<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Quaeri in expositionum principiis solet, cur unum quodque
ceteris in disputationis ordine praeponatur, uelut nunc in
genere dubitari potest, cur genus speciei, differentiae, pro-
prio accidentique praetulerit; de eo enim primitus tractat,
<lb n="5"/>
respondebimus itaque iure factum uideri; omne enim quod
uniuersale est, intra semet ipsum cetera concludit, ipsum uero
non clauditur, maioris itaque meriti est ac principalis naturae
quod ita cetera cohercet, ut ipsum naturae magnitudine
nequeat ab aliis contineri, genus igitur et species intra se
<lb n="10"/>
positas habet et earum differentias propriaque, nihilo minus
etiam accidentia, atque ita de genere inchoandum fuit, quod
cetera naturae suae magnitudine cohercet et continet, praeterea
illa semper priora putanda sunt quae si auferat quis, cetera
perimuntur, illa posteriora quibus positis ea quae ceterorum
<lb n="15"/>
substantiam perficiunt, consequuntur, ut in genere et ceteris,
nam si animal auferas, quod est hominis genus, homo quoque,
quod species est, et rationale, quod differentia, et risibile, quod
proprium, et grammaticum, quod accidens, non manebit et
<note type="footnote">2 ante Quaeri <hi rend="italic">codd. et p exhibent idem lemma (sine inscript.) quod
p. 171,10 habent, om. brm</hi> expositione <hi rend="italic">CGm1L</hi> expositionis <hi rend="italic">S</hi> prin-
cipii <hi rend="italic">CGm1L</hi> 3 dispositionis <hi rend="italic">N</hi> 5 praetulerat <hi rend="italic">C</hi> tractat <hi rend="italic">in ras</hi>.,
<hi rend="italic">s. l</hi>. scil, conamur <hi rend="italic">Em2</hi> tractare <hi rend="italic">Em1Sm1</hi> 6 respondemus <hi rend="italic">F</hi> 8 clu-
ditur (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">m2</hi>) <hi rend="italic">S</hi> naturae] naturae suae <hi rend="italic">F</hi> 10 igitur] itaque <hi rend="italic">C</hi>
et <hi rend="italic">om</hi>. <hi rend="italic">CN</hi> 11 etiam minus <hi rend="italic">HS</hi> 12 etiam <hi rend="italic">om. R</hi> etiam et <hi rend="italic">C</hi> ita]
idcirco <hi rend="italic">CE (in ras.) HLm2NP</hi> ideo <hi rend="italic">F</hi> inchoandum fuit] erat incho-
andum <hi rend="italic">FHNP</hi> 13 <hi rend="italic">ante cetera add</hi>. et <hi rend="italic">L</hi> natura suae magnitudinis
<hi rend="italic">FHN</hi> coerceat et contineat <hi rend="italic">Lm2</hi> 14 priora] propria <hi rend="italic">LS</hi> aufert
<hi rend="italic">Ca.c</hi>. 19 <hi rend="italic">ante</hi> proprium <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">P, s. l. Lm2</hi> <hi rend="italic">post</hi> gram-
maticum <hi rend="italic">add</hi>. esse <hi rend="italic">FHP, s. l. Em2 post</hi> accidens add. <hi rend="italic">est FP</hi>,
<hi rend="italic">ante N</hi></note>
<pb n="171"/>
interemptum genus cuncta consumit, si uero hominem esse
constituas uel grammaticum uel rationale uel risibile, animal
quoque esse necesse est. siue enim homo est, animal est,
siue rationale, siue risibile, siue grammaticum, ab animalis
<lb n="5"/>
substantia non recedit, sublato igitur genere et cetera con-
sumuntur, positis ceteris sequitur genus; prior est igitur
natura generis, posterior ceterorum, iure est igitur in dispu-
tatione praepositura.
							</p></div></div></div></body></text></TEI>