Quaeri in expositionum principiis solet, cur unum quodque ceteris in disputationis ordine praeponatur, uelut nunc in genere dubitari potest, cur genus speciei, differentiae, pro- prio accidentique praetulerit; de eo enim primitus tractat, respondebimus itaque iure factum uideri; omne enim quod uniuersale est, intra semet ipsum cetera concludit, ipsum uero non clauditur, maioris itaque meriti est ac principalis naturae quod ita cetera cohercet, ut ipsum naturae magnitudine nequeat ab aliis contineri, genus igitur et species intra se positas habet et earum differentias propriaque, nihilo minus etiam accidentia, atque ita de genere inchoandum fuit, quod cetera naturae suae magnitudine cohercet et continet, praeterea illa semper priora putanda sunt quae si auferat quis, cetera perimuntur, illa posteriora quibus positis ea quae ceterorum substantiam perficiunt, consequuntur, ut in genere et ceteris, nam si animal auferas, quod est hominis genus, homo quoque, quod species est, et rationale, quod differentia, et risibile, quod proprium, et grammaticum, quod accidens, non manebit et 2 ante Quaeri codd. et p exhibent idem lemma (sine inscript.) quod p. 171,10 habent, om. brm expositione CGm1L expositionis S prin- cipii CGm1L 3 dispositionis N 5 praetulerat C tractat in ras ., s. l . scil, conamur Em2 tractare Em1Sm1 6 respondemus F 8 clu- ditur (i ex e m2 ) S naturae] naturae suae F 10 igitur] itaque C et om . CN 11 etiam minus HS 12 etiam om. R etiam et C ita] idcirco CE (in ras.) HLm2NP ideo F inchoandum fuit] erat incho- andum FHNP 13 ante cetera add . et L natura suae magnitudinis FHN coerceat et contineat Lm2 14 priora] propria LS aufert Ca.c . 19 ante proprium add . est P, s. l. Lm2 post gram- maticum add . esse FHP, s. l. Em2 post accidens add. est FP , ante N interemptum genus cuncta consumit, si uero hominem esse constituas uel grammaticum uel rationale uel risibile, animal quoque esse necesse est. siue enim homo est, animal est, siue rationale, siue risibile, siue grammaticum, ab animalis substantia non recedit, sublato igitur genere et cetera con- sumuntur, positis ceteris sequitur genus; prior est igitur natura generis, posterior ceterorum, iure est igitur in dispu- tatione praepositura.