem <hi rend="italic">F</hi>, <hi rend="italic">post repetit uerba post</hi>. aliquo—
exemplum <hi rend="italic">(6—8) G</hi> 22 dictam <hi rend="italic">CEGm1Lm1Sm2 post</hi> habentium <hi rend="italic">add</hi>.
se <hi rend="italic">Lm2P</hi> 23 id est <hi rend="italic">om. S, in quo post</hi> cognationem locus p. 172,
4—13 secundum—deuincit et collegit <hi rend="italic">(sic) repetitus (5</hi> dicta est, <hi rend="italic">12</hi>
ea <hi rend="italic">script.)</hi></note>
<pb n="174"/>
nem.’ Atque haec hactenus; nunc de secunda generis signi-
ficatione dicendum est.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>