<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0058.stoa007.opp-lat3"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Et quoniam quid hic liber ad diuisionem prosit osten-
dimus, nunc.de demonstratione dicemus, ne per ardua atque
difficilia haereat qui in tanta hac disciplina uigilantissimo in-
<lb n="10"/>
genio et sollertissimo labore sudauerit. fit enim demonstratio, id
est alicuius quaesitae rei certa rationis collectio, ex ante cognitis
naturaliter, ex conuenientibus, ex primis, ex causa, ex neces-
sariis, ex per se inhaerentibus, sed genera speciebus propriis
priora naturaliter sunt; ex generibus enim species fluunt, item
<lb n="15"/>
species sub se positis uel speciebus uel indiuiduis priores
naturaliter esse manifestum est. quae uero priora sunt, ea et
praenoscuntur et notiora sunt sequentibus naturaliter, duobus
enim modis primum aliquid et notum dicitur, secundum nos
scilicet et secundum naturam, nobis enim illa magis cognita
<lb n="20"/>
sunt quae sunt proxima, ut indiuidua, dehinc species, postremo
genera, at uero natura conuerso modo ea sunt magis cognita
quae nobis minime proxima, atque ideo quamlibet se longius
<note type="footnote">1 tunc <hi rend="italic">er. C</hi> accipiunt <hi rend="italic">F</hi> 3 incognita <hi rend="italic">m1 in GRS</hi> accidente
<hi rend="italic">CN</hi> accidentia, <hi rend="italic">del</hi>. a <hi rend="italic">EGm2Rm2</hi> accidenti—differentiarum <hi rend="italic">in mg</hi>.,
<hi rend="italic">ante</hi> facile <hi rend="italic">add</hi>. ea accidentia, <hi rend="italic">sed del. E</hi> incognitaque—differentia-
rum <hi rend="italic">om. GR</hi> cognitaque <hi rend="italic">(sic)</hi> ut generis ac differentiarum <hi rend="italic">Sm1, del. m2</hi>
4 soluamus <hi rend="italic">FHNP</hi> 5 postremum <hi rend="italic">HP</hi> hunc <hi rend="italic">ante</hi> omnem <hi rend="italic">L, post</hi>
ordinem <hi rend="italic">R</hi> 6 inscitia <hi rend="italic">FHN</hi> 7 quid hic liber) <hi rend="italic">FGm1NP</hi> quid liber
hic <hi rend="italic">Em2HL</hi> hic quid liber <hi rend="italic">Gm2</hi> liber quid hic <hi rend="italic">Em1R</hi> liber hic quid S;
quid ad diuisionem hic liber <hi rend="italic">C</hi> 8 ne—haereat] rem perarduam atque
difficilem illi etiam <hi rend="italic">FN</hi>; ne <hi rend="italic">et</hi> -<hi rend="italic">in</hi> in difficil<hi rend="subscript">**</hi>ia <hi rend="italic">et</hi> hereat <hi rend="italic">in ras. C</hi>
9 hereat <hi rend="italic">s. l. Sm2</hi> etiam <hi rend="italic">m1</hi> tota <hi rend="italic">CFN</hi> 11 alicuius <hi rend="italic">om. CL</hi> 13 priora
propriis <hi rend="italic">C</hi> 15 <hi rend="italic">pr</hi>. uel <hi rend="italic">om. L, del. Pm2</hi> 19 enim] uero <hi rend="italic">N</hi> 21 natura]
<hi rend="italic">Ea.c.GR</hi> naturae <hi rend="italic">Ep.c.FHLPS</hi> secundum naturam <hi rend="italic">CN; cf. Boeth</hi>.
<hi rend="italic">Post. Analyt. Aristot. interpret. lib. I c. II p. 714 B</hi> non enim idem
est natura prius et ad nos prius neque notius natura et nobis notius.
22 quantumlibet <hi rend="italic">Em2</hi> quantolibet <hi rend="italic">Pm2</hi></note>
<pb n="158"/>
a nobis genera protulerint, tanto magis erunt lucida et natura-
liter nota, differentiae uero substantiales illae sunt quas per
se inesse his rebus quae demonstrantur agnoscimus, praecedere
autem debet generum ac differentiarum cognitio, ut in una
quaque disciplina quae sint eius rei quae demonstratur con-
<lb n="5"/>
uenientia principia, possit intellegi, necessaria uero esse ea
ipsa quae genera et differentias dicimus, nullus dubitat qui
speciem sine genere et differentia intellegit essq non posse,
genera uero et differentiae sunt causae specierum. idcirco enim
species sunt, quia genera earum et differentiae sunt quae in
<lb n="10"/>
syllogismis posita demonstratiuis non rei solum, uerum con-
clusionis etiam causae sunt, quod postremi Resolutorii locu-
pletius dicent.</p><p>Cum igitur perutile sit et definitione quodlibet illud circum-
scribere et diuisione dissoluere et demonstrationibus comprobare,
<lb n="15"/>
haec autem praeter earum rerum scientiam de quibus in hoc
libro disputabitur, neque intellegi neque exerceri ualeant, quis
umquam poterit dubitare quin hic liber maximum totius
logicae adiumentum sit, praeter quem cetera quae in ea
magnam uim tenent, nullum doctrinae aditum praebent?
<lb n="20"/>
							</p></div></div></div></body></text></TEI>